CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 76729 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/76729.

Nodus 76729 in documento stay-b-philos.xml


LIBER QUARTUS Exhausto medii cursus jam Nauta labore, Si tristes fugiens ventos aut otia captans Condat fortuita scopuli in statione carinam, Saepe moras inter mentemq; oculosque revolvit Tentata aspectu relegens animoque perîcla; Quot tulerit nigro jactantes aequore ventos, Quae vada quas Syrtes quot iniquos fugerit aestus. Propterea memorem demulcent gaudia mentem, Elapsumque malis tantis se cernere suave est. Idem ubi sed nudo scopuli stans vertice flexit Mentem oculosque viaї aliam, qua restat eundum, In partem; quidquam neque ab illa parte videnti Objectum est, nisi caelum atque illa patentia ponti Aequora, proin subiit quoque, quantum in fluctibus illis Restet adhuc luctandum, et quae superanda laborum; Incipit aspectu paulum languescere tali Impigra vis animi, simul et taedere viarum Longarum. Fac tum languenti effulgeat ingens Spes animo lucri, redit in praecordia virtus Protinus, et nigros audax contemnere fluctus, Oblitusque sui jam vitam culpat inertem. Horum ego no aliter defunctus parte laborum Jam cursu in medio mentem persaepe reflecto Respiciens, cura quaecumque exegimus acri; Et me, nescio quae, perfundit grata voluptas, Scilicet et noctes vigilatas esse diesque Exactos, quibus id studio praestante movebam, Ut de natura rerum obscurisque repertis Concinerem, quantum licet, aptis carmina verbis; Jamque eluctatum veluti de syrtibus illis Esse juvat: contra sed cum reminiscor earum Quae superant, rerum, et quantum quoque restet agendum, Et quam difficile obscuras res carmine puro Clarare; exoritur tum quaedam ignavia menti, Frigidus et torpor quoque et harum taedia rerum Exoriuntur; uti Musaei arescere fontis Ex Helicone fluens videatur vena, priusquam Respergi sacro mea possint corda liquore. At tua me Virtus, animo quae saepe recursat, Docta Cohors, subito pertaesum exsuscitat, et mî Excitat ardorem, jam sponte ut otia damnem Impiger, et quemvis optem perferre laborem; Verbaque in obscuras res sufficit, atque perennem Deducit medio ex Helicone in carmina venam; Ut tibi saltem aliqua possim ratione placere. Quare age multarum, quae restant, percipe rerum Naturam et vires, et qua ratione gerantur Plurima, quae coram fieri quoque cernimus ipsi Persaepe, et prima Naturae in fronte locantur. Hoc genus est Unda atque Aër et mobilis ignis Caeteraque, ex illis quae pendent, conque sequuntur. Scilicet haec rebus magis omnibus utilitatem Egregiam praestant vulgo; nam vita manere His sine jam nequeat: quin et solatia multa Praeterea in vita substernunt dulcia nobis. Temperat Unda sitim Mortalibus, Unda feraci Telluris gremium pluvia foecundat, et herbis Sufficit humorem, atque aestivos temperat ignes Per terras diffusa et in omnes undique Gentes Fontibus et fluviis lacubusque in praemia vitae Publica, et omnem uno circumdat denique Terram Oceano, per quem disjunctas visimus oras, Atque alias Gentes lustramus et invia Regna. Num minus Aurarum natura deinde juvamur? Vivimus his quoniam: respirant aëra namque Omnia per terras omnes Animalia vulgo: Spiritus ille fovet plantas, arbustaque rupta Tollit humo, ut crescant, et ventis adjicit alas. Ignis item nobis longe utilis: utimur igne, Seu crudas mollire epulas, seu dura metalla Ducere, seu varios libeat quoque fundere in usus. Denique res igni multas tractamus, ut illo Sublato e terris artes quoque protinus omnes, Commoda tot vitae, demum vita ipsa periret. Propterea, ut memorant, mortalia saecla Prometheus Finxit ubi e limo, vitamque animamque daturus Protinus in caeli correptus templa volavit, Admovitque facem Soli, flammamque receptam Detulit in Terras; sine flamma namque videbat Non posse humanam Mortales ducere vitam. Par rerum quapropter, eo quibus usque juvamur, Prorsus uti nequeat consistere vita sine ipsis, Par erit illarum rationem inquirere rerum. Et primo, quoniam pertusa foramine constat Interior vario Tellus, fateamur oportet Undantes etiam atque oblongas ducier intus Hinc atque inde vias, quas prima Elementa necesse est Replere; haec extra vi magna expressa moventur, Nimirum Terrae vi circum expressa volutae. Atque ita materies inter se mutua debet Connecti, et longas effundere flexibilesque Extra particulas: haec sunt primordia Aquaї. Proin facile ipsa fluit, quia laevia principiorum, Ut tibi jam supera quoque dixi, corpora debent Aetheris a motu, dum transmeat, exagitari, Praetereaque potest in crebra foramina rerum Insinuarier ingressu; madefactaque reddit, Quaecumque humentis naturae corpore tangit: Quod facere haud valeat, si partibus esse globosis Compositam dicas, quae non haerescere possent Rebus, at excussae caderent subitoque volutae In proclive. Sequetur eam quoque particularum, Unde quidem vinco Lymphas constare, figuram, Ut facile in tenues abeat resoluta vapores Unda; quia exiguae laevesque avellier a se Possunt particulae: quod si primordia Aquarum Tenuibus inter se perplexaque perque plicata Constarent ramis, nexu magis usque tenaci Haererent; viscosus uti liquor haeret olivi: Hujus enim e Terra ramosis semina debent Extra expressa viis exire; ideoque teneri. Praeterea Undarum poscit natura liquentum, Ut, quando motu non exagitantur, ab alto Nec celeres collis descendunt vertice, verum Sive lacu immotae, patulo seu vase quiescunt, Ut plano constent extrinsecus aequore prorsus Aptatae: quoniam, mage si qua extaret Aquae pars Extima, deflueret tum protinus inferiora In loca procurrens, via qua proclivis; et ante Definere haud posset prorsus fluere, atque moveri, Quam bene constiterit regione aequata superna. Neve labor rationem horum causamque fatiget Quaerendi, tali rem protinus accipe pacto. Finge in Aquis arcte connexas esse columnas De fundo ad summum surgentes, quae, quia constant Omnes materia liquidi ex humoris eadem, Ponderis ejusdem pariter sunt: quaelibet harum Proinde premunt aequa subtus gravitate; nec aequis Sustentant ideo non sese viribus omnes. Altera non igitur subsidit, et altera surgit Tantundem; sed, uti doceo, exaequantur Aquarum Inter se liquidae supera in regione columnae. Popterea inflexus sursum si vitreus Undam Excipiat tubus, hanc utraque in parte videbis Aeque suspensam, et se pondere sustentantem Alterno: nam vis in parte aequalis utraque est. Non minus id fieri reputes, pars altera vitri Si sit crassa magis, gracilis magis altera contra; Namque aeque Liquor altus eisdem viribus uni Insistit fundo; nisi sit tubus alter, inanis Qua patet, exigui subtilis more capilli, Unde Capillaris trahit a re nomen; ab illa Nam tum parte quidem suspenditur altior Unda; Sive quod angustum multo tenuissimus aër Insinuatus in os minus obstet; sive quod Undae Particulae obrepant in rara foramina vitri, Ejus et adfixae paulum quoque sustineantur Parjetibus; quare consurgunt altius illinc. Ex his apta fidem ducit res, saepe quod alte Insiliat per se tubulis inclusus Aquae fons. Nam saepe a montis radicibus erumpentem Includunt plumbo, quod montis ad ardua tendit: Ille viam sequitur, surgensque attolitur alta In juga. Magnopere haec multis miranda videtur Res harum ignaris rationum: scilicet Unda Clausa valet tantum superinsiluisse, latenti Quantum sub terra sunt alta loca, unde necesse est Descendat persaepe, priusquam erumpat in auras Exiliens. hanc nimirum fons usque per artem Attolletur eo, mensura ponderis aequa Donec sub caeca libret tellure cadentem Undam; possit et haec gravitate attollere contra Surgentem; demum Lympha utraque mutua sese Hinc atque inde pari sustentet pondere nisus. Urbibus in magnis idcirco multa videmus Neptuni simulacra per os summumque tridentem Ejicere undantes latices, Tritonaque Proteumque Et Nymphas, madidi quas dicunt humida regna Concelebrare salis, pertuso e marmore late Undique caeruleas undae diffundere guttas. Scilicet ex alto descendens vertice collis Per sese subter caeco insinuata meatu Insilit unda pedes et crura et viscera saxi. Exit dehinc capitis per aperta foramina summi. Plurima praeterea possunt humentis Aquaї Inquiri de natura. Nos quarere quaedam Hic opus est, et plura indicta relinquere contra: Ne, si cuncta velim praelongo evolvere versu, Taedia scribentem capiant me teque legentem. In primis, salso cur sit maris Unda sapore, Quaerimus; et facile est rationem reddere dictis. Undique nam terras cum perluat Amphithrite, Est passim terris Salium natura locetur, Commotis miscetur aquis Sal; atque ita totum Aequoris humorem salsus corrumpit amaror: Quandoquidem rigidae spîclorumque instar acuta Cuspide particulae Salis extant: (nempe Elementa, Queis Sal progenitum est, similis reperere figurae Interiore vias sub Terra) proptereaque Partibus immiscentur, et involvuntur aquaї Flexilibus facile, atque infixae cuspide adhaerent. Plerumque ima maris pars multo salsior extat Propterea; quoniam terrae vicinior illa est, Unde Sales oriuntur, et acri caerula viro Diluti inficiunt. Cur vero, Torrida multo Solis qua saevit Terraї Zona calore, Aequor Hyperborei sit amarius aequoris unda, Dicere item facile est; nimirum Solis ab igne Aethiopum maris inda resolvitur usta vapores Longe in majores, quam quae minus incalet aestu: Propterea remanet Salis illic copia major. His accedit, uti minus illud temperet imber, Et fluvii, dulcem qui largo flumine lympham Infundant: alibi veluti salsedinis illum Magnopere imminuit plerumque haec causa saporem. Praeterea inquires, vicibus cur aestuat aequor Alternis, undasque facit quae causa fluentes Quod tibi ut expediam, supra reminiscere dicta: Nimirum circa Tellurem Vorticis uno Caeli materiem correptam volvier aestu. Lunaїque globum magnum cum turbine eodem Tellurem prope terdenis ambire diebus. Haec superimpendens Terrae, qua transit, oportet, Mole sua rapidis iter auris contrahat: alveum Fluminis ut magnis educti molibus arctant Pontes, atque undis pilae venientibus obstant: Non tamen idcirco celeris minus effluit amnis: Inveniunt nam quo majora obstacula, cursus Accelerant rapidos magis, et magis usque fluentes Eluctantur aquae: sic tu quoque credere possis Arctae damna viae citiore rependere cursu Aethera, qui luctans erumpere vi premit aequor Subjectum. Undarum ratio est hinc certa fluentum: Namque huc atque illuc partesque recedit in omnes Compressum subter mare, et aufert littora Nautis. Praeterea Tellus quoque ab illa parte repulsa, Qua sibi rumpit iter celeri levis aura meatu, Cedit in oppositum paulum latus, atque coarctat Id spatii: unde pari fluere hic ratione