CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 749397 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/749397.

Nodus 749397 in documento andreis-f-epist-nadasd.xml


Spectabili et Magnifico domino domino Thome Nadasdino etc domino meo obseruandissimo
Spectabilis et Magnifice domine domine obseruandissime, salutem et mei commendationem.

Non potui expectare istic reditum V. M. D. multis de causis, sed praecipue ualetudinis gratia, nunc etiam non satis ualeo contracto istic frigore. Scripsi Reuerendissimo domino Traussith de re mea ut agat apud regem. Vestra etiam M. D. uelit esse adiutor. quod si equum non possum impetrari: rogo accomodet mihi V. M. D. unum equum et bene valeat. decreui nullo pacto mihi deesse, ut si Judices iniquos habeo, ad deum tamen refero causam meam.

Omnia fortunata tibi opto ex animo. Vienne, 15. Januarij 1541. Seruitor Tranquillus