CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 750738 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/750738.

Nodus 750738 in documento andreis-f-epist-nadasd.xml


Illustrissimo et Magnifico Domino Domino Thomae Nadasdino comiti de Fogaras, Judici Curie Regię Maiestatis etc. domino meo et patrono meo semper obseruandissimo.
Illustrissime et magnifice domine.

In primis illis amicicie nostre prope cunabulis, deinde in uarietate rerum multarum, quando multa suspecta esse poterant, nunquam tamen tuum amorem intermisisti. Arbitror te existimasse non posse in homine his studiis ab ineunte aetate dedito (licet tenuia sint) aut inconstantiam aut perfidiam aut ullum dolum existere. Aliena postmodum culpa uarie et misere uexatus, extrema quoque passus, quum tot haberem uite insidiatores, denique spoliatus presidiis et fortunis omnibus, abs te subleuatus sum. Non solum non abhorruisti iacentem amicum, ut plerumque fit, sed complexus es ut florentem, ornasti beneficiis, spe tandem in futurum implesti optima: quae mihi periucunda sunt et fructu et memoria, nec ulla temporis iniquitas ex animo delebit. id uero et tibi magnificentius accidit, quod nullam expectaris a me remunerationem, et mihi grauius, quod ad referendam gratiam non sum idoneus; nam uincere beneficiis quam uinci magis preclarum puto. Vtique solatio me non paruo afficiet memoria grati animi sempiterna. Sed quorsum hec tam longa commemoratio? nempe ut intelligeres tum recessus mei pectoris, tum beneficia tua recte collocata esse: et profecto citius fecerim uite finem, quam colendi tui.

Nunc etiam incidit mihi necessitas expetendi tui auxilij. redemi unam possessiunculam florenis 90. altera multo melior restat redimenda: ad eam uero pecuniam, quam habeo, desunt aurei 60. Tu quęso huius pecunie facias mihi copiam, et mittas quam primum, ne tam bona possessio a nobis alienetur: et iubeas Dominum Sarkanum totidem aureos tibi ex proxima pensione prepositure numerare. Hoc tibi facilius est facere, quam mihi dicere, nam ego sine pudore non postulo, tu quidem ultro congeris in me ampliora. Paro senectuti et tranquillitati uiaticum: nunc demum cępi procul ambitione et cura rerum publicarum mihi et amicis uiuere, ut innocentia fretus et securitate animi ne ipsam quidem mortem, que in his annis non potest abesse diu, pertimescam, quamquam nihil omnino est illud diu, in quo est aliquid extremum.

Fui Buchari 5. Nouembris, nunquam maiores tempestates neque magis diuturnas passus. Aegre 22. domum incolumis redii, assiduis pluuiis et mari turbulento, quamquam nihil defuerat condendis piscibus, si tranquillitas arrisisset. Misi tamen ea que mecum attuleram ex Dalmatia: uidelicet bariletos electorum ficorum 5, in his duos maiores; oliuarum nostratium bariletos maiusculos 3; unum sardellarum omnium maximum; pro domino Pernessits in uno mediocri barileto miscelanea, et in eodem tibi pixidulas aliquot cidoniati. Scripseram quod mitterem in uno barileto pisces frictos, sed nescio quo pacto iam obsignatis litteris quispiam in domo de Piero Dente ipso ignaro pęnitus aperto vasculo pisces aliquot exemerat: itaque non fuit consilium mittere semiplenum, corrumperetur enim in uia; preterea misi satis bonam copiam lauri. Hec omnia si tibi reddita sunt integra et incorrupta, facias me certiorem rogo, et si quid aliud uelis significes.

Narrantias, garum et farcimina, pro quibus diligenter scripseram Venetias, nondum habere potui; credo consumpta esse uetera, et noua in dies expectari. Hic Thurcis autoribus murmuratur a principe Thurcorum filium Mustafam et eius paruum filium et Rostanbassam interfectum esse ob suspitionem rerum nouarum. Classis Thurcica, ut antea scripsi, recepit se Constantinopolim. Corsica potitus est Gallus, relicto duce Salerni ad tutelam insule cum presidio. Genuenses pro recuperanda insula parant expeditionem, iamque eo miserunt 12m peditum, et noster Cesar Genuensibus aderit. Veneti, quod nemo infestat hec maria, magna ex parte classem subduxerunt.

Tu etiam ne graueris perscribere quid istic geratur, et qui sunt nostri Cesaris in Gallia successus. Sed maxime omnium me delectaret, si tua uxor, matrona honestissima, faceret te pulcra prole parentem, et recte ualeret.

Vale feliciter. Tragurij, 29. Nouembris 1553. Tuus obsequentissimus Tranquillus