necesse est Aequor, et alterno procurrere gurgite pontum. Ast ubi deinde locum, quo pressa est, Terra removit A Luna; et plusquam senas cirumacta per horas Ejus ab orbe sui quarta jam parte recessit; (Nam quoque Luna means aliquid tum temporis horis Sex addit, quarta Tellus dum parte recedit) In se a littoribus refluit mare: cernimus ergo Uno circuitu prope Terrae et proinde diei Bis fundi scopulos super, et lavere aequor arenas; Bisque vado labente relinquere littus, et Aestu Decrescente retro ferri, et sorbere lapillos. Non tamen haec orbem, quo Terram scilicet ambit, Ut supra docui, rapitur levis aura per aequum: Nam qua fit Martis clypeoque hastaque minantis, Et Veneris caelo propior, sese orbis utrinque Parte in utraque sui nobis vicinior arctat. Illis Luna locis idcirco (namque per illa Bis loca mense meat; Solis cum scilicet ignes Occiduos oriens contra atque adversa tuetur; Cumque regit currus illi conjuncta silentes) Illis Luna locis, inquam, cum transit, iterque Contractum quoque mole sui cum corporis arctat, Tempore eo premit insueta vi desuper aequor: Propterea moti cursus pelagi atque recursus Efficit insuetos. Cum demum examina Librae Aequa tenent Solem Autumno, cum Vere tepenti Excipit illum Aries media inter cornua luces Noctibus aequantem; si tali tempore Luna Orbe micet pleno, claros sive occulat ignes; Desuper incumbet Telluri fortius: ejus Namque viam magis atque magis tum contrahit aura; Directa siquidem Vi Sol quoque comprimit illam: Majores ideo pressi parit aequoris Aestus Vere vel Autumno, quam bruma horrente vel aestu. Congestam in cumulum tum ponti allabier undam Aspiciunt Nautae, magnoque relabier auctu. Aequor Hyperboreum, quod longe a tramite Lunae Disjunctum est, ullus vix unquam concitat Aestus; Quandoquidem prius unda fluens quam pervenit illuc, Littoribus scopulisque illiditur interjectis Paulatim, ut longis compressa anfractibus omnis Vis prior undarum componat denique motos Fluctus, et placida jaceat constrata quiete. Herculeas contra metas invadit et Afros, Hesperiasque plagas Tyrrhenaque littora lambens Praeterit, Aegaeumque reciprocus incitat Aestus. Attamen angustis admissus faucibus intra Aestus ab Oceano, porro diffusus in oras Hinc illinc omnes, vi languescente, necesse est, Commoveat Medium salis aequor: at undique pulsus Ad maris Adriaci clausas ubi pervenit undas, Nec valet ulterius se extendere, sistitur illic, Majoresque fluens undas in littora cogit. Denique non omnes portus non perluit oras Tempore eodem omnes, neque fluctibus intumet aequis Namque ubi subjectum est Lunaї viribus aequor, Ante fluunt undae, et majoribus incrementis Moti tolluntur fluctus, quam portubus illis Littoribusque, magis quae Lunae a tramite distant, Quaeque movens undas obliquo ea lumine cernit. Portubus in variis etiam variare videtur Multimodis Aestus terrae variantia propter Littora inaequales oras scopulosque sinusque Ventosque fluviosque, ingenti qui agmine aquarum In mare vicinum se evolvunt exonerantes, Atque alias propter causas; quae singula possunt Efficere, ut varias Aestu variante per oras Unda fluat, refluatque, neque uno id tempore fiat. Quod superest, dicam, Fluviis quae causa perennes Suppeditare potest undas, semperque recentem Lympharum e caecis humorem evolvere terris. Scilicet ut nostro diffusus corpore sanguis Circuit insinuans sese omnibus undique venis, Itque reditque fluens; ita magno in corpore Terrae Undas perpetuo sursum deorsumque meare Circuitu plerique putant, ex aequore summos Scandere nimirum montes, de montibus ipsum In pelagus volvi: nam crebro illapsa meatu Et caecis maris unda viis, diductaque tellus Qua patet, insinuat se magni in viscera montis: Dumque cavos flexus bibulas et transit arenas Per tot acerba fluens, veluti per cola, relinqui Parvula posse salis retro corpuscula credunt; Omne ut propterea vitium purgetur aquarum; Illae jamque leves salium gravitate relicta paulatim magnos intus conscendere montes Possint, atque jugis evectae erumpere summis, Et sic in superam diffundere Flumina terram. Hic cave, ne salsa capiaris protinus horum A ratione, ruit penitus quae collabefacta: Neptuni nec enim mansuescere corpus acerbum, Nec maris unda valet tetri primordia viri Linquere; quantumvis tot eat per acerba locorum, Tot per inaequales terras, tenuesque lapillos Transmeet. haud ullo conatu consilioque Multimodis tentans Ars unquam effecit id ulla, Ut secerneret illa ab aqua, seorsumque relicta, Per quae transcurrunt, inter tot cola videret; Semper enim prima contractum in origine virus Illa tenet, semperque suus servatur amaror. Nec, si sub terris acri spoliata sapore Unda sit, et salso levior proinde aequore constans Paulum attollatur super ipsas aequoris undas, Unquam erit, eductos in caelum scandere montes Ut queat, atque adeo immani se attollere sursum Ascensu; cum tot praesertim obstacula sese Objiciant, dum densa meat per cola, salitque. Altera proin Fluviis quaerenda videtur origo, Certaque de terris quae Fontes causa resolvat. Et jam cum salium videamus corpora pacto Non alio posse aequorea discernier unda, Quam cum abit in tenues resoluta calore vapores; (Nam pariter nequit humenti cum nube vaporum Sustolli gravior salium natura per auras) Dicimus hinc riguis evolvi Fontibus undas. Scilicet in gremio Tellus habet undique subter Speluncas vallesque cavas vacuosque recessus, Hospitium undarum; quae se in loca concava lapsu Furtivo insinuant ex aequore, conveniuntque Illic in calidos solvuntur ab igne vapores (Nam rapidis etiam Tellus furit ignibus intus), Qui levitate sua sublati in concava montis Parjetibus caecis sistuntur, frigida queis est Natura: exiguas undarum proinde necesse est Solvier in guttas constrictos frigore saxi, Quarum perpetuo sudant humore cavernae; Et jam majores, semperque recentibus auctae Discurrunt flexos guttae per fornicis arcus. Roscidus hic montis crustis ita defluit humor, Erumpitque viis in aperta latentibus extra; Ut jam Rivus aquas serpenti deferat alveo, Et prima tenues effundat origine Fontes. Si tamen haec etiam fundendis Amnibus impar Causa videtur, et ex aliqua tibi parte vacillat; Et quia jam sese vis tanta evolvit aquarum Undique per terras tam multis Fontibus omnes; Scilicet ut raro fornix sub monte cavatus Non posset tantas dare tantis Amnibus undas: Verum pauper aquae tunc inter saxa lapillosque Obstreperet Rivus, qua nunc devolvitur Ister, Et dorso classes immani bellaque gestat; Et quia deberent non vere tumescere tantum Imbrifero Fontes, neque tantum aestate calenti Imminui; paribus prope verum erumpere lymphis; Semper at ipse vides pluviis crescentibus ipsos Augeri Fontes, largo et ditescere fluctu: Indignetur uti jam torrens unda teneri Ripis, et super alta fluens obstacula victrix Grandia corripiat vulso cum robore saxa. At Nemaeus ubi findit Leo fervida multo Arva calore furens, arescunt Flumina late Transilienda gregi persaepe: ita scilicet undis Tenuibus aspicies imo jam serpere fundo. Haec, inquam, si propterea non posse videtur Causa suas riguis largiri Fontibus undas; Omnia jam pluvio descendere Flumina caelo, Dicendum est: haec namque ferunt dare certa petenti Montanis responsa jugis specubusque cavatis Naturam, clamosa fugit quae saepe Lycea, Uberibusque colit stillantes undique guttis Speluncas: haec proinde cupit qui certa doceri, Montibus et solis Naturam interrogat antris. Quapropter superis rupti de nubibus imbres, Et tabescentes extructae in montibus altis Verno Sole nives possunt dare Fontibus undas. Nam quoniam Tellus non est aequata superne, Ut mare, cum placidis late consternitur undis, Sed modo sublatis in caelum montibus alte Surgit; inaequali modo sidit valle deorsum; Propterea fit, uti pluviaeque nivesque solutae Montibus in magnis, atque inter strata receptae (Nam super impositis montes constare videmus Et lapidum et terrae protensis undique stratis) Sub terras vario flexu illabantur hiantes. Tum qua inter crustas patet exitus, ilicet extra Prosiliunt, primisque erumpunt Fontibus undae. Flumina propterea, qua Phoebi a tramite distant Terraї gelidae regiones, tempore brumae Parva ferunt inopes undas, augentur at aestu: Nam glacie quas tristis hiems duraverat undas, Dissolvens altis evolvit montibus aestas. Tum, quibus in terris magna vi saepe quotannis Rumpitur imber, et effusis juga cana teguntur E caelo nivibus, vasta undique volvere cernes Flumina magnarum pelago vectigal aquarum: Contra qua raros effundit Juppiter imbres, Ut siccis Libyae regionibus, illa, necesse est, Rara fluant tenui per humum serpentia rivo. Mons tibi praeterea (pluviae neque montibus unquam Praecelsis desunt: illorum semper inumbrant Namque supercilium, et nigra caligine cingunt Perpetuae nubes, illuc quas undique venti Portantes cogunt, summoque cacumine stipant) Mons, inquam, qui radices a vertice ad imas Vel bibula tantum terra vel constat arena, Aut si quem saxum super impenetrabile late Obtegat, ut pluviae nequeat liquor insinuari, Haud ullos valet ex sese tibi reddere Fontes; Extra quandoquidem subito vel defluit omnis Unda, vel inferni penitus sub viscera montis Sorbetur terra. Verum si desuper humor Intus iter reperit caecum, tum deinde rigentis Incidit in stratum saxi declive, necesse est, Ultra non penetret, sed per declivia dorsi Diffluat, et superas ita Fons se reddat in auras. Cum gemina insinuant sese inter strata solutae Alto in monte nives, variis ut flexibus unda Huc illuc, veluti sit clausa canalibus, erret Descendens saliensque, jugis persaepe sub latis, Exitus hic illi si secto inventus hiatu est, Prosilit; et salso Fons saepe sub aequore surgit Dulcis aquae, ut celeri saliens iter impete rumpat Inter caeruleas Nautis mirantibus undas. Neve putes Fluviis non posse ingentibus undas Sufficere effusos caeli de nubibus imbres: Namque inita in variis terrae regionibus horum Est ratio; ut pluviae vis caelo quanta quotannis Decidat, et quantum devolvant Flumina, constet: Scilicet et vera semper ratione repertum est Imbrem et Fluminibus latices dare posse perennes, Posse et abundantem silvis atque omnibus herbis Sufficere humorem, vis ut quoque magna supersit. Invia nec ratio est, cum se de partibus orbis Omnibus exonerent immensis fluctibus Amnes In mare, cur nunquam crescat, tectisque redundet Littoribus pontus, seque efferat altius usque: Flumina quandoquidem, quos fluctibus undique magnis In mare devolvunt, latices ex aequore sumunt: Nam Sole et validis verrentibus aequora ventis Sublati in pluvias solvuntur deinde vapores. Quin Sol et validi verrentes aequora venti Internum