CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 776162 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/776162.

Nodus 776162 in documento sivrich-anacreont.xml


In ima reductae vallis parte locus erat protensa rupe tectus a vento pluviisque tutus. Qui Phillidem huc adduxerat, ut improvisam insurgentis nimbi vim evitaret, humum pedo signavit inscribens epigramma, quod sequitur. Phillidis hic maneat signatus nomine pulvis; Cura sit, has, hospes, non violare notas. His euri parcent, his te quoque parcere fas est; Ni vento, ac nimbis saevior esse velis.