CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 777100 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/777100.

Nodus 777100 in documento katancic-mp-fructus.xml


Ad Lectorem, Eos tibi, Lector, dat hic versus liber, quos vena fudit iuvenis arte, non die; sexto nam lustro proximi tum viximus. Et ante nobis sterilis haud quidem fuit 5 ea, at rudis. Fundebat illa saepius metrum, vocemque gnara metro iungere lyram prendebat nervulis sonantibus; melos sed omne duriusculum, rude et obstrepens his auribus: quod nos quidem 10 non sentiebamus, sacrum inscii sonum. Sed almus ille Mercurii Cultor rudes ubi ductare coepit ardenti manus plectrum atque pollicem adplicare chordulis et aures mulcere sonitu novo, chelis 15 enimvero tum nostra, quam iuvenculi rudi pectente novimus ferire, — tum, inquam, quid suave, quid penetrans, quid sacrum sonare! Quid loquar? Non queunt farier linguae, quod corda sentiunt. — Amice, tu hic, 20 lector, quidquid boni videbis, consule id boni laudemque redde Mercurii bono Cultori et nostrae redde Cultori Lyrae. Ferire si nosti hanc et artem possides canendi (non enim Corinthum quilibet 25 adit) plerosque consules cantus boni, adulta tu heic ne quaerito anxius metra; duo sopitis lustra nervulos chelis pulsare non licebat: ut Clio magis Thalia quam placeret. Utraque est Dea. 30 Quod illi ceterum damus grati diem, brevem huic, dum Liberi leguntur munera tenent et Claudii recessus Molbicae sinu nos, liceat horulam dedisse, Ei, quem amamus, gratiam laturi,1 laturis Cuius haec, 35 amantis Musam, honori et ardori damus. Tu, Lector, oro, munus hoc cape et vale! In reducta Molbicae valle Idibus Octobris MDCCXC.