minuunt longe majoribus undis Hoc mare (constat uti vera ratione repertum), Quam possint augere, fluunt quae maxima cumque Undique in hoc pelagus diversis Flumina terris, Scilicet et Tanais gemini ad confinia Mundi, Atque Borysthenius Scythica nive turgidus Amnis, Cumque suis late sexaginta amnibus Ister, Quondam et Threiciis stupefactus versibus Hebrus, Eridanusque pater Rhodanusque et dives Iberus Et Thuscus Tibris septemque per ostia Nilus unicus in terris Aegypti totius Amnis. Expertes pluviis campos foecundat inundans le per aestatem; quoniam ad caput ejus in imbres Tempore eo totus congestis solvitur aether Nubibus, et magnis Lunae de montibus alte Tabificis Phoebi radiis liquefacta ruit nix. Flumina praeterea sunt, quae salsedine tinctas Devolvuntur undas: Salium loca namque sub alta Praetereunt terra latices, virusque receptant. Sulphuris idcirco quoque plurimus halat odorem Fons, et naturam ferri sortitur et auri: Rerum quandoquidem lymphis permiscet earum Particulas, per quas sub terra labitur alta. Sunt etiam quaedam, quae certo agitantur ab aestu, Ut mare, quod certas refluitque fluitque per horas, Flumina: nam, moto pelagus cum tollitur aestu, Fit via declivis minus Amnibus; unda necesse est Proinde minus celeri pede defluat; atque ita sursum Aestu attollatur; verum refluente videbis Aequore declivi post volvi Flumina cursu, Et celerare viam, et rapidas submittier undas. Hinc etiam Natura Lacus consistere fecit: Namque eadem his undas largitur causa perennes, Quae facit, ut vastis decurrant Flumina terris. Horum aliqui haud ullos emittunt, excipiuntque Exterius Fluvios: Lacus est Thrasumenus ut ingens Notus jam propter tot quondam Romulidarum Funera, cum dira jacuerunt clade rubentes Illius ad ripas caesi cum Consule Cives; Jamque videbatur belli Fortuna, tremebant Omnia terrifico cujus concussa tumultu, Decidere haud anceps inter Poenosque Latinosque, Utrorum sub regna foret terraque marique Cunctis, quotquot agunt Gentes ubicumque, cadnedum. Est etiam Lacus in Latio, dixere Regillum, Hic ubi Tarquinii compressa superbia regis, Flumina qui recipit non ulla, nec edita fundit. Sic profert America Lacum inter caetera multa Mirandum, nusquam quo visitur amplior alter, Parque mari est, Parimeque vocant; jacet ille sub altis Andibus, et vastis late consternitur undis. Hi simul atque alii, qui sunt sine Flumine circum, Constanti ratione nec imminuuntur ab aestu, Vere nec augescunt pluvio. Quapropter oportet, Ut caecis Natura viis tellure sub alta Usque ministret aquas Fluviorum, subter et illos Semper perpetuis extantes impleat undis. Sunt tibi deinde Lacus, qui Flumina multa receptant, At nullum emittunt: quo de genere esse videtur Hyrcanum magnis clausum undique montibus aequor; Sulphureusque Lacus, qui dicitur Asphaltites, Jordanis magnas venientes excipit undas, Contra suetus aquas de sese reddere nullas. Illi propterea, quoniam consistere iisdem Cernuntur ripis, neque magnis augmina sumunt Exceptis Fluviis, quanta est infusa superne Undarum vis per Fluvios imbresque nivesque, Tantundem occultis debent emittere caeca Sub tellure viis, et Flumina fundere subter. Opposita ratione Lacus, qui Flumina de se Multa palam effundunt, at contra nulla receptant, Debent imminui paulatim, arctareque ripas, Denique siccato sine aqua consistere fundo; Excipiant Fluvios nisi subter, et usque recentes Suppeditentur aquae, supera quas reddere possint. Postremo excipiunt venientia Flumina multi, Et simul emittunt extra; velut esse Lemanum Scimus, quem Rhodani transmittunt desuper undae. Nec tamen immotis venientes transque meantes Immiscentur aquis: quod mirum haud esse videbis Propterea, levior quia Fluminis unda jacentem Immotamque Lacus properans superinnatat undam. Denique, quod restat quaerendum, percipe porro; Scilicet ut pluvio concrescant Nubila caelo Et nebulae; tum qua ratione oriantur et Imbres Et tenuis quoque Nix et durae Grandinis ictus. Nubila concrescunt, ubi corpora multa vaporum Hoc supera caput in spatio coiere patenti; Hi porro ex undis tolluntur ab igne vapores: Namque ubi Sol, et, sub terra quae condita fervet, Flamma simul pelagus fluvios terramque madentem Concalefecerunt, agitatis surgere bullas Est opus ex undis, oculi plus cernere nostri Quam possint, tenues; ut, cum fervescere aheno Inclusos latices subjecto cernimus igne, Ex undis bullae ferventibus exoriuntur: Ignea vis quoniam, quae secum corripit undam, Intus clausa facit, liquidum ut turgescat in orbem. Haec ergo lymphae vesicula multa tumentis, Cum tenuis, nostro leviorque sit aëre multo (Nam pro mole minus comprendit materiaї), Debet tum propria sursum levitate volare, Atque loci conscendere eo, quo tenuior aër Libret aquae tenues bullas vi ponderis aequa, Aurave frigidior supera constipet euntes, Atque graves mage reddat, et ascendentibus obstet. Namque ea, quae supra est, regio mage frigida constat Aëris idcirco; quoniam et ferventia terrae Viscera conceptos exhalant hic prope fumos, Et Solis radii reflexi protinus imas Aëris exagitant partes, atque undique motu Impellunt perturbato, geminantque calorem. Quin ipsi hac possunt motus ratione vapores Progigni; siquidem divulsas aequore partes, Aequore vel terris ita magnus concitat aestus, Aëris subito quoque fiant mobiliores Particulis, ipsisque leves magis: inde necesse est Impulsae a terris sensim in sublime ferantur. Adde quod et junctae rapidi subtilibus ignis Particulis una componunt aëre corpus Hoc nostro levius; vel ita imminuuntur eaedem, Pondus ut existat pertenue, sed extima circum Non sic decrescat facies pro corpore; possint Auris ut tolli leviores atque teneri. Quapropter fiunt Nubes, cum tenuis hic undae Halitus atque vapor superas expressus in auras Undique conveniens ventoque ferente coactus Suffundit nigra caelum caligine, et altas Paulatim in Nubes concrescit conveniendo. Et quia tunc aër magis opportunus habendo est, Cum gravior prodit cum densior ipse, vapori, Per brumam idcirco (fit enim tum frigidus aër Densior et gravior) recipit retinetque vapores Agmine majori, quam cum idem rarior aestu est. Halitus iste tamen supera ascendentis aquaї Si gravior solito fit, uti se tollere longe Non valeat, terrae sed valles integat imas, Insideatque casis, et agrestia culmina inumbret, Fit Nebula; a tenui quae non distare videtur Nube, nisi in superis haec quod suspenditur auris Altior ac levior: contra depressior illa Obnubis nigro terram velamine inhaerens. Per brumam idcirco Nebulae plerumque coortae Visuntur; quoniam conscendere protinus aër Non sinit e terris stipatas frigore bullas. Hac etiam e causa multo plus Nubila constant Alta per aestatem, gelido quam tempore possint. Tum porro Pluvius caeli descendit ab altis Nubibus humor, et in terras devolvitur Imber Propterea, quia, cum nubes loca frigida caeli Ascendere leves, aër densare vaporem Frigidus, humentes et aquarum astringere bullas Incipit, et subito nativas solvere in undas, Jamque graves cadere ut possint volvique deorsum. Fit quoque, uti ventus saepe inter nubila vehemens Exortus tenues impulsu jactet aquarum Inter se bullas; has illo proinde necesse est Rumpi ex conflictu, inque graves quoque solvier undas Guttarum; quas tum facit aëris aura rotundas Parte premens omni; non aequo hae tempore deorsum Dum labuntur, ab alta aeque nec nube solutae, Nec simul, et prius infernis tum forte supernae, Illo nimirum veniens erit obvia casu Una alii; haerebunt inter se mutua multae Propterea, majore cadent et mole per auras, Quo spatii plus, unde ruunt, erit interjecti. Proin in valle cava magnis stillare Viator Expertus nubem guttis; quo se altius effert In montem, magis hoc tenui respergitur unda. Idcirco guttis aestivus grandibus Imber Defluit ex alte suspensa nube solutus; Quandoquidem in terras praeceps per vasta locorum Aëris e caelo ruit intervalla liquentum. Ast hieme aut in aquam subito se nubila solvunt, Emittunt guttas et aquarum proinde minutas; Altius aut paulo si forte evecta ferantur, Plus ubi crudescunt stipantia frigora, ninget. Nam fit, uti ningat, cum corpora parva vaporum Inter se varia coalescunt apta figura In floccos, adjecto ut labi pondere deorsum Possint in terras turba majore coorta; Nec tamen in guttas liquidae solvantur aquaї; Nam vetat id fieri frigus, quod saevit in altis Acre locis; stipat namque ipsos ante vapores, Quam juncti inter se liquidas vertantur in undas. Tunc tibi Nix caelo multa vi decidet alto, Sternet agros, foliisque carentes integet hortos, Confundentque vias; juga montium et undique nuda Canescent nemora, et lassabunt pondera silvas. Si vapor in guttas redeat resolutus aquarum, Frigida constringat pluviam tum deinde cadentem Aura; ruet dirae vis Grandinis horrida caelo Protinus; aestivo fieri quod tempore saepe Vidimus: aestivo nam tempore nubila constant Saepe super gelidi regiones aëris alta. Nimirum non ulla magis florentibus agris Noxia pestis et Agricolis invisa; quod illis Momento plerumque brevi populata laborem Divitias omnes adimat, spemque unius anni. Vidi ego, cum laetis florerent omnia campis, Jamque e flore novo caperet spem messis opimae, Et festo Pubes resonaret rustica cantu; Ecce repente atra tegitur caligine caelum; Exoritur gelidi vis venti; deinde coruscos Inter fulgores interque tonitrua crebra Insequitur toto tempestas horrida caelo Fulminibus ventisque furens et Grandine missa. Extemplo excussis instrata est floribus omnis Undique humus; teneri succisi verbere foetus Submisere caput; contusaeque ictibus herbae Emoriebantur: spectatum dira per agros Erumpunt miseri multa cum prole Coloni, Et vitem et ramos oleae frumentaque lustrant Flentes, et circum demissis vultibus errant. At, quae pertenues placida de nocte vaporum Surgunt particulae, facile a frigentibus umbris Densatae simul in guttas solvuntur aquarum: Et matutinis foliis respergitur humor Herbarum, Sol ante suo quam surgat ab ortu. Dicimus hunc Rorem, per quem viridantia florum Prata vigent; illum per pascua laeta per herbas Lanigerae pecudes gemmantem mellificaeque Consectantur Apes, et caeli dona legentes Aptum operi humorem certatim in tecta reportant. Noxius at saepe est, salsis ubi et acribus idem Constat particulis, teneram quibus urit inhaerens Lactentem segetem, et nigra rubigine messes Inficit, et tristi florentia quaeque veneno. Est quoque plantarum ut foliis haerescere guttas Cernamus multo illarum ex sudore coortas, Perpetuo liquidas qui fluctu expirat in auras E venis, ubi hiant patulae: nec luce videntur; Nam Sole et ventis tenuis dispergitur humor: Verum in lacrymulas