CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 751042 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/751042.

Nodus 751042 in documento andreis-f-epist-nadasd.xml


Illustrissimo et Magnifico Domino Domino Thomę Nadasdino comiti de Fogaras, Judici curię regię, supremo Regni Hungarici Capitaneo etc. Domino et patrono meo semper obseruandissimo In Hungariam
Illustrissime et Magnifice Domine et patrone Semper mihi obseruandissime, salue.

In hunc errorem incidi quod sum profectus Venetias antequam mihi responderes, propterea quod tarde sunt redditę litterę tuę, quas iam desieram expectare. Peruenerunt enim ad meum fratrem quarto die ante Domini Aj...ini me iam profecto Venetias. Credebam autem quod mihi responsurus esses una cum domino Sarchano in hac urbe. Nunc itaque missis tuis ad me litteris a meo fratre, nauim e uestigio conscendam mandatum tuum expectaturus in patria: nam postquam nihil ad me huc scripsisti, putabis me non mouisse pedem e domo. presertim quando addidisti in tuis litteris ut a te expectarer.

Aduersa ualetudo magnifice domine tue consortis honestissime matrone uehementer me male habet, optoque ex animo, ut te nosque tuos omnes reddita pristine sanitati exhilaret.

Miror de eliberatione sororii spem refrixisse, quum omnino iam transactum esse oportuit, quemadomodum ferebatur. Litterę mee, quas ad te per manus Christophori Milich factoris Fucerorum superioribus diebus dederam, a tabellario regis Polonie fuerant Cracouiam negligentia ipsius tabellarii portate, deinde iterum huc, nec multo ante quam istas leges ad te uenisse puto. Pupilli bonę memorie Joannis Jacobi de Cruce plurimum sese tibi commendant, sunt in extrema egestate, quicquid illis reliqui fuit, pater in longa egritudine consumpsit, egrotus enim in lecto decubuit annum integrum. Tanta es animi magnitudine ut liberalitatis tui nullum modum reperiam, sed certe in his pupillis iuuandis etiam cęlum merebere. Ad nos aut ipse uenias, aut me istuc accersas, utrum feceris gratissimum erit. sed multo esset iucundius ut tu nos inuiseres, uestigiisque tuis nostram patriam illustrares, et nos uicissim te piscatione oblectaremus. Nihil noui est alicuius momenti, nisi quod Galli et Angli non dubiam inter se pacem habent.

Vale cum tuis omnibus felix. Venetiis, 24. Maii 1555. Tue illustrissime et magnifice dominationis obsequentissimus seruitor Tranquillus