CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 750060 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/750060.

Nodus 750060 in documento andreis-f-epist-nadasd.xml


Illustrissimo et Magnifico Domino Domino Thome Nadasdino comiti in Fogaras Judici curię Regię Maiestatis supremoque in Hungaria capitaneo etc. et patrono meo semper obseruandissimo In Hungariam.
Illustrissime et Magnifice domine domine semper obseruandissime salutem et seruitiorum meorum perpetuam commendationem.

Ad uigesimum diem Octobris redditę sunt mihi tuę litterę ex arce tua Stenijsnak cumulatę quidem omnibus amoris et humanitatis officijs. Pergratum mihi fuit intelligere cum itinera successumque rerum tuarum, tum pręcipue quod tu una cum optima coniuge tua cęterisque tibi carissimis recte uales: quod precor tibi diuturnum sit ad honorem Dei tuamque consolationem et tranquillitatem animi. Si me certiorem reddidisses ipso in ingressu in Croatiam, sine dubio illic te conuenissem partim propinquitate loci, quod sane non est in postrema parte commoditatis ponendum, partim quibusdam de causis, quę tibi (ut existimo) haud ingratę fuissent. Sed ne longiore quidem uia, dum ualeo, absterrebor a te conueniendo, si tu probaueris idque commode fieri poterit primo uere, nisi quid interim accidat, quod meum consilium anteuertat, postuletque accelerari meam profectionem: quam ego ex tuo mandato extemplo arripiam: tantum enim apud me ualet grati animi fidelis memoria ut quoniam in me amando atque ornando nunquam defatigaris, meam quidem uoluntatem in adeundis subeundisque laboribus atque periculis, in omni denique pręstanda opera tuis iussis posthabeam. Credebam transactum esse de redemptione tui sororii ex relatione cuiusdam Ragusini, qui hac aestate Constantinopoli uenerat. affirmabat eum pactum esse pro capite 12 milia, principi basse uero 3 milia neque iam quicquam esse impedimento, quo minus liberetur si princeps adesset. Qua de re quum nihil amplius mihi dubium esset, gratulatus sum tibi per litteras. Sed, ut ipse scribis, nihil adhuc uideo confectum esse. Si hec solicitudo eximi posset ex animo tuo, iudicarem te beatissimum, quod nihil aliud est, quod te curis angat ac pene consumat. Sed utcunque res cadat, magnum sane fructum laudis ex istis etiam doloribus et molestiis feres: nam licet maximę tuę dotes animi et ingenii in luce hominum existant, illustremque agendo et consulendo es famam consecutus, tamen tantos pro fratre tuos conatus, tantam fidem, tantum studium, tot cursitationes, tot impensas, hanc tantam memoriam amicicię cęteris uirtutibus omnibus antepono.

De rebus Thurcis nihil habeo certi quod scribam. Et ab his quidem Thurcis, qui nobis confines sunt, ueritas omnis ignoratur de rebus Asiaticis prope magnam et longam absentiam principis; alioquin non ommisissem ad te scribere, neque deinceps omittam si quid intelligam quod te dignum putem. Quę Venetias perferuntur scio ad te scribi diligenter. Crebrius ad te scriberem si aut inuenirentur sępe quibus recte dari possent literę, aut acciderent eiuscemodi negocia quibus ipse delectari posses. Nam occupari te nugis dumtaxat et inanitate verborum qui distringeris muneribus publicis dementis est.

Gaudeo quod illustris comes a Salmis profert nomen suum strenue castellis rebellium expugnandis patientia et fide erga principem singulari, cui me etiam atque etiam commendes rogo. Haberem ad te mittere polipos et gelatos pisces ad mensem Februarium: proinde indica quo et ad quem mittere debeam.

Vale feliciter una cum optima tua coniuge atque nepote, Pernessithio et Sarkanio tibi fidelissimis meique amantibus. Tragurij primo die Novembris 1549.. Tuę Illustrissimę et Magnificę Dominationis obsequentissimus seruitor Tranquillus.