collectus nocte silente Per frondes, illic, qua scilicet exit, inhaeret, Non alibi, ut faceret, frigentibus halitus auris Si tum fors caderet parvas concretus in undas. Per noctem clausae quin tectis uberiori Humore exsudant plantae, foliisque madescunt Plus, quam quae caeli sub aperto tegmine rorant; Quo quamvis sileat, tamen est agitatior aër. At fiunt gelidae tenui de rore Pruinae; Ros ubi nimirum constrictum est frigore multo, Duruit inque gelu, parvaque incanuit unda. Interdum vario pluviae contincta colore Plurima gutta cadit caelo; quia mixta cadentem Undarum pluviam salium natura colorat, Quae, quia tam varia est, varie ipsas inficit undas. Proinde pluisse ferunt lacte aut rubigine flava, Sulphureumque etiam cecidisse e nubibus imbrem. Interdum et guttis perterrita corda cruentis; Nam tum, cum caderent, occursavere per auras Rubrarum populo, queis corpora parva, Volantum, Et madefecerunt, secum implicatasque tulerunt. Tristibus his acti quondam, pro pectora Veri Inscia! prodigiis dirum omen caede piabant Qudrupedum, et fuso placabant sanguine Divos. Ergo cadens pluviae vis sordibus aëra multis Abluit; omnigenis nam novimus aëra mixtum Corporibus; quid enim e terris non surgit in auras Evectum vel sponte sua, vel solis ab igne? Quare post imbrem longe purissimus aër Pellucet, radiisque micantibus exoritur Sol Pulchrior, et claro revirescunt prata colore, Laetius et vernae juvenescunt undique plantae. Nunc age, quandoquidem liquidis elabimur undis, Protinus Aërias ultro evadamus in auras: Magnum iter: at neque Daedaleas adnectere pennas Est humeris opus, aut ventos animasque secundas Poscere, ut evectos sustentent Aëre tenui Usus erit tantum se tollere mobilitate Ingenii, et magnas animi contendere vires; Se levis ut liquidum librare per Aëra possit Mens, neque praecipitem confisa timere ruinam: Cum sequitur felix praesertim iter atque volatus Ejus, quem super et ventos aurasque liquentes Aethera per purum jam in caelum Gloria tollit. Quapropter filis constat pertenuibus Aër Et longis et flexilibus; quam nempe figuram Inventae fecere viae Tellure sub ima Primi connexis Elementi conque globatis Partibus inter se, sursum quae protinus altam Expressae terram super et mare fundebantur. Fluvida propterea natura et rara liquensque Aëris est; facili quoniam ratione moventi Cedit materiae, quae primis atque secundis Constat, uti supera quoque diximus, ex Elementis, Omnibus atque locis rebusque intersita vulgo est. Sunt porro oblongae partes, ut fila pilique: Nam secus haud valeas rationem reddere dictis; Quare compressus subita vi polleat Aër In spatia ampla magis se protinus expandendi. Ut, cum folliculis Juvenum socia agmina ludunt, Impelluntque leves alte jactantque per auras; Illos, vix feriunt delapsi ex Aëre terram, Protinus impletos vento resilire videmus E terra, rursusque cadunt, rursusque repente Exiliunt; multoque ita cernis reddere saltus, Propterea quia, dum constringitur intus in ictu Aër, vi magna se protinus explicat; atque Impellens terram, quae dura immotaque perstat, Illa folliculum tolli vi cogit in auras. Quam magis ut possis venti vim noscere sese Expandentis, ubi est compressus, percipe causam. Dico itaque a magnis id prorsum materiaї Viribus aetheriae prodire; patentia rerum Intervalla viasque means dum transit apertas. Namque ubi marmoreum celeri pila eburnea casu Lapsa pavimentum subter ferit, ilicet illam, Qua tetigit, partem subito complanat in ictu; Materiaeque vias constringit proinde meanti: Protinus obstructum sibi iter connititur illa Latius efficere, et clausos aperire meatus; Quod facere haud certe possit, nisi prorsus eburnae Compressum attollat subito latus illa pilaї, Compellatque suae reddi, velut ante, figurae. Hac ratione etiam, adducto cum tendere nervo, Et prope conjunctis inflectere cornibus arcum Nitimur, ille manum contra nervumque repugnat Vi, qua in directam sese componere virgam Certat, in antiquam pariterque redire figuram. Vixque manu nervum tendente remittimus, arcus Vi resilit tanta, nervumque repente reducit Ut faciat celeri metiri multa volatu Excussam stadia, aut in nubes ire sagittam. Praeterea horarum numerum noctuque diuque Quae notat, in parva quid tales pyxide motus Efficit, atque rotas varios quid volvit in orbes? Quid? nisi, quae clausa est intus, lamella rigenti E chalybe, in gyros iterumque iterumque voluta Circum multiplices iterumque iterumque plicata: Pugnat enim contra dum evolvier, exque plicari Vi multa, facit ire rotas, ferrumque moveri Possit uti numeris ostendere tempora certis. Namque vias tum pars chalybis convexa, vel arcus Dilatat, contra penitus pars concava claudit. Materies ingressa vias quapropter apertas Ex alia parti clausos transire meatus Cum facile haud possit, velut ante, recludere multa Vi contendit ea constricta foramina parte, Inque situm chalybemque arcumque referre priorem Si tamen ille diu flexus linquatur, ut intra Demum aperire novos possit sibi multa meatus Materies, facile haec quibus egrediatur apertis; Amplius haud arcus poterit resilire, sed usque Curva tibi abscisso quoque nervo ea virga manebit. His tibi firmatis rebus, cognoscere causam Tutemet inde potes, quam propter polleat Aër Compressus nisu se protinus evolvendi: Nimirum illius pertenuia fila pilique, Est opus, ut subito compressi extrinsecus edant Conatus contra validos, resilireque pugnent: Exagitantur enim, velut omnia, materiaї Aetheriae a magno, quae permeat undique, nisu. Et quoniam aetheriae magis exagitantur ab igne Particulae, intendi vis Aëris illa calore Debet, et inde Aër fieri quoque rarior aestu: Proin vesica levis distenditur inque tumescit, Ut crepitu magno tandem rumpatur, ad ignem. Utque magis quoque pervalidas cognoscere vires Aëris esse queas, tali rem funditus omnem Percipe ab exemplo: licet ignorare profecto Id nequeas: nam saepe reor vidisse, vel illud Audîsse a multis saltem inter mira relatum: Scis certe, quod dicam, et caetera de genere horum Multa, mihi quae mox etiam dicenda supersunt: Attamen idcirco non praetereunda videntur. Nam si cuncta quidem voluissem, cognita constant Quae tibi, non ullo vulgata relinquere versu; Nil equidem numeris potuissem claudere nostris, Nil doctis (quid enim nescis?) mandare camoenis. Quo validas igitur possis cognoscere vires Aëris, Aërii reminiscere [namque ita fuemus Appellare] tubi, constet licet ille rigenti E ferro, multam ferrum intra namque per artem Compressum validis conatibus Aëra claudunt, Immittuntque pilam plumbi super, ecce repente, Inclusis ubi dant egressum extrinsecus auris, Quae spatio sese majori expandere pugnant, Evolat illa fero pulsa egredientibus illis Impete; uti nequeas oculis vigilantibus usquam Prendere percelerem: si quae sunt obvia, frangit, Parjete seu duri colliditur incita saxi. Propterea claro Boyli quoque Machina versu Scribenda est, quantae nobis hoc fonte repente Notitiae rerum et fluxerunt utilitates? In primis tripodem super altum impone rotundi Fornicis in morem (forma haec est apta) cavatum Vas vitreum [Excipiens hoc dicimus]; aereus orbis Glutine cui subter jungatur; hiantiaque ora Prorsus claudat, uti de parte extrinsecus ulla Vas non possit in hoc immissa illabier aura. In medio tamen aes subter pertunde, quod ore Extremo subeat conserti fistula ferri; Transversum medio cui septum impone canali; Possit uti claudi pariter, pariterque recludi, Sive aditus prohibendus erit, sive exitus auris Dandus ab exhausti concluso fornice vitri. Amplior huic porro subter jungenda canali est Antlia; cui validum tu dehinc aptare memento Embolum, ut ipse cavo lateri respondeat apte Insertus, ne qua possit transmittier Aër. Atque ea praeterea sit aperta foramine parvo, Valvula quod toties occludat, tractus ab alto Descendit quoties aegre, premiturque deorsum Embolus; ast eadem recludat aperta foramen, Idem cum facili sustollitur impete sursum. Cum constructa tibi haec constabit Machina, ab ipso Educes, intra qui clauditur, Aëra vitro. Namque ubi restantem multa vi traxeris infra Embolum; ut interea nequeat per tenue foramen, Valvula quod clausit, venientem extrinsecus auram Excipere, utque omni constet prorsum invia vento Antlia, fundetur loca per magis ampla repente, Et rarefiet spatiis majoribus intus Aër: propterea vitri de vase cavati Irruet angustum per ferrum septaque ferri Per reserata, locisque, vacat quibus antlia, sese Diffundet: dehinc claude viam mediumque canalem, Excipiens auris ne vitrum possit adiri, Fac super ascendat tunc embolus, Aëraque omnem, Antlia quem cohibet, per apertum expelle foramen: Dein iterum atque iterum demitte, et tolle vicissim: Exhaustum crasso demum vas Aëre prorsus Constabit; tamen usque levis tenuisque manebit Aura, potest quae se vas insinuare per ipsum: Transit enim levis aura per aera et saxa per aurum, Et si quid solidum magis est et durius istis. Non tamen hac possunt Animantum vivere saecla: Si namque exhausto quaevis Animalia vitro Sint inclusa, simul cum deficientibus auris Deficiet quoque vita: cita nam morte repente Exhalare animam, vitamque efflare videbis. Invento sed ab hoc ut possis noscere quanta Sese expandendi vi constet praeditus Aër; Rugosam penitus collo intus claude ligato Vesicam, vitreo clausas tunc Aëris auras Atque iterum atque iterum de vase educere tenta. Paulatim, insertum calami per tenue foramen Ac si inflata foret, distenditur illa tumescens, Et magnam in molem sese explicat; atque ita crescens Rumpitur interdum, vis intus tanta animaї est. Nam quamvis primo sub rugis parva lateret Aëris aura; tamen, cum non extrinsecus Aër Exhausto premeret vesicam vase receptam, Sponte sua molem se dilatavit in amplam Quantulacumque. Sed his quoque rem superadjice miram; Pondera magna quater denas pendentia libras Imposita attollentur, ubi vesicula parva Incipiet sese evolvente tumescere vento. Ergo etiam atque etiam vi magna praeditus Aër, Qua sese in spatia evolvit, videatur oportet. Hac etiam fit, uti de causa bulliat unda Vitro inclusa cavo, velut igni fervida magno; Quandoquidem aurarum multae, quas continet illa, Particulae sese spatia in majora repente Extendunt, quia non aliis extrinsecus auris Urgentur, bullasque inflant spumantis aquaї. Incipe jam veris rationibus Aëris auras Esse leves prorsus dediscere: nam Puerorum Perfacile errorem teneris hunc mentibus aetas Imbibit, e terris ubi eas consurgere cernit, Et supra caput aetheriis diffundier oris. Dico itaque esse gravem, tenuem licet atque fluentem Aëra, quod tali nunc est ratione probandum. Longus et ex una bene clausus parte, rigenti Sit