CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 753355 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/753355.

Nodus 753355 in documento sobota-i-epist-1454-07-27.xml


1454-07-27, Tragurio Joannis Sobote Dalmate epistola.

Superioribus diebus literis significavi illa, que rumore quodam ad nos referri videbantur: secundum Macometum, Teucrorum principem superbissimum, ingenti cum audacia Serviam invasisse. Parvo deinde interjecto tempore non rumore, sed veris auctoribus hoc declaratum est; qui rei novitate et periculi magnitudine exteriti ad nos venere affirmant tantas copias agrum eius despoti invasisse, quantas vix unquam aut legimus aut vidimus. Traditum est, ipsum praeter domesticas gentes X. legiones mercenarias in armis habere, ex omni genere hominum conductos viros, singulari virtute et ad omne facinus audacissimos. Dux insolentissimus horum virtute fretus et prospero eventu superioris belli, quo Bizantium expugnaverat tantum illatus dicitur, ut orbem spe amplexus est; trecentos currus, quibus machine expugnandarum urbium gratia comparte deferuntur, eum habere, sunt nonulli, qui affirmant. Illustris despotus, desperata regni tutella traiecto Danubio ad Panones, veluti ad unicam arcem recepisse dicitur. Incredibile dictu profecto est, quantum argenti facti infective detulerit, equidem plura transcribo quam credo; nec tamen affirmare ausim de quibus dubito, nec subducere quae accepi de magnitudine auri huius principis. Loquor: vix X et V dies suffecere in transferenda tanta supelectili ad ulteriorem ripam Danubii; se, liberos, coniugem, humana et divina Panonibus commendavit; ipsos rogat, ortatur, ne cui rei parcant; per majestatem regni ortatur, ne prae ripa Danubii stantes arceant transitum hostis, sed vi ultro transirent, transferrentque bellum. Magnanimus Macometus copia militum fretus uno tempore omnia oppida despoti obsidere statuit: Smederevo nobile oppidum, totius regni arcem, Esibego duci audacissimo et obsidendum et expugnandum commisit. Ille cum parte copiarum Belgrad, urbem munitissimam, speculatum proficiscitur. Haec urbs inclita illa obsidione Homorati nobilitata est, in qua Homoratus et militarem auctoritatem et totius ferme exercitus robur amissise dicitur. Despotus VI. mille equites precipue et fidei et virtutis gratia praesidii Smederovo reliquerat, qui nacta facultate rei bene gerende intempestiva nocte ex ulteriori ripa non magnas copias traiiciunt, singulari fortitudine irruptionem fecere; castra incenduntur, prelium attrox committitur; et cum aliquantisper pari marte dimicatum esset, tandem hostes terga dare cohacti sunt, incensis castris, impedimentis, signisque militaribus amissis, fuga saluti consulere decrevere. Despoti iam milites praeclara victoria elati ipsos audacissime persecuti sunt; hostes et fuga et proelio fracti belluarum more in flumen se praecipitavere. Dux Hesibeg cum quatuor militibus evassise dicitur; preclari facinoris gradus factus est. Macometus, postquam ab Esibego male pugnatum fuit, contractis undique omnibus copiis, diligentius diurnas nocturnasque excubias facere imperavit; totis viribus molem tanti belli adire statuit. Panones tantum novitate hujus periculi commoti traduntur adeo, ut numquam in ducibus legendis, nec in exercitu scribendo diligentiores fuisse; vulgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda, iugumque servitutis turpissime subeundum, aut his, cum quibus de imperio immo de vita et sanguine certamen, nec virtute nec pacientia, nec militari disciplina cedendum esse. Alii vero sunt, qui affirmant, nunc inter Panonnes ingentem de principatu contentionem esse, mulieris ritu inter se desides altercantur. Haec sunt, quae mihi digna relatu visa sunt.

Audio Johanem Albertum iurisconsultum a senatu praetorem Traguriensem designatum esse. Hortare virum dignissimum, ut veniat, expectatus mihi crede veniet in praesentiarum. Apud nos aer saluberrimus est, valetudo optima, urbs pristine sanitati restituta est; nihil est, quod formidandum sit. Paulo M. me commendatum facito. M. A. S. dicito. Coriolanus tanquam claudus sutor ruri, domi se continet, equino calce sibi crus percussum.

Vale et me amare persevera. Ex Trag. Kal. VI. Sextilis (1454).