CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 793485 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/793485.

Nodus 793485 in documento severitan-ip-solimaidos.xml


Liber II. M. Io. Policarpi Sibenicensis Dalmatae Praedicatorii Solimaidos. Liber II. Argumentum in secundum librum Papirii Viterbiensis Fallaces mores Adami fletusque secundo Erroresque suos narrat mundique ruinam. Postquam rex superum Jovis altus cuncta creavit Ex nihilo magnumque chaos depressit ad ima, Distinctis rebus pulchre, iuvenemque superbum Consortis propriae socium posuisset in oris Eois, semper tot opimis dotibus auctum, 5 Invocat fletu Proh dolor, invidit miseris mox callidus anguis, Ex quo sulcarunt Stygii mala numina Ditis. Flere licet mecum simul, heu! Nunc grandis Apollo, Flete, sacri nemoris lauri, quia flere necesse est. Dulcibus ipse modis qui vos mulcere solebam, 10 Ecce meis lacrymis nunc deficit ille superbus Parnassi liquor, heu, viduato Helicone sororum Nunc lyra fracta jacet, nunc nunc stupet undique virtus Ingenii nostri, memoro quom dulcia fata Coelorum, dederat quae quondam lumen Olympi 15 Juppiter aeterno memorandus carmine vatum Istis; nos quibus omne scelus committimus omnes. Proh, originale malum, Heu, male suada fames, mortalibus horrida pestis, Quamvis sim tristis, tamen illo fonte superbo Verticis Aonii madidus, mirabile dictu, 20 Heu, referam, ut quondam decepit perfidus hostis Naturae nostros olim ambitione parentes, Quo fuit expulsus terris miserandus ab illis, Quodque malum tantae sobolis genus omne recepit Humano generi mors improba saecula noscens 25 Infelix genitor, nostro miserabilis aevo Existens multum, sortis monimenta vetustae Qui poterat servare diu, nisi callidus anguis Oppressisset eum incautum crudelibus armis. Perniciem quorum, vitam tristesque dolores 30 Posteritate sua notos, mugitibus implens Narrat Auras ipse cano. Phoebus quo tempore fervet Jam Veneris socius, quom summa cacumina montis Visurus properat, fessos perfundat Hiberus Fuscus equos, vaga tunc genitrix spaciatur arena 35 Floribus et vario redimita gramine, cultu Cupido mali vetiti Coelicolum, audit prato mox bene olentia mala. Cernere decrevit, quis erat locus illa reservans, Vel quae protulerat cortex haec. Coeca libido Tunc famis horriferae stridentes venit ad aures 40 Gorgonis obtectu. Longe supereminet arbos Pulchra equidem superis: pallam genitricis obumbrat, Ut solet aestivo vel quovis tempore nubes Inter nos residens atque aurea lumina Phoebi Jam cultas operire comas telluris ab alto. 45 Magna explorandi sitis et solertia pomi Ecce datur, novit causam tunc ipsa latentem. Currit laeta cito, pauper velocior aura Fabula Cerneret herboso sacrum de vertice lignum. Non Athalanta habuit tales certamine cursus 50 Quales ipsa parens pedibus violenta movebat. Mors premium miserae. Venit sub cortice fessa, Heu, requiem cepit; miratur candida mala, Miratur ramos; titubat, si tangere debet Territa sorte Dei, manibus decerpere cura est. 55 Accedit, tenditque manum, retinetque volentem Carpere poma; timet, ne summi jussa Tonantis Adventus serpentis Praetereat. Veteris monstrum miserabile culpae Inspicit in viridi revolutum cortice, passu Crispatur, turgetque gravis, virusque per ora 60 Fundit; stat facies humana et brachia saevo Nuda nitent: mulier stupet; hinc ferit aethera clamor Foeminea vi, horrentque comae gelidusque cucurrit Ossa per ipse cruor, respirans talia fatur: Oratio Evae ad serpentem “Cur nostros, scelerate, lares sedesque beatas 65 Ingrederis? Prohibet te serpere numen Olympi Coelicolum patriam. Nunquam fera frigidus anguis Hic fuit; hinc fuge, teque aspectu subtrahe nostro.” Inclinatque manum terram versus, rapit atque hic Ingentem lapidem pulsura penatibus illis 