CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 750358 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/750358.
Illustrissimo etMagnifico Domino Domino ThomeNadasdino comiti in Fogaras Iudici curie Regię Maiestatis ac supremoRegni Hungarię capitaneodomino et patrono meo semperobseruandissimo In Hungariam. Illustrissime et magnifice domine domine et patrone semper obseruandissime felicitatem. Multa sum passus aduersa in hoc itinere, ac uix XVI-o die
Venetias ueni malis equis: nam et albus gradarius in uia decessit, et ego calce percussus equi nunc etiam male affectus claudico. Quamobrem continerem meVenetiis aliquot diebus dum vulnus coiret, nisi mihi properandum esset inDalmatiam propterZaladiam , ut seruitutem meam saltem hoc genere officii testatum tibi faciam. Nec fraudabor spe mea, si cito prestabit sese mare nauigabile, ac si etiam prospera utar nauigatione, quippe quum hyems hactenus mitis fuerit, necesse est ut postrema eius pars inhorrescat aptaque gelandis piscibus fiat. Certo velim tibi persuadeas, me non modo hac in re, sed etiam in ceteris omnibus, quę ad te pertinere putabo, omnem meam operam atque studium adhibiturum esse vel supra vires meas, efficiamque ut si successibus inuiderit fortuna, mei tamen conatus abs te probentur. Nunc profecto non licuit hinc ad te res mittere in ea copia, quemadmodum ego destinaueram. nam et hic equus in quo famulus reuertitur uix equitem ipsum istuc reducet, et ille quemPetrus seruitor tuus dedit, partim quod macilentus est admodum, partim etiam quod valde iuuenis, egre potuit ad litus Venetum appelli. Mitto cauiarem, farcimina, butargas, acus ducentas et filum album, paria perspicillorum 14, maluasiam, duas scatulas cidoniati, et alias duas dominoGeorgio , pistachia quoque adiunxi maluasię. Que sane omnia curauimus, nescio an perfecimus, ut essent optima. Fideli et diligenti opera sum ususIoanis Olassi . Nusquam potuimus inueniri tecasosseas pro perspicillis; meam tibi qualecunque mitto. Is qui in confinio Italie benigne in tui gratiam olim acceperat dicebatur esse in aula regis, vocaturque Ioanem OlassumMichael Paczner , ciuis Viennensis. Huc recens venit famafratrem Georgium composuisse cum regina etCassum bassam cum quatuor zanzachis vulneratos esse sub una arce. Turcus affirmatur parare terrestres et nauales copias in Hungaria, classem enim dicitur subuecturus per Danubium. Res autem Germanicedistrahent nostros principes a defensione Hungarie. Cesar enim decreuit contumaciam Madeburgi compescere, cuiquidam suppetias contra Cesarem tulerunt. Sunt autem qui censeant nunc agi a nostris de protrahendis induciis. Sed Turcus, ut aiunt, misit ad regem Persarum pro tractanda pace, quo expeditior sese in Hungariam conferat: quod deus auertat, et conatus impios demoliatur. Hec, ut accepi, ita scripsi.Vale feliciter cum tuis omnibus. Venetijs, 16 Januarij 1551. .Tue illustrissimę et magnificę Dominationis obsequentissimus seruitor Tranquillus