CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 746517 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/746517.

Nodus 746517 in documento skerle-n-desc.xml


§ CXL.

Non eadem est equorum ratio; hos quidem generosos ab olim Hungaria producebat; sed cum commercium paucas adhuc graves vecturas requireret, rhedarum usus apud nobiles non vigeret, equitatus autem Hungaricus e velitibus ferme constaret; minores tantum ephippio et veliti apti equi educabantur. Postquam rhedarum usus invaluit, ut equos maioris staturae producant, coepere aliqui equatiorum proprietarii grandiores exteros admissarios adhibere et in locum vagae, quae passim vigebat, equorum procreationis domesticum et regulare, quod de manu appellare solemus, caballarum admissionis institutum consectari. Verum industriam hanc pauci adeo adoptarunt, ut nec pro curribus domesticae nobilitatis maioris staturae equi haberi potuerint. Caeterum adhuc vagorum equatiorum usus viguit, adhuc minoris staturae equi procreabantur; interea aliae gentes suam equorum speciem iam in altiorem staturam provexerunt; interea non tantum commercium, sed et multiplicata exercitus impedimenta, plures in dies vecturas exigere coeperant; interea non tantum desultorum, sed cataphractorum etiam usus in bello invaluit. Interea denique 1756. memorabile illud Septennale bellum erupit, istud tantum equorum numerum absumpsit, ut necessaria eorum supplementa, ne Germanicae quidem provinciae, licet in iis equi iam dudum in altiorem staturam provecti fuerint, subministrare potuerint.