CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 805365 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/805365.

Nodus 805365 in documento aa-vv-carmina-vgc.xml


Hieronymus Caluus Iacobo Bono.

Opus tuum de diuinis rebus mea summa cum uoluptate legi, neque uniuersum modo, quod perfacili negocio solet ab iis quorum iudicium non expectatur, sed partes etiam omnes diligentius examinaui, quippe qui de tuis scriptis essem iudicaturus; id enim tu postulabas, qualecumque esset iudicium meum, ne suprimerem. Ego mihi in studiis eloquentiae tantum non uendico, quantum tu tribuis. Et difficile est atque arduum de alienis scriptis iudicare. Qui enim uirtutes ignorat, aut uitia, quae in hac dicendi ratione sunt, recte nunquam neque probauerit, quod probandum neque improbauerit quod improbandum est. Quod nescit quid sit, ubi sit, quod uel uirtutem contineat, uel uitium admittat, quid inuentionem commendet, quod elocutionem illustret, uel contra. Vetus illud est, non nisi sapiens potest iudicare sapientem. Deinde si iudicare possis, uidendum quomodo is sit accepturus, cuius sunt scripta. Nam si quid laudes, neque cur laudes subiicias, adulator, aut potius derisor, si damnes, neque rationem afferas, inuidus ac malignus obtrectator uideare. Postremo nullo unquam me tempore maiores praesserunt ocupationes, non rei familiaris quam ut humilem, sordidamque curam aliis potius mando, sed studiorum. Nam et in Scholam eo quotidie, quod mihi munus maximam dierum partem adimit, et domi non sum ociosus, quam discendi cupidi frequentant, a quibus operam meam pati non possum desiderari. Et in manibus est Quintilianus, in quem enarrationes scribo, quae tum ab amicis quotidie, tum ab impressoribus, quibus fidem obstrinxi eflagitantur, qui labor noctes occupat. Sed quoniam iudicium meum tanto opere flagitabas, et ipse tam facile id tibi recaeperam, abrupi difficultates omnes, reposui, quae capta erant, et in manibus, ubi tibi morem gererem, cui, quae mea est in te obseruantia, negare nihil uolo. Equidem opus censeo, si materiam respicias, pulchrum, uarium sublime, magnificum, ut quo diuina perdocet ac tractet. Si reliqua perdifficilem habuit compositionem, quo in genere multa multorum carmina legi et doctissimoum poetarum, sed quae nullam prorsus exhibeat gratiam. Excusabam qui scripserunt, quod in nouam ueluti possessionem uenissent neque antea aut occupatam, aut cultam, et quam putarem poeticas illas figuras non admittere, quibus ueterum poemata maxime illuminata sunt atque illustrata. Aduertabam Aduertebam praeterea nominum asperitatem, a quibus nisi declines gratia omnis carinis adempta esse, si mutes, ueritatis mysteria detracta uideantur. Tu tamen beneficio ingenii, uel ut tu praedicare soles, dei maximi atque optimi munere quodam, nouam hanc possessionem ita occupati, aut potius ita coluisti. ut neque mysteria contaminares, neque ueterum poetarum uasa illa olearia, neque in illa nominum asperitate frigeres. O, summam summi ingenii faelicitatem, O, beatissimam dicendi facultatem, Primus Bonus, primus cum gratia, cum uoluptate, cum laude agrum alioquin culturam refugientem excoluit. Scribant nunc Christiani homines amores, fabulas, mendacia, quom tam fertilem, tam opimam habeant materiam. Quibus sane post te nulla fuerit uenia nisi quod post te ista scribere inuerecundum putarint, non tam rei utilitati, maiestatique consulentes, quam famae nominis, quae in tanta laboris tui nobilitate ac gloria obscura futura fuerit. Equidem qui antea diuina ista fastidiebam, propter scribentium inelegantiam, rigorem, ineptiam, nunc ab ea non discedam lectione, quae tum delectare, tum prodesse possit. Ego te etiam currentem hortor, hoc age, nomen tuum ab obliuione uindica. Ingenium tibi natura facile, uarium, flexibile, multiplex dedit cui non defuisti. Itaque summam industria tua eruditionem es adeptus, in poetica uero mirum candorem, copiam, ornatum. Noli tamen in re familiari, quae tamen contemnenda non est, occupatus esse, ut uel praesentis aetatis, uel posteritatis obliuiscare. Gloria ibi parata est, non diu laborandum est. Iam es in possessione, si quod potes cum laude non contempseris.

Vale.