CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 791915 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/791915.

Nodus 791915 in documento severitan-ip-solimaidos.xml


Ma. Io. Policarpus Seueritanus Sibenicensis Dalmata predicatorus Illustri principi Guidobaldo Ruerio, Castriduranti Comiti inuictissimi, Vrbini et Sorre Ducis, Francisci ma. filio. S. P. D.

Potus tyro Vir grauis Edito hoc opusculo, mi princeps, sepius conueni Egregium Virum, prudentia et omni probitate perspicuum Petrum Tyronum Calliensem patritium Rueriae Seretriaeque domus facile seruum cui olim ea tempestate qua Caesar Valentie Dux Alexandri Pon. Max. filius flagraret in auum tuum illustrissimum Guidobaldum, Vrbini ducem erat tutelle T. clarissimus pater, quo cum Gallias et Hispanias peragrauit ut eum saluum redderet, hocque domi et rure quo se aestiuo tempore conferebat Pianiuantagii semotum humanis curis, quod et etas iam senescens et uitae suae modestia expostulabat, ubi obiter nobis fuit sermo, de diuinis rebus, quibus oppido oblectatur, audissetque nos edidisse libellum de mundi origine lapsu et reparatione eiusdem, non eo more quo olim gentes edocuerint, uerumenimuero quo deus optimus maximus sanctis uatibus enarrasse creditur quibus ab impia secta Maumethana differimus quae risu potius est explodenda quam refellenda rationibus quibus res apretissima non indiget, hortatus est ut honestius haec nostra lucubratiuncula in publicum exeat, et cum nouitatis gratia auctoritatem quoque apud lectorem haberet, qamuis olim in molli incude pressa fuit cuiusdam Barbule agnomine, non Policarpi, nunc grauiori ere emissam tibi mi princeps, quod et ego concupiebam dicari uoluit, nec ab re tibi est pater illustrissimus Laus ducis Urbini. Dux Franciscus Maria in maximis et belli et pacis tempore negociis exercitatus, quem ueluti alterum Martem hostes exhorrent, et nunc belli et pacis arbitrium et moderatorem uniuersa Italia habet et reueretur, praecipue Adrianus VI. sanctissimus Pon. Max. cum R. pub. Florentina hylari animo et serena florente complexus est; ipse pro tutore totius ecclesie, illi uero pro duce Fluentini senatus, nec a b re, quoniam Dux inclytus Romanorum procerum more res Italas et armis moderatur et honestis moribus illustrat, et quem indigentem appellari liceat et in templa recipi ut cui par gratia referri non possit, hinc saltem exoluatur quandoquidem tumultuantem Italiam et res nouas molientem sedente Iulio eius patruo et tuo auo Pon. Max. eius opera atque industria quamuis tunc esset iuuenis pacatum et quietum reddidit; quid fiet post hac, cui et Hector et Achilles in bello facile cederent, uisis tot et tantis rebus, et curis quibus in afflictatu Italia se ubique strenue gessit ad Picenos, Gallos Transpadanos, Insubres, et Emilios nouit haec omnia Felsina praecipue et Rauena, tota denique Italia tumultuante in eum Leo Pon. Max. cui et maximo animo, et maxima reuerentia ut ingenuum principem decuit resistens apud gentes gratiam, aeternumque nomen sibi comparauit, cuius sublimibus pedibus obsecro me offer pro planta, hocque itidem tuis fiat deflexo poplite queso et hoc nostrum munusculum serena fonte suscipe quamuis sit impar animo tanti principis attamen animus noster est ingens ut sese tibi pro perpetua seruitute dedat. Vale, nostrae Romanae fidei et gloriae future Caesar, Vale et fauste.

Callii. VI. Kal. Augusti MDXXII