CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 746490 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/746490.

Nodus 746490 in documento skerle-n-desc.xml


§ CXXXIX.

Neque interest de augendo eorum numero sollicitari.

Res haec tantam apud nonnullos sollicitudinem excitavit, ut eo omnia studia convertenda esse existimarint, quo copiosior denuo boum procreatio procurari possit. Quodsi tamen res ad vivum resecetur, hanc quoque superfluam esse curam facile apparebit. Procreatio boum haud secus augeri possit, quam si iam impopulata praedia denuo ad statum desertum reducantur. Id autem rationibus publici nullatenus potest convenire. Licet enim res pecuaria aliquot fortasse privatis maiorem quam agricultura, si in eodem fundo exercetur, utilitatem adferre possit, toti tamen in concreto Regno, quod res agraria utilior sit quam res pecuaria, iam in comperto est, possetque, si rem per se claram demonstrare operae pretium foret, multis argumentis comprobari. Id unum numerasse sufficiat, quod lucrum illud, quod alicui regioni e distractione animalium obvenire posset, populatio, quodque eam suapte consequitur agricultura plurimis aliis titulis abunde compensat.

Quodsi Hungaria omnia etiam ea, quae modo habet praedia impopulet, adhuc sufficientem haberet pro domestica necessitate cornutorum pecorum quantitatem, id quod exemplum earum, ubi nulla amplius praedia supersunt partium, satis remonstrat. In ipsis enim his sufficientia pro macellis pecora domi producuntur. Educati in praediis boves tantum saginationis et commercii causa coëmi consueverunt. Ne vero in casum etiam illum, quo Hungaria nulla amplius pro distractione externa pecora haberet, isto commercii ramo penitus excidat, propitia sors post illam Moldaviam, Valachiam quaeque ulteriora sunt usque Boristhenem collocavit. Provinciae enim hae aptissimo pro pascuis solo gaudent, et quoad politico oculo prospicere licet, longissimo adhuc tempore praecipuum subsistentiae suae modum in re pecuaria collocabunt; posset itaque Hungaria in casum etiam illum ex his provinciis pecora e prima manu habere, posset cum iis ad minus oeconomiae commercium exercere atque ita non tantum de emendanda, sed etiam de augenda cornutorum pecorum specie superfluam esse omnem curam satis apparet.