tubus e vitro, quem repleat unda supinum; Lymphae in suppositum vas illum deinde revolve. Protinus haud omnis subjectum defluet in vas Unda tubi inversi, ast alte suspensa manebit Triginta plus quam pedibus: quia scilicet Aër Lympham in vase premens suspensam sustinet illam, Inverso quae clausa tubo est, descendere deorsum Nec sinit: haud alia fieri ratione quod ulla Posset, quam quod aquae tantundem pendere debet Suspensae moles, quantum aeque crassa columna Aëris, a nobis quae sese extendit in altas, Qua locus aurarum cumque est, caeli regiones. Proptereaque pari libratae pondere sese Mutua sustentat, et aquae suspenditur augmen. Si tamen infundas argenti pondera vivi Pro lympha, vitrumque revolvas, altius illud Haerebit paulo, bis denos ad digitos quam Additus octonus; tantundem hoc densius unda est Scilicet argentum, quanto est eductior illa. Quod si pertundas extremo in vertice vitrum, Possit ut illabi celer, et replere vacantem Desuper aura locum, subito ruet unda deorsum Aëre pressa novo, nec jam suspensa manebit. Auras nonne graves igitur fateare, necesse est? Auras porro aliquo compressas vase videbis, Quam non compressas, plus pendere; proinde fatendum est Aëra, qui propior nos ambit, et undique circum Funditur in terras, spissumque gravemque superno Esse magis, quia ab hoc urgetur, comprimiturque. Aër propterea non aeque pendit ubique: Summis namque locis minus est gravitatis in illo. Altior ad montis radices scilicet imas, Vertice quam summo possit super, unda tenetur In longo suspensa tubo, quia densior Aër Hic premit et gravior, quam montibus in proceris. Altior est, circum cogentibus undique ventis Aër in medium cum desuper accumulatur, Vel cum praecipitat supera e regione deorsum; Hac ratione etiam servatum est flante quod idem Fit gravior Borea, quia densior exit ab illo; Densior hic itidem brumae per tempora torpet, Et gravior, majusque vapores addere pondus Novimus eductos; qui contra saepe soluti In pluvias faciunt paulum descendat aquaї Alte in producto vitro suspensa columna: Tum quoque descendit sursum spirantibus auris, Aut illinc abit in ventum si plurimus Aër, Aestifer interdum vel cum furit Auster, et omnem Africus involvens nigrantibus aethera nimbis; Aër quandoquidem leviorque et rarior aestu est. Non tempestates tamen his praescire futuras A causis dabitur, non omnes novimus ipsi Praeterea, quae se immiscentes omnia turbent Indicia, et certos nullo nos tempore reddant. Scandit item calamum, sitienti desuper ore Cum trahis, unda levis, quia pressa extrinsecus intra Insinuat sese, et loca surgens Aëre scandit Evacuata: velut latices de fontibus imis Aestu saepe bibunt Pastores, fessaque magnos Humectat sitiens Venantum turba labores. Sic etiam inflexo vacuant fluitantia lymphis Labra tubo; facito ejus enim pes unus ut intra Immergatur aquis; at multo longior extra Pendeat alter: ab hoc ducas si tum Aëra vitro Inclusum ore trahens, scandens super unda sequetur, Perque tubum saliensque cadensque ita defluet omnis Paulatim, vacuum donec vas omne relinquat. Nunc agere incipiam, Ventos quae causa fluentes Excitet, ut late terras late aequora perflent. Nec mundo exiguam Venti dant utilitatem: Auras Viventum saeclis hi namque salubres Constituunt; crassi purgant hi putrida quaeque Aëris, et nebulas exhalatosque vapores, Qui plerumque luem terris morbosque dedere, Discerpunt toto caelo undique disjicientes. Sol aestivus item calidis minus ignibus ardet Flantibus his; aliter ferventibus ureret agris Florentem segetem, pecudesque hominesque necaret. At quis consilio factum sine Numinis acri Arguat hoc, Phoebi radiis suppôsta calentis Quod loca terraї Ventis perflentur ab ortu Perpetuis; aestumque levent hi, saecla Animantum Incolere ut mediae possint loca fervida Terrae? Quapropter Venti, mediam qui frigore perflat Perpetuo Zonam semper directus ab Ortu Solis in Occasum, multiplex causa videri Esse potest. Primo, quoniam convertitur axem Versa super Tellus, seseque volutat in Ortum Semper ab Occasu, motus velocior illis Partibus efficitur, quae plus a cardine utroque Distant hinc illinc; Tellurem scilicet ipsam Qua secat Aequator mediam: quapropter oriri Partibus his Ventum motu celerante necesse est Perpetuum, quoniam Tellurem segnior aër Insequitur; contra videatur proinde moveri Est opus: ut, celeris Sessores alite cursu Cum rapiunt equi, concertantesque repente Transmittunt campos, fit, uti contraria Venti Verbera, stet quamvis piger aër, experiantur. Praeterea Solis magno plerique calori Hunc referunt Ventum: nam, se cum vertat ad ortum Semper ab ocassu Tellus, Phoeboque manenti Occurrat; nunc hac nunc illa, semper ab una Solem parte videt; cujus calor aëra, cursu Qui Terrae abripitur, subjectum effringit, et omnem Dissipat, ut rarusque magis leviorque feratur Phoebeos subter radios: neu pondere iniquo Aëris haec circum moles librata laboret, Vicinae partes densaeque gravesque, necesse est, Qua via facta, fluant, aliaeque aliaeque sequantur Continuae ad Solis radios, vacuataque librent. Propterea Ventus nihil est, nisi percitus aër Atque fluens partemque a Sole impulsus in unam. Denique Sol aliis alia ratione videtur Efficere hunc Ventum, Zonae qui temperat aestus. Nam quia Sol radiis recta impendentibus undas Percutit Oceani, magnamque calore vaporum Effert vim, rareque facit, quibus anteriorem Perpetuis agitat, protrudit et aëra plagis; Idcirco Ventus fit in his regionibus illa Perpetuus, qua Sol ferri de parte videtur. Ut magis inspicias fieri quod posse, rubentem Igne pilam ferri super undas volve, videbis, Pertenui ut vento tum protinus aura moveri Incipiat; nec non pariter quoque parte ab eadem Unda sequi ferri motum, quam desuper urit. Proptereaque pari motu se concitat aequor: Currentesque vocant undas, quas Nauta relinquens Post tergum Hesperiam, atque Orientis opima revisens Littora Japoniasque plagas sparsasque Moluccas Navibus abreptis nimium experietur iniquas. At cum prora tuis America obvertitur oris, Brasiliamque vident stantes in puppe Magistri, Ipsa sua vi impellit euntes unda carinas. Hic porro Ventus, recta qui fertur ab ortu, Ut varie oppositos montes et littora contra Verberat et scopulos, pariter ratione, necesse est, Flectatur varia, aut in partes versus easdem, In latera obliquo vel flamine tendat, et orbes Interdum in rapidos se torqueat, atque procellis Saeviat, horrisonosque insestet turbine pontum. Protinus a causis, quas paulo diximus ante, Quis jam posse neget ventos consurgere iisdem, Undique qui variis oriuntur partibus orbis? Inter eos tamen, et Ventum, qui frigore Zonam Temperat ardentem, quidquam discriminis esse Novimus haud aliud, nisi quod, quae causa perennem Hunc facit, haec alios eadem nunc murmura flantes Edere dat, sonitum nunc et consopit eorum; Haud secus ac eadem dat causa perennibus undis Currere per terras fluvios, contraque protervos Torrentum sinit ire haud longo tempore fluctus. Praecipua a multis tamen horum causa petenda est, Exhalat semper quos terra, vaporibus; illi Per tractus educti occursantesque liquentes Aëris atque una commixti proelia pugnasque Edunt ingentes: ferviscunt omnia circum Turbata, impulsae subito expanduntur et aurae, Atque alias fremitu trudunt grassante cientes. Prosilit hinc Ventus. Non est tenor unus eidem, Nam modo pernices violentior incutit alas, Cum pellunt valido moti fervore vapores; Post paulo [minor est cum fervor] lenior afflat: Mox iterum assurgit, variisque assultibus instat, Donec composita sedentur pace furores. Dicere nec Ventis quae sunt data nomina, longum est. Primus purpurei consurgit cardine caeli Eurus ab Eoo; Zephyrus ruit aequore contra Quo Sol emeritos solvit temone jugales; At Boreas nivibus stipatus et horridus acri Frigore ab Arctoa descendit parte nivali Sithoniisque plagis; media regione diei Inter nigra Virûm percoctaque saecla coortus Cum pluviis contra venit et cum nubibus Auster. Hos inter totidem tibi sunt, et utrinque recedunt Ad latera; hiberno furit Euro – Auster ab Ortu Humidus; huic placidas contrarius asperat undas Caurus; at a Mauris trux advolat Africus oris, Terrificisque ciet pelagus vexatque procellis, Ut trepidi horrescant Nautae, portusque requirant; Demum Aquilo medius Boreamque flat inter et Eurum. Illi peregrinas nobis per tempora ditis Autumni bruma fert adventante volucres, Pennigerisque replet late nemora avia saeclis Et montes et agros: illo me tempore Brenum Rus prope Ragusium cum amoenitate, tum soli fertilitate praestans, et aucupio aptissimum. , Namque hic ante alios ridet locus, accipit omnes Oblitum curas jam sponte minique vacantem; Hic me purpureos fundens Aurora colores Excitat, et canibus comitatum suadet odoris In nemus ire vel in montes, volucrumque quietes Sectari, si qua erumpat subito excita praeda: Namque repente mihi e manibus cicur evolat ultro Accipiter, volucremque super sonat aere trementem, Jamque tenet: capitur suavis mihi praeda Coturnix. Quam juvat hoc fessum sub pondere jamque cadente Luce redire domum, et Sociis ostendere praedam! Sed jam quod superest, hos praeter, caetera quae sunt Nomina Ventorum, Nautis dicenda relinquo. Quidam sunt, certis qui terrae oriuntur in oris. Ut tantum foecunda tuos Appulia campos Notus non alibi comburit Atabulus acri Frigore, uti Calabrum regionem infestat Iapyx, Cecropias ut item Sciron contristat Athenas. Horum causa queunt sublati a Sole vapores Esse e fluminibus lacubusve marive propinquo; Qui certas, poscente loci ratione situque, Protinus in partes aestu impellente ferantur. De genere hoc, Ventos extructae montibus altis Emittunt quoque saepe nives, nam frigidus aër Densatur circum, qui pondere scilicet illo Nititur in partes, queis multo rarior aura est. Magnaque item magnos genuere incendia Ventos Interdum, quoniam circum rarescit ab igne Aura, locisque ideo sese dilatat, et auram Trudit agens aliamque aliamque; impulsibus istis Ut sit opus rapidos fieri circum undique Ventos. Et magis ut certam multorum noscere possis Ventorum causam, manifestum hoc percipe porro Exemplar. Duro constans ex aere rotundum (Aeoliam dixere Pilam) vas fiat, et extra Extendat longo tenuique foramine collum. Tum facito, incaleat flammis propioribus, intus Scilicet inclusus rarescere possit ut aër; Nec mora, frigentes cum collo merge sub undas, Intus uti, subito quoniam densabitur aër Frigore, per collum queat unda replere pilaї Partem haud exiguam: si porro ardentibus illam Admoveas iterum flammis, vehementer ut intus Unda calescat; erit, subito commota vapores Omnis ut exhalet magnos, qui spiritus extra