CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 757517 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/757517.
PISMO 2.U Vinkovce. Brodii. XI Calend. Novembris 1837. NB idest 22a 8brisCharissime filiole! Mihi quidem debeo gratulari quod latinas literas ad me mittas, sed dolendum, quod eas tam
eronee scribas. Itaque tibi plus attentionis commendo tum in ordinatione tuarum literarum, tum in syntaxi etc.prosertim in significationibus verborum, eapropter grammaticam et lexicon pro manibus habes.Inter caetera dicis, in prima mihi sine loco et dato missa epistola,
quemlibet vestrum in scholam scriptoriam ire debere, locoschola scriptoria ; quaere quidnam in lexicosignificet. ― Porro dicis: Schönschreibe-Kunst In artem delineandi musicamque quilibet ire potest, quaere, qualis expressio hic adhibenda fuisset quia ista pessime sonat, et quidem infra omnem pessimi hungarici studiosi. ― Ita postulastuam horam, aspice in lexico quidnamhora significet, et quomodolatine vocetur. ― In ambis literis mihi scribis: die Uhr salve Patrem Paschalemetc. etc. Ex lexico edoceberis quidnamsalve significet. Quomodo latine dicaturinspice lexicon. grüssen Scholam graphidis cum meo annutu non frequentabis, sed tamen si vis, liceat tibi, at cum modo pro ista arte necessaria instrumenta non habeam, tardius tibi illa mittam. Satage ut quo saepissime ad scholam caligraphicam venias, nam pessimam scripturam habes.
Ut musicae studeas semper opto, et quidem ut vocalem omnibus caeteris musicis
praeferras ; cupio, et ni fallor, primum quod in publica schola es percepturus, erit musica vocalis, id estGesang ; hoc fundamentum est totius musices! Percipe ergo et studeas hoc volo et amo; sed tamen nolo ut grammaticam propter quam ibi existis, ― aliisproferras , et negligas. Tuum primum et capitale negotium est frequentatio gymnasii, et studium praescriptarum in gymnasio materiarum. Si tempus et otium habes, studeas et caeteris omnibus, ego non ero contrarius. Sed ne praeferras alia dulcia, necessariis et officiosis.Mihi plurimum salutabis admodum rever-dos dominos Cathechetam et tuum Professorem, etiam tuum Patrem familias apud quem vesceris, et ejus dominam, mea et matris ex parte.
Scholam musices tibi mitto. Invenies etiam pro
Müller ibidem duo folia Charto pro Cottis, trade eidem illa. Responsum Dno.Popovich adjacens dabis.Quid pro instructione in Musica solvendum fuerit, A. R. Dnus. Cathecheta, meus singularis amicus pro me solvet, cui omnia restituam.
Percipe tuas res bene, ut mihi studium gaudio sit, vale. Tuus pater P. S. Unum kalendarium dabis a. r. Dno.
Cathecheta , unum clarissimo Dno. tuo Professori, unum Dno. DirectoriAcxich , residuum pro te servare poteris.Plurimam salutem tibi dicit Mater, fratres cum sororibus.
Horologium tibi destinatum necdum
Posega venit, dum autem venerit, si promeritus fueris, tibi mittam, sed NB si promeritus fueris, nam, si male te gesseris, non illud accipies, ergo praestolabimur primam classificationem.