CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 802218 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/802218.

Nodus 802218 in documento vrancic-m-error.xml


ERROR DEVIUS VIRGINIS RUTHENAE Qua patet in latos prępinguis Ruscia campos Sylua iacet densis ampla vetusque comis. Cuius vt a Zephyris aequata cacumina nutant, Subdita sic molli gramine vernat humus. Si spectes pulchro concordes ordine quercus 5 Ex vna dices arbore stare nemus. Quod si substratum deflectas lumen in aequor, Picta ibi diuerso prata colore vides. Sunt tamen et densi frutices caecique meatus, Quos viridis condit vertice sylua suo. 10 Huc studio florum, tectis egressa paternis Defertur facili virgo Ruthena pede. Quam non alliciant tempe haec formosa puellam Cuius adhuc mentem florea serta tenent? Non bene conspecto sale parcit ouicula linguę, 15 Non bene conspectis abstinet vrsa fauis; Non ingustato decedere apicula pratis Non indecerpto foemina flore potest. Ergo vbi sublustri sic sola vagatur in vmbra Et pulchros flores, pulchrior ipsa, legit. 20 Suauibus incingit violis frontemque comamque, Auribus ornandis proxima cura fuit. Inde rosas nectit qua pectus parte papillas Prodit et e stricta trudere veste solet. Nec caruere manus alternis floribus, illis 25 Fert calathos plenos, fert tumidosque sinus. Cuncta licet repleat, tamen haud saciata priores Abijcit et rursus carpit auara nouos. Tum quo lenta magis profert vestigia, tanto Hos fragrare magis hosque rubere putat. 30 Interdum laetas extollit ad aethera voces, Subsiliens tenero terue quaterue pede. Nec reuocat gressum, sed curis mente remotis Progreditur, semper lilia sparsa legens. Hac ratione subit sensim dumeta rubosque 35 (Ah loca non illi sed magis apta feris!) Atque oblita domus patriae, spaciatur opaco In nemore ignotis errat et vsque viis. Iam medium Titan dudum transmiserat orbem Surgebatque humili Cynthia pura face. 40 En miserae primum redeundi cura subintrat, Desinit en primum carpere velle rosas. Fert retro gressum creditque hac parte reuerti, Qua sub circumstans iuerat ante nemus. Illa quidem notos iam iam se cernere fumos, 45 Et quibus exierat, proxima septa, putat. Sed postquam intactos passim per gramina flores, Et nullo sectas conspicit vngue rosas, Hei mihi non haec nos huc, clamat, semita duxit, Quo feror? aut quo me deuius error agit? 50 Nec mora, conuertit passus, saltuque remenso Diuersum frustra saepe retexit iter. Luminibus tamen attentis obseruat an vsquam Aut quercum aut pinum noscere forte queat. Sed nec quercus adest vsquam, nec cognita pinus, 55 Nec calcata recens signa dat herba pedis. Credo ego quod latebras nemo penetrarit ad illas, Solas praeter aues, praecipitesque feras. Fixa igitur trunco similis stetit, et grauis illi A summo fluxit vertice ad ima pauor; 60 Contremit vt lino circundata cerua doloso, Expectans qua iam spicula parte volent, Aut auis, astuti quam deceptam aucupis arte Virga venenato perlita melle tenet. Quid faciat? Solum quod restat, pectora palmis 65 tundit et effuso proluit imbre genas. Omnia flebilibus complet miseranda querelis, Et crudele nemus Tartareumque vocat, Indignum, faciem quod cernat virginis vllam, Aut quod serta legens vlla puella petat. 70 Nec puto florilegas habitare hęc lustra Napaeas, inquit, at incertum his, vt mihi, noctis iter. O mihi si vltrices quis flammas porrigat, ater Fronde sua fieret iam nemus omne cinis! Talia collacrymans nequicquam verba profundit 75 Suspensamque tenent ira, timor, tenebrae. Nunc queribunda sedet, nunc indignata resurgit, Et modo quod pergit, postmodo sistit iter. Nunc fratres lassa implorat nunc voce parentes, Voce sua rursus territa facta silet. 80 Floribus at quoties accensos flexit ocellos, Atque odij quaedam paruula signa dedit. Ah pereant, dixit, per quos ego perdor, abite, Ite sinu, et similis deijcientis erat. Nec tamen illa sinus, licet irritata, remisit, 85 Corde libet poenas sumere, dextra nequit. Fracta malis, gemitum, vocem, gressumque coercet: Augebant vesper mutaque sylua metum. Dumque ita, cuncta pauens, tacita se continet vmbra, Latrantis sonitum percipit aure canis. 