70 Figura septem scelerum Ipsum vertice gestantem diademata septem. Ut vidit serpens ingentia saxa rotantem Dixit: “Ne facias divini numinis haeres, Suasio blanda serpentis Eva parens, generosa humanae stirpis origo! Nobile cor nunquam venenato pectore curat 75 Pungere, nec virus foecundo rore ministrat In socium fidum: me videnʼ clara virago Qualis nunc sim, qui superum olim coelica proles Prima fui, pauper commisso crimine plector Sedibus aethereis pulsus. Nec cura, recuso 80 Numina perpetuo naturae conscia magni Namque Dei: cunctis semper venerabor in oris, Myrrha mihi dabitur, Pancheaque cernere rura Conabor, celebrabit post hoc ultima Thyle Me, faciemque meam; sceleri nec sacra negabit 85 Quisquis ab occiduis cognoscet comminus oris Festa piae Cereris vel coeca Cupidinis arma. Est mihi pulchra Venus, quam totus mundus adorat, Ipse volo, vestra generatus origine Virgo Majestatis honos Cybeles, obsessa profundo 90 Limine te capiet, nostro ni vertice caelum Inspicies, regnare ubi solus Conditor optat. Quare ne me pellas; veni vestra videre Regna, Deus quae vobis ille triumphans Construxit, qui me paulo prius expulit alto 95 Cardine coelorum: et quid credis, lubrica proles, Cur vos hic posuit, nisi quod sibi nulla propago, Virtus mali vetiti Quam fecit, similis sit: proh, proh, flebile foedus Inter vos olim! Vetitum facit arbore pomum, In quo namque suae stat tota potentia vitae. 100 Pervulgata satis timido sermone revolvo, Dilanior cupidus tanti dulcedine mali. Consulo decerpas fructum; cito candida proles Te caelo aequabit, dulcis solatia vitae Aethereae nosces; opus est mihi vera fateri, 105 Cuncta scies.” Subito sua pectore verba revolvens Foemina foemineo compulsa est dicere more: “Est ne hoc verum, quod tu narras, callide serpens?” Decipitur insana muliere.“Vera loquor”, dixit. Succincta veste recedens Ascendit vetitum ramum, pendentia mala 110 Colligit et gustat; nil dulcius ore virago Cepisse unquam dixit, cui post perfidus ille Subridens Pluto, aeterno cruciandus ab igne, Oratio serpentis. Infert: “Nunquam falsa loquor, tibi vera fatemur”. Luridus his dictis tenues discessit in auras. 115 Quo fragilis mulier descendens voce vocabat Impudibunda virum spaciantem gramine pulchro: “Frater Adam, propera”, proclamant murmure sylvae. Blanda uxorii suasio. Auribus arrectis juvenis stat: “Quis tonat?”, inquit, “His oris superum?” Tacitus nec ferre volebat 120 Ipse gradum, vaga sed conjux hunc saepe vocare Non cessat: venit, viduatam conspicit illo Fronte deam, cui jam volat undique foeda libido: Mutatur mulier inobediens deo moribus. Miratur tristis, sibi quo fugit illa venustas Et decor aspectus nullo violabilis aevo. 125 Dum fuerat bene grata Deo, spectare serenos Haec poterat vultus superum penetralibus altis Coelicolum. Juvenis tandem post multa petivit, “Quid sibi blanda velit, dicat; ne nubila mentem Vota suam crucient, dicens: mea gloria, quid vis? 130 O dea, fac referas, cur tu me saepe vocasti, Ecce adsum”. Dixit misero sibi talia verba: “O Conjux venerande mihi, mea cura salusque, Inspice, quid vetuit nobis moderator Olympi, Eva respondet Adamo. Frater Adam, pomum, in quo sunt longissima vitae 135 Tempora. Dulce est, crede mihi; tibi vera fateri Non piget; hoc gusta, hoc est dulcius illa Ambrosia divûm, qua coelo Conditor orbis Vescitur aeterno memorandus carmine vatum: Cuncta scies, forsan similis sibi, gaudia magna 140 Perpetuo cernes, dabitur quo summa potestas Ut sibi. Nec mora mellifluo deceptus ab ore Decipitur Adamus. “Da malum”, dixit, vario sermone revolvens Mente sua, vetuit cur fructum, sicque repressum Gustavit tandem. Paucis perstringere verbis 145 Causa originalis peccati. Est opus: ecce pudor sequitur; male sana voluptas Mortales fecit