CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 799518 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/799518.

Nodus 799518 in documento grbic-m-aristea.xml


Argumentum libri autore Simone Schardio.

Cum rex Aegypti Ptolemaeus Philadelphus Bibliothecam insignem, omnique librorum genere instructam, adornare constituisset, eius negocii partes Demetrio Phalereo dedit. Is itaque singulari industria ac diligentia in coemptione et descriptione librorum procuranda usus, brevi ducenta librorum millia Bibliothecae intulit. Inter alia autem, quae paucissima erant, leges Iudaeorum ipsi nulla alia de causa, quam penuria Interpretum, qui eas in linguam Graecam transferrent, deerant. Rex itaque, cui earum desiderium singulare Demetrii oratione iniectum fuisset, ad Eleazarum pontificem Iudaeorum, Andream praecipuum corporis sui satellitem, cum Aristea, libri huius autore, cum amplissimis et elaboratissimis donis ablegat: petens, ut Interpretes Legi in linguam Graecam transferendae idonei sibi mittantur. Utque id facilius impetret, Iudaeorum, qui partim a Persis, cum illi rerum potirentur, Hierosolymis abducti, partim a patre regis Ptolemaeo cognomento Lagi capti fuerant, ultra centum millia, ad preces Aristeae liberat: iusto precio iis a quibus captivi detinebantur, liberaliter persoluto. Eleazarus iaque regis erga Deum pietate, et gentem Iudaicam beneficentia perspecta, ex singulis duodecim tribubus sex seniores cum pellibus, in quibus Lex literis aureis lingua Iudaeorum praescripta erat, ad eam transferendam dimittit. Iis itaque Alexandriam appulsis, rex splendidissimum sex dierum epulum praeparat: et denis, quatuor prioribus diebus: undenis, posterioribus duobus, quaestionem vel de felici regni gubernatione, vel vitae praeclare instituendae ratione proponit. Qua, magna cum regis admiratione, omniumque astantium applausu et acclamatione a singulis explicata, in domum splendide extructam, et ab omni tumultu strepituque remotam deducti, Legis interpretationem septuaginta diebus perficiunt. Rex ergo interpretatione religiosa veneratione accepta, eos muneribus amplissimis in patriam remittit. Haec Aristeas cum cognitione dignissima censeret, literis excepta, fratri Philocrati exponit: interim magnificentiam donorum a rege pontifici missorum, civitatis Hierosolymitanae situm, terrae Iudaicae fertilitatem,templi formam, arcis munitiones, et habitum vestis pontificalis quam elegantissime describens. Transtulit ex hoc autore Iosephus ea quae sunt lib. 12. Antiquit. Iudaicarum, capite 2. ubi convivii mentione facta, tandem lectorem ad hunc Aristeae librum remittit. Meminit quoque eius Epiphanius libro de Mensuris et ponderibus, ex eo quoque non pauca ad sua transferens, ac ea Aristeae narrationi adiiciens, in quae hominibus eruditis ac ingeniosis diligentius nonnunquam inquirendum videtur. Nam cum sacri libri duplicis sunt generis εὐδιάθετοι καὶ ἀπόκρυφοι, non modo prioris, sed et posterioris generis ab Eleazaro missos atque traductos fuisse refert: cum Aristeas, et post eum Iosephus loco praeallegato, tantum legis translatae meminerint. Verum ut quid de eo sentiendum, ex eruditissima Ioachimi explicatione Chronologiae Nicephoreae, diligens lector perspicere, simulque de interpretationibus sacrorum librorum ea quae a liberali cognitione, et ab hoc argumento minime sunt aliena, cognoscere poterit: ita alterius praeter Epiphanium, et a Iustiniano Imperatore Novella 146. cum singulari admiratione relati, et ab Aristea praetermissi, non possum non quasi in transcursu mentionem iniicere: nimirum, praeter caetera occulta in hac interpretatione et hoc accidisse, ut cum semper bini interpretes seorsim conclusi, et singulis paribus legis translatio tradita esset, in interpretatione ita consenserint, ut collatione conversionis facta, ubi dictio ab uno parium apposita esset, ea a caeteris quoque omnibus addita: vicissim, ubi quid detractum, id aequaliter ab omnibus demptum deprehenderetur. Tanta Dei, Interpretum corda dirigentis, et ad consensionem mentes inflectentis, hic gratia apparuit. Caeterum haec obiter admonuisse sufficit: demonstrationes eorum qui quaerit, eas apud Epiphanium loco prius allegato inveniet. Ad Aristeam autem quod attinet, praeter hunc, et alius liber illius de Consultationibus regiis, et cellulis atque iugis, in Pharo extat: Ioachimo id quoque in Chronologia Nicephorea referente.

FINIS.