CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 746764 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/746764.

Nodus 746764 in documento skerle-n-desc.xml


§ CL.

Interest etiam oves has quo magis propagari.

Relate ad secundum: id necdum satis comprobatum est, quod Hungaria maiorem iam delicatioris lanae speciem producat, quam Germanicae fabricae possint consumere. Sed etsi id concedatur interest, ut moderatum materialis huius pretium conservetur, quo fabricatio nobiliorum pannorum tandem in ipsa etiam Hungaria emergat. Sane dum Angli et Hispani eductionem delicatae suae lanae prohibuerunt, debuit apud hos quoque lanae pretium principio vehementer diminui. Verum temporaneum hoc malum per introductas non multo post fabricas abunde compensatum est. Quodsi fabricae nobilioris panni in Hungaria nunquam introduci possent (quod tamen vix sustineri potest) adhuc interesset, ut quo maior delicatioris lanae quantitas in Hungaria producatur; productum enim hoc eius est generis, quod paratam semper in septemtrionales provincias, nimirum ubi oves eiusmodi ali non possunt, habeat distractionem. Hungaria autem eiusmodi provinciis adiacet, e quibus necessariam pro vilioribus pannis crassioris lanae quantitatem, si domi sufficientem non habeat (quod certe nonnisi tardissime eveniet) emere possit. Proinde cum delicatior lana longe cariori veniat adhuc, in illum etiam casum interesset hanc vendere, crassiorem autem aliunde procurare.