CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 791097 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/791097.

Nodus 791097 in documento marul-mar-epist-1502-03-03.xml


Reuerendo in Christo pręsbitero Iacobo Grasolario, uiro uirtute ac eruditione prędito, mei amantissimo mihique charissimo. Venetiis. Iacobo Grasolario, pręsbitero, Marcus Marulus salutem.

Multa de me Tibi Hieronymus meus atque idem Tuus. Sed ita ille de me sentit, quantum ex Tua epistola ad me missa coniicio, ut qui uehementer amat. Atque usu quidem uenit, ut talium laudatio major uero sit. Tu me tanti esse existimas, quanti ipse sibi persuasum habet. Proinde et amare coepisti et optas redamari. Qua in re fateris profecto, qualis uir ipse sis, qui optimi cuiusque te studiosissimum ostendas. Dignus es igitur, quem uicissim ego rogem, ne, tametsi minora in me inueneris quam audisti, ab amicicię proposito refrigescas, in qua Tibi respondere totis uiribus contendam. Ardentem hunc affectum Tuum uel uincam uel ęquabo. Quid enim mihi iucundius, quid gratius quam talium, qualis Tu es, beniuolentia atque humanitas? Diligant alii opes, honores, uoluptates, mihi nihil charius esse potest amicorum possessione, et eorum pręsertim amicorum, quos communis uerę sinceręque in Deum pietatis cultus conciliat. Facile ex litteris Tuis, quantum diuinarum Te rerum delectet contemplatio, depręhendo. Quandiu noster ex ea pependerit amor, erit perpetuus. Etenim semper amant, qui sempiterna iugiter meditantur. Hoc est pręceptum meum, inquit Dominus, ut diligatis inuicem. Et ne uulgarem dilectionem, qua inter se sęculi homines amant, sufficere putaremus, adiecit: sicuti dilexi uos. Non carnis dilectionem nobis insinuat, sed spiritus, non corporum, sed animarum. Ex huiusmodi enim dilectione oritur sanctus ac salutaris ille consensus, de quo idem ait: Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cęlis est. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Congregemur igitur, Iacobe charissime, non obuio passuum accessu, quanuis id quoque mihi esset gratissimum, sed potius pari mutuaque cordium uoluntate. Et medius inter nos Christus erit. Amor noster non alio nos dirigat quam in Dei amorem. Cuius prorsus ignara ethnicorum antiquitas nescio quę quattuor paria amicorum iactanter effert ac celebrat. Sed quid illa ad nostrorum charitatem? Esto ardenter, fideliter, constanter amarint, sed quousque quęso? Non ultra certe, nisi quoad uixerunt, quod perbreue fuit. Cita mors dissidium attulit ad inferna descendentibus, ubi nullus amor, sed sempiternus horror habitat. At uero in Christo credentium pia charitas etiam post uitę huius exitum continenter perseuerat, nunquam desinit, nunquam finitur. Tunc maxime amare incipimus, cum ex hoc terrarum orbe, in quo peregrini sumus et aduenę, ad cęlestem patriam transmigramus. Spes, fides, charitas, tria hęc, maior autem horum est charitas. Quoniam illę duę cessabunt, cum scilicet, quod speratum est, possidebitur et, quod creditum, cernetur, hęc autem perdurabit in ęternum. Deus enim charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Perennes igitur perpetuique et uere amici erimus, si inuicem amando ad illum unum amandum, qui prior dilexit nos et animam suam posuit pro nobis, assiduis colloquiis crebraque litterarum uicissitudine alter alterum accenderimus.

In calce epistolę pręsentem hominum nequitiam, quę ad cumulum usque excreuit, considerans, quęris a me, quam propinquum putem Antichristi aduentum. Venturum Antichristum nemo fidelis ambigit. Quando autem ueniet? Coniicere possumus, decernere non possumus, dicente Domino: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quę Pater posuit in sua potestate. Et alibi: De die illo, inquit, uel hora nemo scit, neque angeli in cęlo, neque Filius, nisi Pater. Non quia Filius quicquam minus sciat Patre, cum Pater et Filius unum sint, sed Pater scit, quia Filio communicat, et Filius nescit, quia nemini reuelat. Signa tamen pręcessura iudicium commemorantur in Euangelio, quę partim euenisse credimus, partim euentura expectamus. Bella sęuiunt, pestilentię grassantur, fames pręmunt. Sed nondum illa reliqua apparent, quę in sole et luna et stellis futura prędicantur. Nobis interim expedit non plus sapere quam oportet sapere. Arcanum Dei, quod latet, latere sinamus. Iudicium autem eius semper timeamus. Nescit enim homo, utrum amore an odio dignus sit. Stultum est ideo negligentius uiuere, quia ad judicandum tardat Christus. Licet ille post multa annorum milia uenturus sit, mors tamen procul a nobis esse non potest; etiamsi ultimam inuasura est senectam, properat, currit, uolat, in ianuis est. Breue enim et irreparabile tempus omnibus est uitę. Tunc autem primum iudicamur, cum hinc eximus. Et quoniam ne horam quidem uitę nostrę promittere possumus, sic hodie uiuamus, tanquam cras morituri. Non ea de causa hoc refero, ut Te quicquam doceam, cui omnia notiora sunt quam mihi, sed ut Tu me uicissim Tuis excites hortatibus, nequando ulla molliusculi ocii illecebra delinitus obtorpescam. Si me amas, cura, ut meliorem efficias, non ut plus mihi laudis addas. Ego te non solum amo ut optimum uirum, sed etiam ut optimum sacerdotem ueneror. Totus Tuus sum, quia Tu totus Christi.

Vale! Anno christianę salutis MDII, quinto Nonas Martias. Spalati.