CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 775665 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/775665.

Nodus 775665 in documento sivrich-anacreont.xml


Aede sua quandoque procul salebrosa viator Ut loca conscendit, nec revocare gradum Cogitur, emineat quamvis mons arduus, et quas Optat adire plagas, nocte dieque petit; Femina sic duro non haec defessa labore Incoeptum validis viribus urget opus. Tam cito progreditur quo tramite pergere coepit, Ut praereptam oculis cernere non liceat Illa viam subiit , fuerat quae cognita paucis, Et jam rara pedum signa relicta notat. Tum lustrata viae pars illi parva videtur, Tum pars parva viae, quam superesse videt. Indulget votis audax, atque ardua spernit Nil dulci meta dulcius esse putans.