CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 780992 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/780992.

Nodus 780992 in documento katancic-mp-fructus.xml


3. De capris, quae universa dynastia Oplavnensia exulare sunt iussae.1 a) Hanc in Eleutherio reperies, voce Koros. Dumos et frutices, cornos corylosque, capellae, roditis; incautas quanta pericla manent! Exilium impendet, toto pelleminor agro, hospitium Dravi ripa sinistra dabit. 5 Flebunt et tenerae proles flebuntque coloni, nectare quod niveo sit caritura domus. Sed vos tam nocuae silvis, migrate, capellae; alter erit mundus raraque forma soli: nunc coryli glandem reddent et robora baccas; 10 quercus septa dabunt, virgea tigna domos. 1 »Dynastia Oplavnensis« je valpovačko vlastelinstvo (»Valpo« čitano straga daje »Oplav«). — Isp. Epigrammata, br. 5 i 17, i hrvatske Peto- i šestonoge, br. 3.