Dum fugit elabens per collum tenue, necesse est, Sibilet erumpens rapidi vis concita Venti; Evacuetur aqua donec vas omne soluta. Sic etiam Natura cavis e montibus efflat Saepe quidem aeolias animas, dum murmure magno Undarum per aperta fugit spiracula montis Halitus, interior quas flamma resolvit in auras. Sunt etiam, perflant anni qui tempore certo Certa loca; ut magnos fluctus concinnat in Indo Aequore, qui Borean inter flat Ventus et Eurum Anni tempore eo, quo Sol deflectit ad Austrum, Concalefecit eas et partes igne propinquo. Idem ubi se ad gelidam remeando transtulit Arcton Subjectum radiis dilatans aëra crebris, Per totam aestatem Zephyrum strepit inter et Austrum Spiritus exoriens aurarum, atque aequora miscet. Sic pariter redeunt quoque Etesia flabra quotannis Aestivum post Solstitium, Grajûmque secundis Demulcent animis regiones; Ioniumque Per lucem crispant pelagus: nam condita tota Nocte silent: Thracum vicinis montibus illa Carpathiisque jugis, opus est, videantur oriri. Difficile et porro rationem reddere non est, Eois cur mane plagis plerumque flet aër; Exoriatur item sub primas vesperis umbras Occiduo contra surgens de littore Ventus. Nimirum Solis sublatos flamma vapores Disjiciens huc atque illuc dilatat in orbem; Exoriensque ad nos ideo protrudit ab ortu Aëra, et occiduo contra de littore labens. Perque diem in terras liquido flat ab aequore Ventus Propterea, salsis quia Sol attollit ab undis Multos, unde tibi commota fit aura, vapores: Terrarum tamen hi congesti montibus altis In mere prorumpunt noctu; tum frigida in aequor E terris ferri Ventorum flabra, necesse est. Denique saepe solet magna impendente procella, Cum mare cum terras exemto Sole paventes Contexere cavae nigra caligine nubes, Jamque parant pluvias, et inaedificata superne Nubila terribili sonitu et fulgore minantur, Saepe solet rapidi tempestas concita Venti Ex improviso ruere, et turbata repente Aequora miscere ex imo, atque attollere fluctus; Concutere, et vulsis altas insternare late Arboribus silvas: ita magno turbine saevit. Atque ea non alia fieri ratione videtur Tempestas; nisi quod densatae desuper extant Quae nubes, celeri descendunt pondere deorsum Protinus imbre graves, constrictumque aëra magnis Viribus huc illuc impellunt: ille repente Prosilit in latera, et rapido fugit impete fusus. Insequitur porro Ventum gravis imber et uber, Flumina abundare ut faciat, camposque natare, Omnis uti videatur in undas solvier aether, Effusoque cadens jam terras opprimere imbri. Saepius has videas saevire aestate procellas, Quam bruma, pelagoque magis crebrescere aperto: Quandoquidem aestivo majores Sole vapores Tolluntur pelago tantum in sublimia rapti Interdum, magnae vix suspiciantur ut auctu Exiguo nubes: Oculum dixere bovillum Propterea Nautae, qui formidabile certant Effugisse malum subito; namque ilicet illae Desuper impete navifrago labuntur, et omne Involvunt caelum tenebris pelagusque procellis. Interdum magnis in tempestatibus atra Turbineas subtus demitti e nube Columnas Aspicias; siquidem gemini cum flamina Venti Opposita hinc illinc valida intorsere procella In mediam se nubem, et compressere furenti Ad latera incursu, torquent raptamque revolvunt Vorticis in morem; graviori protinus illa Pondere se deorsum in terram producit ab alto, Nec manet; excurrit quo Venti raptat agens vis Praevalidi, emittitque excussas undique circum Terribili sonitu saevo de turbine guttas. Omnia, quo se cumque tulit, prosternit et aufert Perniciem adportans; correptaque corpora tollens In sublime rotat; lapidesque et tecta domorum Abripit interdum: quod si super incidat aequor, Alte exsorbet aquas, quas fundo commovet imo. Quin etiam infesto contortas turbine naves Corripit, et diro lapsuras pondere tollit; Nil studio ut vitent nautae majore per undas, Nil magis horrescant, votisque avertere certent, Quam, mare qui rapido, Typhones, vortice miscent. Nunc age, qua constet natura praeditus Ignis, Percipe: nimirum terrestria corpora possunt Induere in formam se mobilis Ignis, ubi horum Corripitur quaevis Elemento concita primo Particula, atque ejus violento in turbine rapta Innatat. Illo igitur debet producier Ignis Corpore, cum quae vis Elementa secunda viarum Ex intervallis, intus quae condita cumque Sunt, excludit, uti sint primo tantum Elemento Pervia; quod partes ejus vi protinus acri Dissolvat pentrans, rapidoque repente solutas Impete corripiat, motuque ita raptet eodem. Ille sit at primo subito ne extinctus in ortu, Est opus, ut solidis accensa ea corpora constent Particulis, magno plagarum ut pondere possint Ictibus et validis Elementa repellere longe Altera, continuis quae circum incursibus instant, Si qua aditus reperire queant sibi, raraque rursus In loca, quae ingratis liquere ejecta, reverti; Atque ita vi multa circum undique conveniendo Corporis accensi divulsas impete partes Comprimere, atque omnes certant sedare tumultus. Et quia contritae paulatim turbine magno Partes in tenuemdemum vanescere fumum Debent, usque novas nova suppeditare necesse est Corpora particulas, pereat ne funditus Ignis. Neve coorta ingens fumi vis opprimat Ignem, Dissipat illum aër; semper novus ipse necesse est Adsit propterea circum; nam, quo via nulla Est auris, si vase accensam lampada claudas, Exhaustove auris vacui sub fornice vitri, Flamma perit subito compressa a pondere fumi; Aëris hinc illam commoti spiritus auget, Avertit nimius sed ab ipsa pabula ventus. Rebus ab his patefit, cur fiant, Igne videmus Quae peragi; nexus admoti corporis omnes Nimirum qua vi dissolvat; deinde calenti Cur fit natura; a motu quod profluit omne; Postremo lucem cur mittat, et aëra claro Lumine diffundens circum convestiat Ignis: Scilicet id validis, Elementum hinc inde secundum Queis agitatur, et extra ab eo protruditur Igne, Est opus, ut fiat plagis: nam diximus ante Lumen in alterius consistere nisu Elementi Sursum flamma levis fertur, quia particularum Corporis accensi vis fortior aëre constat, Et levior, primo quia raptae sunt Elemento: Quare opus est aër deorsum tum proinde prematur, Illa leves contra sursum eluctetur in auras: Dum salit, imminui tenui sed acumine debet, Propterea, quia jam contritae turbine partes Corporis haud valida possunt removere prementem Aëra vi; quare in coni tenuatur acumen. Utque a contactu gemina undae gutta liquentis Jungitur, inque unam pariter coit; ipsa, necesse est, Sic quoque flamma duplex, cum mutua tangitur, unum Efficiat conum: medio nam pulsus utramque Ad latera hinc illinc componens comprimit aër. Saepe aliquo videas dissolvi certa liquore Corpora, vel valido fervescere concita motu, Multa velut resoluta liquescunt dura metalla Scilicet, ut fusa calx fervida bullit ab unda. Tum valet id fieri, tales cum nempe liquoris Particulae constant, et talia corporis ejus Intervalla, liquor recipi non possit ut intra, Primi materies rapidissima tantum Elementi Ni comitetur: eo partes dissolvere debet Protinus ingressu, motuque agitare furenti, Ferventemque ciere, licet sine luce, calorem. Sic foenum in cumulum congestum colligit Ignem, Cum viride aut humens est, in cineremque solutum Labitur; et campis sic terra cadavera apertis Putrescunt, tristem funduntque calentia odorem; Fervescit sic et Bacchi liquor atque calescit Concitus, uva recens si pressa est, plenaque musto Lymphati Agricolae fumantia dolia cernunt. Lucet saepe diu partes intrinsecus Ignis Corporis ingressus semel et servatus ibidem. Sic lapides, queis docta suum Bononia nomen Indidit inventis, si Solis clara tulere Spicula sub divo, tenebrosum deinde recepti In thalamum retinent nec parvo tempore lucem, Cernentumque oculos claro splendore lacessunt. Idque vel in terris, animantumque ossibus, atque Plantarum cinere, et gemmis tentare licebit Atque videre, vel in verio quoque saepe liquore. Scilicet epotum Solis flammaeque nitorem Multa diu servant: virtus vel in omnibus haeret Fors ea corporibus; nam latior experiendo, Inque dies vario per plura extenditur usu. Nunc ratio quae sit, chalybe ut percussa rigenti Scintillas det dura silex, arentibus Ignem Suscipere ut foliis siccoque in fomite possis, Expediam: fit, eo ex attritu protinus ictae Inclinentur uti sese inter mutua paulum Particulae silicis, suaque intervalla viasque Propterea claudant extrinsecus, atque secunda Expellat expressa foras Elementa repente; Protinus ut primi subtilibus obsideantur Circum principiis Elementi: tum quia frangi Divellique solent percussae, atque excidere ictu A silice; avulsae, fit, uti seorsumque cadentes, Quandoquidem a primo septae undique sunt Elemento, Naturam calidi subito vertantur in Ignis, Scintillaeque volent tenues. hae Saepe per altas, Quas manus excussit Pastorum improvida, silvas Paulatim ingenti flamma fulgore coorto Fulserunt, et magna dedere incendia vulgo; Omnia conficerent dum late arbusta cremantes, Praesertim validis facere id cogentibus Euris. Tum ratione pari si lignis ligna terantur Demum fiet, uti scintillis excutiatur Ignis, et attritu saliens levis emicet illo. Praeterea Solis radiis accenditur Ignis; Exceptos speculi facies seu concava cogit Reflecti, redituque loco conjungier uno; Corpora convexi seu vitri transgrediendo Infringitur, ut inclinent sese inter; et uno Post coëunt puncto pariter, magnasque caloris Multiplicant in eo congressu denique vires; Dura quoque et solida ut solventes Igne potenti Corpora conficiant, quae sunt ibi cumque locata. Quo pacto, quamvis Igni contrarius humor, Accendi valet Ignis aqua, si frigore constet Convexam in glaciem constricta: ita namque meantes Infringet raidos, et puncto junget in uno. Noxius idcirco Sol herbis saepe refulsit Post pluviam; foliis ubi adhuc pubentibus haeret Gutta tumens, cecidit nec vento excussa movente; Quandoquidem radii gutta excipiente coacti Exurunt primo fructus in flore tenellos, Lactentesque ardore suo populantur aristas. Per vitrum collecta tamen densataque Lunae Lux, qui sentiri possit, no ulla caloris Unquam signa dedit; quoniam tam rara profecto Pervenit huc ad nos, ut vel conjuncta per artem Quantumvis, pars fulgoris millesima vix fit, Quo Sol et terras atque aëris imbuit oras. Illius hinc quantum tribuendum percipe luci, Quam multi in Terram dominari et in aëra credunt. Porro a turbato terrestria corpora motu Concipiunt Ignem; pariter velut ante probatum est, Cum scrutaremur quae fit natura caloris, Ut memini: a magna quoniam vi particularum, Quae perturbata motus ratione cientur, Expelli excludique secunda Elementa necesse est, Prima subire loco, partesque accendere