miseros; spaciosa gemendi Tempora non desunt longum mansura per aevum. Subiicitur ratio sensui. Proh dolor! Hi subito norunt pudibunda magistro Angue sacro; faciunt membris femoralia tristes 150 Ex ficus foliis. Senserunt protinus alto Adventus dei ad miseros prothoparentes. Colle Deum gradientem, celsi numen Olympi, Ambo timent Dominum; corpuscula crimine tanto Tecta, diu trepidantes, mox abscondere curant Post frondes mali; veniebat magnus ad ipsos 155 Conditor, e medio quem cortice spectat ocellis Vix paulum clausis mulier formidine plena. Et Genitor tristis digitos frangebat inertes, Dicens: “Quid faciam pauper, mea sacra voluptas, O conjux?”. Trepidant, timor omnibus ora ligarat, 160 Ut sermone suo vix norint scire, ubi sistant Ambo pedes. Tandem venit sanctissimus auctor Orbis et aeterno memorandus carmine vatum, Quos sic alloquitur conspectos corpore tecto: Oratio dei ad parentes nostros. “Quis furor aut quae mens haec olim candida texit 165 Corpora vel cur post frondes latitatis amari? Scire volo a vobis, miseri, mihi dicite causam”. Cui gressu trepidante ferunt: “Nos cura timorque Eorum excusatio. Angebant audito Te et quia nuda patebant Membra, Deus; viridi latitare sub arbore nobis 170 Mens fuit”. Haec referens curis jam pressus iniquis Torpida convolvens nodoso viscera cornu Dejectis oculis lacrymosis plangit uterque. Mox ait ipse Deus: “Mea quondam dulcis imago Temporibus peritura malis, quam lucida veri 175 Effigies alti latuit, privata deorum Maledictio in parentes. Sede, parum vives; miseri cognoscite causam Jam labis vestrae, nec tristes tergite genas Jam fletu magno madidantes; aurea mala Vos quia gustastis, contempto vertice Coeli, 180 Soli parta mihi, pavidi pro crimine tanto Lurida novistis detecto corpore membra”, Cui statim tremulus subjunxit voce trementi Ipsus Adam dicens: “Mihi Tu, Rex optime, crede, Me miserum decepit fructu (flebile damnum!) 185 Infoelix femina. Infelix uxor, nullis laudanda triumphis. O utinam nunquam novissent saecula nostra Tam gelidum virus! Caput et sentina malorum, O Deus, est mulier. Quare, nova gloria regum, Mulier mala ditio. Da veniam!” Conjux meretricis ore retorto, 190 Et levior folio, flava quod habetur ab aura Jam graviter pulsum, dixit: “Me callidus anguis Oppressit nunc verborum dulcedine mira, Gustarem fructum, spoliatum cortice ramis. Serpentis maledictio et ussus Comedi pomum, miseram me!” “Perfide serpens”, 195 Conditor edixit, “tenues dum rexerit artus Vita tuos, serpens, spectabis pectore prono Telluris latus haecque cibus tibi nigra resedat, Decrevi. Pauper victum sudore parabis, sudo uiuat est um O juvenis, semper tanto pro crimine, pulsus 200 Sedibus aethereis, nitidi spectator Olympi Qui fueras pridem, tandem per tempora longa Tuque tuumque genus, tam grandia gaudia flebis. Et tu, flamma vorax sanie depressa maligna, Mulier re at O mulier, paritura tuos formidine plena 205 Concipies natos et magno pressa dolore Emittes foetum, miserorum lurida nutrix Diceris”. Subito custodem liminis alti Voce vocat magna Deus, ipsos lumine tanto Privet praecipiens et pellat postibus illis 210 Continuo, referens pertristia splendidus ore Verba suo miseris coeli terraeque Creator: “Me me sprevistis (proh, sors male fida!), popelle! Pulchra sententia. O quam stulta quies superum contemnere fata, Tartareos penetrare lacus, Stygiasque paludes 215 Hic cupit et celsis pavidus terrebitur astris. Quid sit nunc, pauper, vel quid tu candida quondam Proles extiteras, debebas scire, miselle: Pulchra sententia. Nobilius nihil est, proprias quam noscere vires. An tu credideras, nullis laudande triumphis 220 Tristis Adam, nunquam coelum sudore parari? Ipse tibi referam, ignavum quae vulgus habere Deberet, quod jam latuerunt sidera