CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 746134 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/746134.

Nodus 746134 in documento skerle-n-desc.xml


§ CXXVII..

Adhibita ad eam revelandam media cupitum effectum non produxerunt.

Interea administratio publica omnem movebat lapidem, ut tabaccae Hungaricae eductio adminus per Flumen procurari possit. Distribuebat semen Americanum et Levantinum, indicabat specificos tabaccae defectus, ut eius cultura perficiatur, modis omnibus adurgebat, aliquas plane e Turcia familias Levantinae tabaccae culturae gnaras educi procuravit, sed incassum. Iam primum novum quotannis semen seu Levantinum seu Americanum procurare et sumptuosum et molestum fuisset; de eo autem, an procurata haec exotica semina, post unam aliamve seminaturam non degenerent, nullum decretorium experimentum captum fuit. Deinde subsistebat adhuc continuo illud Viennensis abaldo monopolium, quod illud, quod ipsi collibuit tabaccae pretium statuere potuit; statuit autem semper tale, quod maximo directionis lucro cessit. Frustra itaque fuit id a cultoribus exigere, ut illi industriam intendant, quin sperare possint, quod maius etiam ab eadem proportione producti sui pretium sint recepturi. Pauci tantum Quinque-Ecclesienses, Szegedinenses et Insulani in Muraköz, quibus positio sua faciliorem praebet versus Flumen eductionem, industriam hanc tantisper exercuerunt; sed nec apud hos, praeter minutiora, alia summa duo seu culturae vitia seu distractionis impedimenta adhuc sufferri potuerunt. Nimirum viget adhuc apud hos etiam foliorum in aëre siccationis usus, quae cum omne tabaccae aroma extrahat praetereaque folia fragilia, id est in transportu facile comminuibilia reddat et quantitatem et pretium eius utique vehementer minuere debet. Denique nec hi adhuc cultores eo perduci potuerunt, ut folia iuxta eorum qualitatem in suas classes dispertirentur, quod vulgo sortiren apellamus, ubi tamen si id praestarent, classificatam eiusmodi tabaccam in toto longe altiori venderent, quam nunc commixtam; utpote cum ipsum hunc laborem emptor, antequam tabaccam in exteras provincias transmittat, alioquin postea, sed maiori cum labore et detrimento peragere debeat, etiam hoc nomine cultori eam longe viliori pretio persolvat.