CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 780481 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/780481.

Nodus 780481 in documento katancic-mp-fructus.xml


2. Prosphoneticon de felici Imperatoris in urbem reditu, XV Kal. Febr. 1779.1 Qualis ab Eoo fulgens aurora resurgit cardine, ubi croceo sidera crine fugat, atque ubi prima novo respergit lumine terras humentesque suo recreat ore rosas, 5 isto oculi candore viri, quem cerno, renident, haec rutilas pingunt aurea mala genas. Progeniem Divum, frontem cum specto, putarem, et sobolem Martis ferrea cassis ait. Blanda tamen facies laetoque colore decora 10 mansuetae gnatum Palladis esse cupit.2 At, seu Mavortis veniat seu stirpe Minervae, heroi dicas os humerosque parem. Et nisi, quae a puero novi, me signa refellant, Caesaris effigiem scilicet esse reor. 15 Ipse est, non alius.3 — Vestros curate, ministri, ergo choros: adsint barbita, plectra, lyrae. Huc properate4 sacro lituis Helicone, Sorores, 26 huc cithara dulci, clara Thalia, veni, et quas Parnasso divae duxere choreas, 20 Vindobonae geminent has, ubi Caesar adest. Aera boent sulphurque vomant, reboentque cavernae, laetitiaeque viri tectaque signa ferant. Unaque vox cunctis, vestrae5 cum limina Caesar6 urbis continget: »Vivito, Caesar!« exit; 25 »Vivito, Caesar!« erit populo per compita toti, cum lituo votum: »Vivito, Caesar« erit. Quod fausto redeas, gaudebimus, alite, cives: salveto, patriae7 luxque decusque tuae.8 Te modo dii servent, tuti9 servabimur urbe, 30 tutus erit miles, tuta Minerva, lares. Occidet et Prussus fallax, si vivis, Ioseph; non etenim cunctos10 arma dolosa iuvant. Quis Prussus miles, qui aequo decernere Marte formidans silvis abdita latro petit? 35 Percursat Boios et vitam vivere nostris pergit agris, donec Pannonio ense ruat. Audebant Albim nuper potare Borussi, at Pregelam Austriaca est mox bibitura cohors. Comprimet audacem prudens Alemannia Prussum, 40 dum vivum Joseph viderit usque suum.11 Te, Ioseph, Superi servent, tibi vota catervae sint accepta: tuis, inclute,12 vive diu! 1 Natpis u В: Prosphoneticon quo Vienenses Imperatori, de felici illius in vrbem reditu, gratulantur. 18 Januarii 1779. — 2 F: cupit, B: volet. — 3 F: non alius, В: vt video. — 4 F: properate, B: properent. — 5 F: vestrae, B: nostrae. — 6 F: Caesar, B: Ioseph. — 7 F: patriae, B: nostrae. — 8 F: tuae, B: najprije »Lyrae«, zatim ispravleno »domus«: — 9 F: tuti, B: tuta. — 10 F: cunctos, B: multos. — 11 F: suum, B: senem. — 12 F: inclute, B: Inclyte.