coeli Tartara qui cupiunt nulla splendentia luce Cernere, pauperiem semper tristesque labores 225 Promittens miseris victuros saecula divûm, Facile est ire ad inferos, ad caelum difficile. Heu, via lata patet, sed magni ad limen Olympi Est virtutis iter durum, quo celsa videre Aethera post facile poterunt, qui vertice in alto Ipsius residere volunt felicibus oris, 230 Floribus et vario redimitus gramine. Namque Hoc tibi postremo dicam, scelerate virorum, Omnibus, hoc itiner qui nolunt spernere, tandem Laeta dies veniet, superato culmine montis, Ardua quo steterat primo, post inclyta virtus”. 235 His dictis jussit, custos terrore profundo Expulsio parentum ex paradiso. Stringeret ipse manu gladium quo pelleret ipsos. Qui venit, furiis pallentia brachia tendens Impetuosus ait: “Nostris discedite tectis, O gens, jussa Dei quae temnis sidere tetro! 240 Hic hic non possunt mortalia pectora stare, Sed quae spiritus altus alit novere superba Tecta Dei, tanto, nullum peritura per aevum. Hic est, qui coelum, terras, qui sidera torquet Vertice cuncta movens aeterno; immobilis extat 245 Solus et hic semper seros mansurus in annos, Principium vitae cui non est, ultima fata Quemque Deum nunquam peregrinis sternere rebus Tam celsum potuerunt. Et tu, pessime, tantum O crudelis Adam, contemnere numen Olympi 250 Audes? Crede mihi, tristes dabis, improbe, poenas”. His dictis servans magni mandata Parentis Pulchra fulgentem vagina liberat ensem Arreptaque coma capitis, dejecit inermem In terram, capulo post livida verberat ensis 255 Terga viri dicens: “Nostris discedite terris!” Ille cruore fluit resolutus corpore toto, Et precibus longis tentat resistere, ne sic Verberet invalidum, at magis hunc hunc ille cruentat, Heu heu, quo citius miserum discedere cogat. 260 Durum nec parvo maculabat sanguine ferrum Impellitque pedem pedibus gravitate furenti Deprecatio Adami expulsi Instans: “Surge cito, tibi dico!” Surgere curans Semilacer referebat: “Magni fata Parentis Invitus, pauper, tristi violabilis aevo, 265 Perficiam, sed ne crucies!” Quem lumine torvo Inspicit Eva parens, manibus constricta premendo Membra suis. Lacrymantes ambos contulit usque Limen: “Sic saniem conjecto emittere ferro In vos ipse volo!”, dicebat nuntius alti 270 Consilii. Pepulit primo Evam limine sacro. Fletus poetae. Proh dolor, heu pietas, proh tristia fata parentis Nostra! Quae fuerit tanti olim causa doloris, Quo nullus major memorabitur orbe sub isto Lunari, oppressi sub quo caligine tetra 275 Mortales verum ignorant, heu, lurida pestis! Protinus hanc post ingemuit formidine plenus Pauper Adam in foribus consistens, membra dolendo Vertebat dicens: “Juvenis, miserere juventae, Heu, nostrae perpulchrae quondam”, oculosque reflectit, 280 Suspenditque animum, si debeat inde recessum Carpere postremum. Marcentia guttura ferro Nuncius ostendit confodi, fulminis ignem Vibrans ore suo, sibi ni properare paciscet Discessum ex illis miserandus postibus. Ipse 285 Tandem pulsus ait: “Laniatus mergar in undis Clauditur caelum mortalibus Adami crimine Tartareis pauper!”, conjuxque miserrima flebat, Pectora pectoribus contundunt. Clauditur heu mox Porta loci, quem purum lux aeterna serenat. Jam genus humanum periit, jam moestus Apollo 290 Allidat saxo cytharam, Castalius et fons Jam faciem mutet, nunc nunc Peneia laurus Arescat; namque Aonios rudis incola montes Ecce habitat juvenis depressus sidere tetro, Jam fletu saxum omne madet, turbantur ubique 295 Dolor omnium Adami peccato Cuncta Deus fragili quae pulchra creaverat orbi. Phoebus luce sua caruit, soror ore cruento Infera regna quatit, cui servit pallidus aether Splendida conjugio medius qui sidera cernit, Nube sub obscura latitabat lucida Juno, 300 Fletibus assiduis