90 Spe sumpta ad sonitum totos exporrigit artus Nec solos, certa est, ire solere canes. Aut, inquit, venator adest comitante molosso, Aut ferus infirmum seruat ouile canis. Aut me non reducem fratrum pia turba requirit, 95 Aut aliquis caecis errat vt ipsa locis. Haec meditans secum, latratibus obuia tendit, Sed dubio prorsus sollicitoque gradu. Imo cauet nequis se cernere possit euntem, Vtque feras metuit, sic timet aegra viros. 100 Conspicit in modico veluti tentoria prato Et subito, corpus fronde tegente, stetit. Quinque videt iuuenes epulis incumbere partis Namque dabat fessis praeda ferina dapes. Participes operis, polluti sanguine rictus 105 Hinc stando spectant inde iacendo canes. Exoritur formido noua et noua cura resurgit. Debeat ignotos, nescit adire homines. In partes animum varias rapit, omnia tandem Versans, vna timet quinque puella mares. 110 Sed timet et syluas et densa silentia noctis, Quaeque solent syluis monstra habitare nigris. Error agit mentem pariter cum corpore, necquid Vltra suscipiat, quid fugiatue tenet. Hinc si iter arripio et tentoria viso propinqua 115 spero, ait, in rectam posse redire viam. Sed non hęc vereor, quae nunc est, fama manebit, Fors delibato damna pudore feram. Ante lupi lanient igitur mea membra voraces Aut secet in partes mille cruentus aper, 120 Quam mea virginitas totos seruata per annos Turpiter hic adeo contemerata cadat. Quis nescit iuuenum quam sit petulantia vęcors? Quippe frui censent virginitate iocum. Et nox ipsa nihil suadet moderabile, noctis 125 'Tu quoque', clamabunt, 'praeda cupita venis.' Adde quod omne nefas loca suadent abdita syluę; 'In syluis', dicent, 'omnia, virgo, licent.' Stulta prius dentes metui moritura ferarum: Plus puto nunc homines posse nocere feris. 130 Sed fera nec verbis nec fletibus vlla mouetur, Dilacerat medio gutture surda preces. Humanas poterunt aures mollire precantis Verba, dolor, gemitus, cordolium, lacrymae. Accedam supplex, homines insana verebor? 135 An melius saeuis hisce perire locis? Forsitan infelix vitam seruabo, sed illa Incustodito corpore qualis erit? Cuncta mihi potius sunt experienda priusquam Excludant summum lumina nostra diem. 140 Excludant, peream, sperno violata salutem. Eligo, si nequeam viuere, casta mori. Quod si visa forem prius his, quam vidimus illos, Errori posset parcere quisque meo. At si sponte petam iuuenes tot sola, putabunt 145 Quaesitum Veneris me in nemus isse iocos. O si quae nostrum tegerent velamina corpus Rustica, velamen nunc mihi molle nocet! O facies, quae me laedet, si ignobilis esset: Vae miserae, contra me mea forma facit! 150 Vt formosa suo facies fert tempore fructus Tempore non apto sic quoque damna capit. Esto, vim patiar, mentem vis vincere nescit: Turpe facit corpus mens scelerata suum. Ah modo ne ante diem virides mors auferat annos, 155 Quod vitare nequis dissimulare licet. Sed semel amissum vultu praeferre pudorem, Res est quam virgo fingere nulla potest. Fingere fac possim, noscent mea crimina quinque: Quinque sciant, totus conscius orbis erit! 160 Vt taceant homines — volucres scelus esse querentur; Gramina me prodent arboreaeque comae. Proh, qui cuncta vides, celsi regnator Olympi, Aspice quo mea sint vita pudorque loco. Sylua tenet clausam, laeso candore patebit, 165 Hinc mors, morte premit durius inde nefas. Quid moror: hic mortem potius pia vincat honestas: Hoc pater, hoc genitrix, frater et ipse iubent. Quin non vlla salus, non est mihi Ruscia tanti, Ducar vt in thalamum post, viciata, nouum. 170 Casta faue castae Virgo, cum virgine Nato, Si duo non temere numina tanta colo. At vos o mecum fugite haec, fugite aspera sanctę Saxa pudicitiae, candor, honor, probitas. Praestat in his totum syluis errare per aeuum 175 Vna quam bona tot perdere nocte simul. Sic ait et, quasi iam morti deuota, silentes In nemorum latebras per loca caeca redit.