raptas. Illud rebus ab his porro deducere pergo; Concipere haud flammam quaevis jam corpora posse Atque ardere, licet propiore calescere ab Igne Cuncta queant; velut unda, sales, terraeque dare Igni Pabula non possunt; quoniam non omnia tali Constant natura et congressu particularum, Altera ut hae possint Elementa repellere, primaque Excipere igressu facili, avulsaeque cieri: Sulphuris atque olei naturam ut posse videmus Atque alia, ardescunt igni quaecumque propinquo. Propterea et volucres admoto abit ilicet Igne In flammas, Pyrium, pulvis, quem dicimus a re: Sulphure constat enim et carbonis partibus idem: Nam sulphur facile et carbones imbuit Ignis. Immiscetur item nitrum, constare fatemur valde quod rigidis e partibus, exagitantur Turbine quae valido, cum flammam sulphur et una Mixti concipiunt carbones: viribus illae Quaelibet idcirco disrumpunt obvia magnis; Et faciunt, rapido glans evolet icta volatu Plumbea de tubulo erumpens: ita namque cruentam Transmittunt hostes per mutua vulnera caedem. Nam neque nunc contis, Latiis neque martia pilis Praestat bella geri; minus est feritatis in illis. Ast ubi sub tergo terraї clausa cavatae Pulveris illius vis caeco accenditur Igne, Cuncta repente ruunt magno concussa tremore. Quippe super terram quae sunt extructa domorum Moeniaque et turres et propugnacula ab illo Turbine corripiuntur, et una avulsa feruntur, Sternunturque suis late confusa ruinis. Pulveris accensi crepitu et fulgore corusco Ars imitata hominum Naturam est; desuper altis Dirum saeva micat cum fulguribus, tonitruque Concutit horrisono caeli fulgentia templa: Namque opus est tantis fabricanda ad Fulmina rebus. Multa quidem multos inter sublata vapores Nitri materies et sulphuris alta pererrat Nubila, quae denso consurgunt agmine sursum. Ergo ubi mole sua superextans inferiorem Decidit in nubem nubes cava, tangat ut illam Ante quidem extremis delabens protinus oris, Quam regione sui media; conclusus ibidem Ventus et a supera pressus gravitate cadentis Infernam magno perfringens impete subter Perscindet nubem: crepitum displosa repente Illa dat, et caeli per caerula commeditatur Horrendum tonitru, quo tellus aequora vulgo Concutiuntur; uti metuas, divulsa repente Maxima dissiliant ne vasti moenia mundi. Haud aliter quam cum, si rebus tenuia magnis Assimilare licet, vesicula parva potentis Plena animae Pueri pede pressa repente sub ictu Rumpitur, et magnum reddit perscissa fragorem Utque alio exemplo manifestum id reddere pergam; Na laevae pigeat digitos concludere in orbem; Ejus uti medium penitus sit inane vacansque. Tunc latum aut coryli aut cujusvis arboris illos Fac super extendas folium; cava desuper ictu Percutiat porro manus altera: namque repente Cum crepitu folium subter scindetur ob auras Compressas, quae vi pugnant erumpere multa. Sic quoque consimili motus ratione fatendum est, Quod perterricrepum nubes det scissa fragorem. Praeterea illapsus quoque nitri et sulphuris intro Halitus, et rupta luctans de nube repente, Qua via secta, per angustos exire meatus, Concitus hoc debet violento denique motu Accendi, et volucri caeli loca tingere luce. Hac ratione tibi densa inter nubila fulgit. Saepe etiam innubi per noctem fulgere caelo Vidimus aestivam sonitus terrore sine ullo: Quandoquidem quos sustulerat Sol luce vapores, Frigore nocturno densati forte per auras Accenduntur, uti subitas tum serpere flammas Huc illuc caelo videamus saepe sereno. Si tamen ille cito violentior halitus exit Impete, Fulmen erit: nam sulphure praedita constant Fulmina; declarant ejus quod inusta vapore Signa notaeque graves halantes sulphuris auras Plus, validis quam quae tormentis missa feruntur, Mobilitate viget Fulmen; terraque sub ima Desuper intortum celeri plerumque sub ictu Conditur: interdum tamen, ut globus igneus, errans Cursitat huc illuc vel venti a turbine raptum, Comburenda trahunt vel quo sua pabula tractu; Propterea e terris quoque in altum surgere visum, In geminosque etiam hinc atque hinc diffindier ignes Foecundum; neque enim semper supera fit in altis Nubibus; e terris quae nos inferna vocamus Tolluntur. Cave, ne viso prope territus igne Protinus effugio speres evadere lethum: Acrius illud enim fugientis terga sequetur, Corripietque fuga media, ambustumque relinquet: Nam qua se findunt aurae, facile irruit illuc. Exanimat sic saepe viros, pecudesque paventes Sternit humi; neque comparent vestigia tacti Corporis interdum, quoniam vel sulphuris aura Succensi praesente afflat perimitque veneno, Rarescente repente vel aëre suffocantur. Quapropter tum stare loco plerumque timenti Proderit: at certam non hinc sperare salutem Te jubeo: magnis nam stantia robora silvis Nonnunquam evertit; correptaque faxa domorum Exaequare solo, celsas prosternere turres, Tot monumenta Virûm demoliri ardua visum est. Quin violentius ac citius restantia quaeque Discutit; et validi Fulmen cum frigore ferri Et rigida lapidum natura saepe necesse est Confligat victor; celeri sibi turbine quaerit Dum per dura viam, rapidaque recludit iter vi. Interdum teneris crebroque foramine raris (Suscipere haec flammas quanquam opportuna videntur) Corporibus parcit; quoniam saevire fatendum est Tum debere minus, facilis cum transitus extat Atque patens: loculis quapropter saepe reperta est Integris avido conflata pecunia ab igne: Insinuatur enim per rara foramina lanae Transcurrens impune; resolvit at omnia vincla Atque omnes auri nodos tenuissimus ignis. Edita saepe tibi infesto loca Fulmine fumant, Hujus et in celsis vestigia montibus extant. Non Rhodope vel Athos non alta Ceraunia summas Inseruere eductum alte caput, inque tulere In nubes impune; quia illis sulphuris ignem Marmora scissa jugis halant, evulsaque multo Fulmine praecipitant immani saxa fragore, Propterea, quoniam praerupto vertice nubem Excipiunt montes inserti, ut corporis horum Offensu in geminas partes distracta dehiscat, Fulminaque e gremio fundat matura corusco. His accedit, uti plerumque e nubibus altis Devolet obliquo vis Fulminis ignea cursu Desuper ejaculata in terram; ideoque fit altis Vis ea corporibus prius obvia; proinde superbos Comminuit montes, et culmina turribus aufert. Quin et sancta petit Divûm delubra, suisque Discutit exurens praeclarans ictibus aedes: Quandoquidem tetra nimborum nocte coorta, Cum commoliri tempestas Fulmina coeptat, Sacra diu templis pulsantur in omnibus aera; Auras quae circum fremitu resonante repulsas Discutiunt, agitantque, impendentemque superne Attenuant nubem, perscinduntque: ilicet illa Cum tonitru horrisono Fulmen de luce corusca Mittit, ut id Divûm violento vulnere signa Delabens confringat, et aris demat honorem. Praeterea sunt et, Fatuos quos dicimus, ignes. Hos tacita plerumque videmus nocte, paludes Cum prope versamur, multisque instrata sepulchris Cum loca conspicimus celeri pede praetereuntes. Namque locis tenuis pinguisque accenditur illis Halitus; ut Manes agrestia corda Virorum Per noctem e tumulis credant exire sepultos, Funeraque accensum praeferre errantia lumen. Fit decurrentes quoque stellas nocte quieta Longos per caelum ut videamus ducere crines: Quandoquidem placidas noctu succensa per auras Flamma sua insequitur per caelum pabula labens. Est quoque, quem Veteres Pollucem et Castora dicunt, Ignis, qui magna pelagus turbante procella Vela per et funes maloque infixus in alto Apparere solet nautis; qui corda pavore Perculsi ancipiti et commoti relligione Delapsos in opem credunt ex aethere Divos: Propterea elatis conspecta in lumina palmis Pacem orant votis certantes addere vota, Vota tamen positis obliviscenda procellis. Saepe quoque et flavos Puerorum lambere crines Ignis perque jubas transcurrere visus equorum, Perque Virûm varios fluitare innoxius artus. Halitus hunc pinguisque expirans corpore sudor Succendit tenuem ut perfricta in fronte pilisque. Interdum magnum videas ignescere caelum Suda nocte quidem, geminae qua fulgurat Ursae Sidus, et ingentes flammarum volvere tractus Horribili aspectu; tanta concussa repente Ut novitate tremant mortalia pectora vulgo, Ne maria et terras delabens protinus ignis Corripiat superans, elementaque victa resolvat: Ut superasse putant, atque omnia cooperuisse Exitio flammas, Juvenem cum Solis equorum Raptaret Phaetonta rapax vis aethere toto; Quem Pater omnipotens ira tum percitus acri Deturbavit equis in terram fulminis ictu. Principio nubes caelum illud densa recondens Apparet circum rubicundo lucida limbo; Prosiliunt porro flammantes inde columnae; Horridaque accenso praebent spectacula caelo: In varias abeunt formas variosque colores, Et veluti a ventis huc impelluntur et illuc, Discurruntque: tamen sunt raro corpore, namque Sidera per longas translucent undique virgas. Auroram Boreae multi dixere: sed illam Quovis cumque voces tu nomine, dum tibi constet Ejus, quam referam, ratio; tamen ante refelli Quaedam, ne veri specie capiaris, oportet. Multi non alia gigni ratione putarunt Hunc ignem caeli in spatio, quam mutua mixtis Et super accensis et nitri et sulphuris una Halitibus: multos nam frigida terra vapores, Hoc genus, exhalat; valido qui denique motu Accensi Arctoo dant magna incendia caelo. Verum quisnam adeo levis halitus aut vapor ullus (Nempe ut disjunctis terrae a regionibus illo Flamma ex attritu valeat succensa videri) Usque loci conscendat eo, tenuissimus aër Quo vix esse queat? neque enim reflectitur inde Noctu Phoebei radiorum luminis ulla Lux, tenebras quae vel paulum disrumpere possit. Hinc etiam ratio tibi eorum salsa, necesse est, Jam pateat, radios qui dicunt Solis ab altis Nubibus exceptos magnae dare posse coruscam Flammaї speciem; quoniam est innubilus aër, Si quis is est, tantum qui se auris tenuibus effert. His tibi concussis rationibus et labefactis, Quae superest, verae similem magis accipe, forsan Et veram, si jam, supera quae dicta, tenaci Mente geris: quidam nimirum hunc ambiat aër Ut Solem, longa qui cuspide saepe vel ipsam Sese ad Tellurem protendit, saepe vel ultra. Ergo ubi Telluris propior jam contigit aestum, Major inest ubi motus, eo divellitur a se Impete Parrhasiam partim projectus in Arcton, Oppositum partim, minor est ubi motus, in Austrum. Vis ea multa polum super alte cogitur; ad nos Dum valeat visi subter reflectere Solis Per noctem radios, caelumque rubentibus illud Pingere collucens flammis, et vasta referre, Quae paveant Homines, incendia; scilicet ignari Interdum specie rerum colludimur ipsa: Aut vario inter se motu commixta repente Concipiat flammas et vero fulgeat igne. Ignis et est, multi sursum quem vertice