cum fulgure saepe tonando. Neptunus spumans gemit et caligine pressa Tellus moesta jacet, prospectans pectore prono Tartareae regionis aquas Stygiasque paludes, Crinibus extensis moerens sub mole soporis 305 Obruitur. Subito capistratos more capillos Foemineo curvat Pluto ad se, cardine forti Quos stringit madidus quo surgit in arbore dulcis Tempore quisque suo viridi cum gramine fructus. Ecce dolor sequitur, macies, pallorque, situsque, 310 Conditio mala humani generis addami admiso Implenturque cavae mox toto in corpore rugae, Horrida canicies properat, stat barba, comaeque. Vernat humus, propriis quam viribus sulcat inermis Sub juga bos positus sudat stimulante magistro. 315 Nec mare, nec tellus, nec sidera clara videntur Natura variante vices flendumque minatur Omnibus excidium vitae densissimus aer. Funera crebra virûm cernunt, juvenumque, senumque Et labor, et lacrymae, et gemitus, et tristia subsunt 320 Pectora jam curis, nec spes patet ulla salutis. Hesperus ipse venit, pellens de montibus umbras Praetereunte die. Gelidae praenuncia mortis Nox oritur, volucri labuntur saecula cursu. Frigus et ipse calor veniunt, quibus omnia miscens Evolat en tempus, fugientes conficit annos 325 Phoebus equis rapidis, tenuata revertitur orbe Luna pererrato; transcurrit vita caduca Velocior vento, nunquam reditura. Videte Humani generis casum, qui regna piorum Proh, superum coelique lares penetrare decore 330 Virtutum poterant primo; languentia torpent Viscera criminibus, complentur cuncta querelis. Dumque sua miseri tot tristia mente volutant Septem peccata comituntur culpa parentum Funera pestiferae vitae mortique propinquae, Ecce venit Pluto magna comitante caterva 335 Lethaeis regnis ipsum caecisque cavernis, Murmure terribili fusca caligine tectus Ante pedes umbram fert, horridus evomit ignem Ore suo, caelum veneratur anhelitus oris. Secum turba ruit: primo male tuta Voluptas, 340 Luxuria Alma Venus, puerum pharetratum prendere dextra Curans, ne cadat; at vultu plaudente Cupido Hanc ardet salutare deam, quo duceret ultro Alatum citius, tenerum membris tamen; ipsa Fit comes ardenti, magnos conferre paratus 345 Promittit puero, veluti solet esse benigna Infanti genitrix, quem vult cessisse vicissim Si quo cura manet caeco. Post undique nudum Vestibus obcingit, tumidi spectacula fastus Foemina desiderans sequitur delapsa furenti 350 Cum socio quondam coelorum sedibus altis. Crinibus implexam viperam memorare laboro avaritia Pravus avaritiam, squallentia pectora monstri Quae secum ducebat, proh! Fallacibus escis Cernitur implicitus furor, heu! Monimenta vetusti 355 Tamque gravis sceleris portans laberinthius error, Invidia Livor edax mollisque quies peregrina salutis Perpetuae vitae accedunt cum murmure longo. Solatur tristes stomacho metuendus amaro Pluto deus dicens: “Quid maesti statis? Honores 360 Superbia Nulli deficient vobis, sed nostra placebunt Regna magis”. Nigrum trepido suspexit ocello Ipse timens genitor trepidantis murmura vulgi, Ira Irridetque malus miseros tenebrosus Averni Rex subito, parvusque Puer malefida sagittis 365 Pectora percussit, jugulum Venus alma parabat Dans gemitus fictos, feriuntur viscera, tandem Membraque luxuriant amborum numine tali. Turpe genus gemuit, me pejus dicere taedet: Vivere quisque suo voto conatur ubique. 