CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 746156 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/746156.

Nodus 746156 in documento skerle-n-desc.xml


§ CXXVIII.

In Hungaria qualitas tabaccae purae a meliori vel deteriori cultura dependet.

Antequam ad ea, quae ad provehendam tabaccae culturam maxime idonea videbuntur media, proponenda descendatur; vulgare adhuc illud praeiudicium, quasi seu Quinque-Ecclesiensis seu Szegediensis seu quaecunque alia tabacca peculiari aliqua qualitate polleret, evellendum videtur, Hungariae solum demptis tantum frigidis et sabulosis locis producto huic adeo est favorabile, ut si idem semen eadem plane in diversis licet locis industria adhibeatur, eadem etiam ferme tabaccae qualitas sit proditura. Quare dum unius loci tabacca alteri praefertur, non ita intelligi debet, quasi prior ille locus aptiori pro tabacca solo gauderet, sed quod illic maior iam industriae meliorque culturae species invaluerit. Luculentum eius rei exemplum editum est in campo Varasdinensi, qui antea pro colenda tabacca minime idoneus censebatur. In hoc enim homo Italus, sed rei huius apprime gnarus, sub defluo Americano bello adeo perfectam tabaccae speciem produxit, ut primam eius classem a 26, alteram a 15, ultimam a 9 florenis vendiderit deductisque omnibus notabilibus sane in eam rem factis expensis in singulo iugero 60 florenos lucri fecerit. His praemissis, ut utilissima post sericum producti huius cultura perfici possit, sequentia constituenda Deputatio haec demisse arbitratur.