CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 773732 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/773732.

Nodus 773732 in documento sivrich-anacreont.xml


Quas petere optabas, ripis incognita navis, Cui turbata maris fecerat unda metum; Cognita quae solis dudum Dis aequoris ibas, Quos precibus iam iam naufraga saepe tuis Excieras: ignes caeli, tenebrasque timentem Quam nova zona poli, saevaque pressit hyems, Despice adhuc nunquam mites, nunc despice ventos, Nunc mali, nunc sunt vela novanda tibi. (29) Jam nihil extimeas, quae te laesere, procellas, Auratam lucem stella benigna parit. Tempus adest aletum, dulci strepit avra susurro; Festivo signum grata dat hora pede. Nunc felix ito: stratus nunc navita vocis Mulcebit Glaucum Nereidasque sono.