CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 746407 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/746407.

Nodus 746407 in documento skerle-n-desc.xml


§ CXXXVI.

Plantas, quae dant olei surrogatum, interest colore.

Clima Hungariae, si pauca meridionalia Croatiae loca excipias, pro educandis olivarum arboribus non satis idoneum est, verum praeter olivas plures adhuc plantae oleum producunt. Tales sunt heliotropium, ex certa herba flavo flore, quae Hungarice napraforgó appellatur. Expressum e plantis his oleum primam olei olivarum speciem non aequat, ultimam tamen, qua etiam miseriores homines utuntur, si recte manipuletur, facile etiam superare potest. Praeterea oleum non tantum obsoniis, sed plurimis etiam aliis usibus, veluti lampadibus, tingendis coriis, pictoribus variisque insuper fabricis deservit. Pro his autem usibus non interest optimam olei qualitatem adhibere; quare inferiores eiusmodi olei species, in ea adminus quantitate, quam usus domesticus requirit, e plantis indigenis producere vel eo nomine interest, quod secus tantundem pecuniarum quantum huius, licet deterioris olei pretium effert, pro oleo olivarum in exteras provincias transmittere oporteret.

Ac oleum quidem e planta napraforgó educere, iam in aliquibus Regni partibus suapte invaluit, adeoque id ulteriori privatae industriae porro etiam committendum videtur.