CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 753595 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/753595.

Nodus 753595 in documento marul-mar-epist-1507-04-04.xml


Reuerendo in Christo Domino Iacobo Grassolario, domino meo charissimo. Venetiis. Venerande domine,

de opere nostro Tua cura nuper impresso Tibi gratias ago. In quo componendo siquid meus meruit labor, Deum oro, Tecum mihi commune sit.

De hoc autem, quod nunc in manu est, ut perficere possim, Tu me pręcibus Tuis adiuua! Quando quidem non modicę speculationis est de imitatione Christi uelle scribere et uitę perfectioris disciplinam tractare. Si mihi Dominus, in cuius laudem talia euoluuntur, adiutor fautorque fuerit, spero infra anni spacium de illo, sicuti postulasti, me Tibi satisfacturum; et iam satis (ut puto) fecissem, nisi me domesticę rei cura fratre absente impedisset. Nunc in eius aduentu hac molestia liberatus operi absoluendo, quod intermiseram, accingar, eoque libentius, quia ipse prouocas, qui me, cum nondum uideris, amas.

Interim beati Hieronymi uitam his diebus a nobis ęditam Tibi mittam, cum primum ab illis, quibus concessi transcribendam, habere potero. Plus aliquid in ea inuenies quam in istis, quę cum ipsius operibus impręssę sunt. Ac ne nostra commendare uidear, non de dicendi uenustate loquor (nam et ipse rusticanus sum), sed de historia. Quę si Tibi placuerit, ut imprimatur, operam dabis. Sin minus, parcas impensę; fortasse aliquis, cui dedit ore rotundo Musa loqui (ut Oratius inquit), nostro exemplo prouocatus, idem et exquisitiore stilo et sententiis grauioribus efficiet. Tunc ego ista nostratia libenter aboleri patiar. Nihil enim in uita tam cupide cupio, quam ut quis de hoc sancto, cuius ego studiosissimus sum, aliquid scribat pro dignitate, quod me fateor nequaquam assecutum. Itaque in scribendo copiam mihi defuisse noueris, non uoluntatem.

Vale! Spalati, pridie Nonas Apriles, anno Domini MDVII. Marcus Marulus Tuus

Reuerendo pręsbitero Francisco Lucensi meo nomine gratias age! Octo codices opusculi nostri Te curante impressi mihi dono misit, implens illud in Ecclesiaste dictum: Da partes septem necnon et octo. Det ei Deus peracto uitę huius tempore, quod septenario numero censetur, ad ogdoadem uitę ęternę peruenire. Nihil est, quod maius meliusue illi optare possum. Valete ambo in Christo Domino semper! Amen.