CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 746625 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/746625.

Nodus 746625 in documento skerle-n-desc.xml


§ CXLVI.

Leges, quae ad provehendum hoc institutum perferendae censentur.

Cum recentissimum hoc bellum magnum iterum equorum numerum absumpserit, ratio publici exigere videtur, ut institutum procreationis equorum altioris staturae denuo et efficaciter reassumatur. Verum si tota hac in re separentur ea, quae a pura principis clementia pendent, quaeve ad agenda administrationis publicae referuntur, via legislationis sequentia tantum constituenda esse Deputationi huic demisse videntur:

Ne comitatibus publica equatia servare liceat. Id enim citra grave contribuentium onus fieri non potest. A converso

Comitatus illi, in quorum gremio potentiores communitates reperiuntur, apud quos maior equorum quam boum usus viget, has ad intertenendos a proportione maioris staturae admissarios observandamque, quae huius intuitu iam praescripta est, manipulationem adstringat.

Possessiones illae, uti et civitates, quae quadrigas communitatis intertenent, has semper e caballis maioris staturae conflare teneantur.

Si communitates hae eiusmodi admissarios ex equatio regio obtinere non potuerint, liceat illis eos etiam aliunde sub inspectione comitatus procurare.

Comitatibus, qui nullas eiusmodi communitates, situm tamen pro equorum propagatione idoneum habent, liceat duos tresve admissarios pro singulo ad id idoneo processu comparare, necessarios agasones intertenere curatoremque rei equatiae erga moderatum salarium assumere.

Comitatus autem illi, qui minus idoneam pro instituto hoc situationem habent, a minus necessariis eiusmodi sumptibus sunt dispensati.

Civitates potentiores, apud quos propter concertationem incolarum, res haec tanto efficacius promoveri potest, ad suscipiendum hoc institutum adstringantur.

Admissae maioribus eiusmodi admissariis caballae, uti et procreati ex iis hinnuli, usque ad completum quartum aetatis annum a dicatione sint exempti. Denique

Cum basis et fundamentum totius propagationis equorum instituti debeat esse equatium regium, seu deinde illud in Mezö-Hegyes seu ubicunque alibi sit collocatum, cum inde et caballae, ubi opus fuerit, et admissarii peti debeant, ne forte illud intercidat, resultantia illa ab intertentione nobilis turmae praetorianae 10.000, quae piae memoriae Imperator et Rex Iosephus IIdus ad instar stabilis dotis eo destinavit, futuris etiam temporibus eo semper impendantur.