CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 751158 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/751158.

Nodus 751158 in documento andreis-f-epist-nadasd.xml


Illustrissimo et Magnifico Domino Domino Thome de Nadasd palatino regni Hungarie et locumtenenti Regie Maiestatis etc. domino meo semper patronique obseruandissimo In Hungariam
Illustrissime Domine etc.

Proximo mense Maio misi ad te Buchari pisces, ut in litteris perscripsi, Tu uero quid de iis sentias, an grati fuerint, et si eius generis alios ad te posthac mitti uelis aut quicquid aliud tibi placuerit, quod terra nostra marique gignitur, non graueris ad me perscribere: presertim de istis rebus et successu pacis, tuoque statu certiorem facias, si penitus ex animo tibi non excidimus: nam et ad proletarios quoque soles interdum manu tua scribere. Hic postea nihil noui de rebus Thurcicis allatum est nisi quod in pontifices mors grassatur. Et omnino tedio multitudinis abdidi me in rus, aucupio piscationi litteris deditus.

Deus te seruet. Tragurii, 12. Junii 1555. Tue Illustrissime et Magnifice Dominationis obsequentissimus Seruitor Tranquillus.