aperto Eructant montes, fumosque in nubila volvunt: Ut flammas nigris de faucibus ejicit Aetna Trinacrius mons; montis uti quoque magna Vesevi Ora recludit apex, rapidos quibus egerit igne. Est etiam Arctois in partibus insula Thule, Hecla ubi mons patulo facit e cratere voluti Expirent vastis velut e fornacibus ignes. Nec ratio est longis reddenda ambagibus: intus Subcava speluncis loca sunt, repletaque multa Sulphuris et nitri pariterque bituminis extant Natura; quorum partes ubi concit, et una Commiscet rapidi vis intus percita venti Inter saxa furens; fit, ut illo turbine raptae Ictibus et validis confligant mutua plagis Inter se, et magnos sub ea dent nocte tumultus; Ejectaeque foras ingentes denique flammas Concipiant illo ex conflictu, atque egredientes Com sonitu horrifico referant, ut credere vulgo Perfacile est, illis a montibus oppressorum Pro scelere immani poenas gemitusque Gigantum. Interdum incendî tantus sustollitur ardor, Protinus ut nigra caelumque diemque favilla Involvat flammae tempestas, inque remotas Dispergat cinerem terras, manifesta furoris Signa, et finitimas horrendo murmure Gentes Terreat: ejectae nimbos quoque tollit arenae, Ardentumque etiam carbonum corpora jactat, Raptaque mirando contorquet pondere saxa In caelum; et pavida cernentum pectora cura Complet, ne moles dehinc caelo flammea labens Urbibus excidium magnis ferat, atque Colonos Enecet, et silvas lapso convestiat igne. Hinc ratio tibi terraї quoque Motibus extat. Terra tremit, clausis cum subter magna cavernis Vis oritur flammae succensa sulphuris atque Nitri materia: nam protinus igne necesse est Aëra conclusum dilatari impete magno; Propterea subitis expansus viribus urget, Et premit obnixus speluncas, atque repellit. Hac ratione super terrae sola mota vacillant, Inclinataque jam minitantur moenia casum, Sternunturve suis late confusa ruinis. Quin etiam magni montes finduntur, et alto Vertice distractos patulo Sol transit hiatu. Quapropter multis tellus ubi plena cavernis Constat, et in gremio rupes habet et cava saxa, Accendi facilis qua sulphuris halitus atque Conveniat nitri; crebris ea motibus, inquam, Concutitur tellus: veluti loca saepe tremiscunt Montibus ignivomis propiora; ut saepe prope Aetnam Trinacriae magnis subsultant Motibus Urbes; Ipsaque conspiciens montem vicina Vesevum Parthenope instabili crebro tellure vacillat. Ante tamen magnos, quam fiant, noscere terrae Concussus, poterisque graves praedicere casus; Altis inficiat si nidor sulphuris undas In puteis: namque huc atque illuc halitus imis Discurrens specubus se in rara foramina terrae Insinuat, lymphisque suos commiscet odores; Si quoque terra graves gemitus et murmura reddat. Haec tamen, et, genus hoc, quae sunt permulta Tremoris Indicia haud constant nobis manifesta, queamus Ut vitare: etenim perraro contigit ullus Terraї Motus, praedictus qui fuit ante: Saevior est ideo, quia non praevisa mali vis, Et nec opinantes subito opprimit excita casu. Vis ea non magnas Urbes non Oppida tantum Projicit in terras, sed aperto absorbet hiatu Interdum, reliqua ut constent vestigia nulla Tectorum; colles et montes deprimit altos; Utque jugis avulsa ruant ingentia saxa, Efficit, et valles exaequent mole profundas; Efficit, ut notos commutent flumina fontes, Inque alias migrent terraї orientia partes. Adde, quod evulsas a terris impete magno Abscindat terras, mediumque interserat aequor. Adde, novos medio quod tolat in aequore montes; Quodque superfusas descendat multa sub undas Insula cum totis Cultorum millibus atque Urbibus egregiis, nec nota appareat usquam Amplius in pelagi vasta regione liquentis. Usque adeo Terrae faciem commutat et aufert. Praetereaque malum non est violentius ullum, Quodque magis subitam videatur saepe coortum Extremamque Homines in perniciem revocare. Nam neque fulmina sunt adeo metuenda; videmus Quandoquidem caeli correptos turbine raros Volvier in rapidis praefixo pectore flammis. Mortifer aut aestus non tanta caede per urbes Desaevit magnas: nam totam haud tempore puncto Evertit gentem, nec eodem percutit ictu. Denique bellorum minus aversanda videtur Tempestas; quoniam clades si certa futura est, Non inopina venit; quin, ut vitare queamus, Non omnis semper ratio praeclusa viaї est. Quapropter nihil est, terrae quod Motibus extet E cunctis penitus magis aerumnabile rebus. Hic Patriae me casus et horrida fata Meorum, Quaeque hic quondam uno pariter cecidere sub ictu Millia multa, movent, animoque horrescere cogunt, Prorsus et oblitum causarum excedere certos Carminis impellunt fines, ultroque dolori Indulgere meo paulum cinerique Meorum; Dum, Pueris toties quae nostri cumque solebant Cum lacrymis cum singultu memorare Parentes Quondam visa, libens repeto, atque audita revolvo. Cernitis eversas, dicebant, undique moles, O Pueri, disjecta solo congestaque passim Saxorum in cumulum tot quondam ingentia tecta Cernitis? en Urbis quondam cognoscite vestrae Immanem diro prostratae turbine casum; Et super his paulum juvet illacrymare ruinis. Heu Patria, heu quondam Nutrix infausta Tuorum! Non erat Illyricis florentior omnibus oris Urbs alia, aut opibus tantum famaque vigebat; Ubertasque soli multaeque frequentia Gentis Nobilitasque Virûm atque omnes servata per annos Libertas caelo tollebant fortibus armis Naturaque loci murorumque objice circum Defensam a validis vicini incursibus Hostis. Tot rebus Fortuna bonis invidit, et uno est Conata excidio res vertere funditus omnes. Tempus erat, vernis quo primas floribus herbas Pingebat Natura, diemque ferebat ad Arcton; Jamque ea lux aderat, casum qua Fata parabant: Horrentes caelum nebulae tegere undique visae, Imber vicina tenuis de nube pluebat, Aequoris insueto subsederat unda recessu; Praeterea auditi gemitus sunt edere magnos Montes: atque cavis alte mugire cavernis. Ecce tremit moto subsultans cardine tellus; Nec mora, deficiente solo, jam prodita pessum Labitur omnis, et immani resoluta ruina Urbs ima consedit humo: se pulveris ingens Protinus in caelum nubes agit, atraque lucem Involvit, noctemque refert. Quae in turbine tanto Mens animusque fuit, rerum in vertigine tanta Deprensis? iterum tellus concussa videtur Jam trepidare, (animum quoque nunc ita concutit horror) Sub pedibusque labare solum, ruere ardua tecta In caput: illa fuit quae mens, cum saxa domorum Alta solutarum pluerent super, imaque tellus Hisceret, obrueret fragor aures, lumina caligo, Effugiumque malo septis urgente ruinae Obstruerent? Mentem praesens vis ipsa perîcli Subdidit hanc miseris, jamjam omnia victa fragore Succidere horrisono, terram mare sidera verti. Corripuit stupor altus, et omnes abstulit una, Sopivitque animi sensus formidine tanta, Ut, quod in adversis fit rebus, tollere palmas Scilicet in caelum, Superosque exposcere pacem, Nos neque possemus nostri meminisse, neque ullas Aut oculis lacrymas aut pectore fundere vota. At neque, sancta Deûm si templa fuisset adire Mens nobis, tali in fortuna ut debuit esse, Usquam inventa forent totam quaesita per Urbem; Omnia namque solo misere prostrata jacebant Omnia Templa Theatra Lares et publica tecta Undique praecipitata immani eversa ruina. Ante alia illud in his miserandum magnopere unum Rebus erat, multis plenam modo millibus Urbem Vidisse et Populo ferventia strata viarum, Urbis post lacerum simulacrum et nomen inane Aspicere, et caecis quod jam serpentia saecla Incolerent, saecla et volucrum nocturna latebris. At quid, pro Superi! tanta de Gente quid illo Factum est de Populo? strata jacet Urbe sepultus Scilicet, atque animas lapidum sub mole sub ipsis Exhalat tumulis: tantum resonare querelae Undique, confusus ferri super aethera clamor. Quis memoret tantas tam parvo in tempore caedes? Praecipites Dominos tota cum gente penates Contexere, suos eversaque Curia Patres Incubuit super, et Gentem quoque templa Virorum Sacrificam subita tumulârunt versa ruina; Obtritumque viis circum omnibus undique vulgus Emoriebatur; nullo discrimine lethi Corporaque aegra Senum Juvenumque valentia sexus Faemineus meliorque Virûm imbellesque Puellae Et Pueri infanda correpti morte peribant. At nos reliquiae Fatorum et cladis acerbae Quidnam agere? amissis rebus Patriaque Suisque Moerentes alii Divos exposcere mortem Certabant; alii contra non vulneris ictu Expertes tamen huc atque illuc vociferantes, Vitaї nimium cupidi mortem fugitabant, Et terram effuso signabant sanguinis imbre: Interdum tamen a tergo velocior instans Mors veniebat ob exhaustas vel denique vires, Vel quia murorum deprensos desuper ingens Mactabat casus: nonnulli membra trahentes Post sese lacera et laniatos ictibus artus Raptabant per saxa, Suosque in opem vocitabant; Demum opis expertes deserti, ut bucera saecla, Tristem exhalantes animam inter saxa cadebant. Qui fuerant autem juvenili robore freti Viribus intactis, et amor pietasque Suorum Queis moestum desiderio cor fixerat acri, Ibant huc illuc, evolvebantque ruinas, Et collapsarum certabant saxa domorum Eruere, amissam Prolem seniumque Parentum Cum gemitu et lacrymis et luctisono ululatu Quaerentes sub eis, iterumque iterumque vocantes. Flamma vorax totam dein ingens orta per Urbem A consanguineis disjunxit denique moestos Corporibus, sanctoque ingratîs, pro fera fata! Vulsit ab officio. Nostris hoc denique deerat Aerumnis, Urbis quoque conficeretur ut ipsum Triste cadaver, et in miseras quoque dira ruinas Saeviret Fortuna: cremantur corpora passim Exanimum et pariter Viventum: namque sub ipsis Lapsi qui domibus vitârant funera lethi, Sub tignis sub fornicibus sub parjete fracto Subque cavis circum occlusi obstructique ruinis; Posterius tamen hos lethi vis corripiebat Saevior, heu! vivos dissolvens ignibus artus. Ardebant, collapsa licet, tamen aurea tecta Aurataeque trabes, veterum monumenta Parentum, Templorum decora, atque antiquae insignia Gentis. Quin etiam lapides flamma liquefacta per ipsos Auri atque argenti vis ingens divitiaeque Manabant rivis ferventibus, atque fluebant Latronum in praedam; nam protinus undique lapsi Illi vicinis e montibus adveniebant, Et collecta domum spolia ampla impune ferebant. Denique in excidio tanto infandaque ruina Queis superare datum est, alias pars quaerere terras Exilio, pars ingenti telluris amore Commoti campis habitare patentibus Urbem Juxta, et stramineos, Pastorum ut turba, penates Incolere: e saxis fugiebant namque domorum Edita tecta metum propter, quia crebra tremores Mugitusque suos repetebat terra minaces Ex imo: donec non longo tempore ab ipsis Surgeret Urbs, Urbisque prior fortuna ruinis.