370 Postquam lugentum geminatur vita, pudore Majori casus funestior advolat alter, Ecce lues terrena venit flagrantior igne; Namque thorum socius socii violabat ubique, Nata patri jacuit, soror est jam languida fratre 375 Proh pudor, heu pietas, mutato jure tumescit Venter natorum turpi genitricis amore. Fabula Terra parens quondam tristes miserata dolores Titanum voluit compleri Tartara facto Monstrifero vastos et in aethera protulit hostes 380 Dira prole tumens: quo coelo magnus ab alto Juppiter iratus lethali fulmine damnat. Quippe giganthaeos humeros horrendus ubique Sidereas vitiis populi rescindere turres Conantur, Phoebo flavos devellere crines 385 Optant et castam cupiunt violare Minervam In tantum, rabie quod plenus Juppiter infit. Vaticinium humani lapsus Mittantur vates, doceant mox affore tempus, Quo genus immensis placeat mortale sub undis Perdere, ni facinus current divertere dirum 390 Mentibus a propriis. Venit sanctissima proles Noemus vates Ipse Noe canus, vatum generosus alumnus, Magna voce tonans sudat stimuloque frementi Exululat: “Mortale genus madidantibus undis Obruet ipse Deus, ni sit constantia menti 395 In facinus clarum”, dicens: “Mala regnat Erynnis, Thura Sabaea ferant divis”, proclamat ubique. Nil curant; rabido nigros demittere coelo Decrevit nimbos, madidis mox evolat alis Terribili vultu picea caligine tectus 400 Ille Notus, nebulae quo rorant, Eolus antris Exit et ipse suis, Aquilonem protinus illic Claudit, quo fugiunt nubes veniuntque sereni Saepe dies, manibus compressit nubila post hoc Auster. Mox crebrae pluviae funduntur ab alto 405 Aethere, caeruleus succurrit vastibus undis Neptunus facilesque vias patefecit ubique Apostropha fluviorum Cornutis fluviis, contorquens viscera terrae Dura tridente suo; post fontibus ora relaxant, Omnibus hinc amnes, subito occupat omnia pontus. 410 Crimina sic purgat rapidis urgentibus Austris Ipse Jovis, secumque trahit pecudesque virosque Unda domusque ruunt, vasto sub gurgite turres Hinc latitant, tellus nullum discrimen habebit Cum ponto, volucris vaga lassis decidit alis 415 In mare profundum, fugit, heu, decor ille virorum Ob crimen tantum, docuit quod funeris auctor. Solus namque Noe cymba sulcabat adunca In mare praeruptum, generosi numinis index, Quo nullus melior terris, vel amantior aequi 420 Extiterat, consorte sua reparare relictus Saeclum, cuique datur pulchri praenuntia mundi In foedus sanctum Iris, non spernenda videndo. Decrevit post haec, collapsa gente superba, Naufragio tanto fluviis desistere nubes. 425 Quare cernite, mortales, scelerata virorum Pectora, quam dirum scelus est nocuisse deorum Spiritibus sacris. Vobis pro teste vetustas Illa datur; meliori vita numen adora Alterum, pauper, coeli terraeque parentem. 430 Quisquis eris cupidus per saecula vivere felix Inspice mente tua, qui cernis sidera solus, Quam varias rerum vires pulchro ordine servat Ipse Deus, quem nunc mirantur cuncta creantem Numina prima aevi: firmatum sidere coelum, 435 Quod velox lustris omni sine labe peractis Tempora, quaeque caduca suo stant saecla sub axe, Volvit et huic tandem cessabit fama laborum, Aera qui posuit sub magno cardine clari Aetheris, exicium nullius numinis ira 440 Cui datur: en nitidus croceo splendore coruscat Hoc terras Neptunus aquis, Saturnia proles, Obruit, o, primum percussis cuspide saxis, Phoebus quove suos quoties perficere cursus Atque Diana soror nullo concussa labore 445 Inspicitur, quos aetas non superaverit ulla. Quo subeunt anni fragiles et curva senecta, Tempore quo fructus producunt omnia passim, Cuncta sibi parent, nihilo qui cuncta creavit. Sors hominum sterilis, superum quae sola retardat 450 Amplexus dulces tanti sine fine Tonantis. Proh dolor, heu pietas, proh crimina tanta virorum! Solus imago Dei es, soli tibi numina cedunt, Gratia sola tibi est, soli solatia praebet Conditor hic rerum, solum tu Numen adora. 455 Fama caduca manet nobis expersque sepulchri Nullus erit nostrum; consumens omnia tempus Nos agitat, solum mortalibus ipsa relicta est Virtus, sola manens delapso tempore vitae, Qua mortale genus longa assuetudine fecit, 460 Quisque locum sanctos heroidas inter haberet.