CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 774053 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/774053.

Nodus 774053 in documento sivrich-anacreont.xml


Scribere quae soleo quid sunt nisi somnia? tangunt Me tamen, ac iram subdola saepe mihi, Saepe ciet largos, quam finxi, fabula fletus: At vanis dum non decipior numeris, Sumne magis sapiens? num mens tunc laeta quiescit? Num non stultus amor, caeca nec ira mea est? Non tantum fallit scribentem fabula vatem; Mortales fallit quidquid in orbe vident. Quid menti mea vita meae nisi somnia profert? Illudit quidquid spemve, metumve movet. Hos mihi post somnos frontem dent sidera veri Cernere; tunc sapiens, tunc ego laetus ero.