CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 782317 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/782317.

Nodus 782317 in documento djurdjev-i-margarita.xml


Proemium

Modi sunt plane admirabiles, quibus divinae bonitatis ingeniosa solertia improbas hominum voluntates inflectere, atque a prava consuetudine ad rectam vitae rationem revocare consuevit. Sed nescio an sit ullus admirabilior, quam quo Margaritae Cortonensis inquinatum flagitiis immutavit animum, atque ad paenitentiam, pietatemque perduxit. Nam ut a vitiorum sordibus impudicam hanc mulierem extraheret, et suis amoris irretiret cassibus, venationem quamdam instituens venaticum canem adhibuit. Res est piarum aurium attentione dignissima; quam si minus apte poeticis coloribus exornabimus, impoliti carminis tenuitatem argumenti majestas, novitasque compensabit.