CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 769367 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/769367.

Nodus 769367 in documento hektor-p-nn-inscr.xml


2. Dulcidulus salsis hic latet imber aquis.
3.

Petrus Hectoreus, Marini filius, proprio sumptu et industria ad suum et amicorum usum construxit.

4.

Virgo Maria, mater Dei sanctissima, sine labe originali concepta, ora pro nobis.

5.

Domine Iesu Christe, miserere nostri.

6. A quo principium, Christus bene coepta secundet, scandat et hic surgens in sua vota labor.
7.

Sancti Petre et Paule, orate pro nobis.

8.

Omnium conditori.

10.

Melior est obedientia quam victimae.

11.

Porro unum est necessarium: si vis ad vitam ingredi, serva mandata.

12.

Anno a salutifera Domini nostri Iesu Christi Incarnatione MCCCCCXX, die XXIII februarii.

13.

Qui aliter sentiunt, videntur nescire scripturas neque virtutem Dei.

14.

Res ex nomine

15.

Si te nosti, cur superbis?

16.

Nihil occultum

17. Respice quod salvant nec opes nec gloria mundi, non decor aut aetas, mors quia cuncta rapit.
18.

Connuentibus virtute et genio factum.

19.

Memorare novissima.

20. Heu, fugiunt fluxu non redeunte dies
21. Tempora labuntur more fluentis aquae.
22.

Qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum.

24.

Pro pauperibus

25.

Pro itinerantibus

26.

Concordia fratrum

27.

Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.

28.

Ad laudem Dei et honorem tuum, Beate Roche, templum hoc edificavimus; ora eum pro nobis et protege nos. MDLXVIIII

29.

Pavimentum musium thermarum Romanarum repertum anno MDCCCXCVIII subest.