CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745968 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745968.

Nodus 745968 in documento skerle-n-desc.xml


§ CXXII.

Quantam Hungariae utilitatem serici cultura procurare possit.

Si illa singulo populo maxime utilia sunt producta: 1) quae climati suo exclusive ad vicinos conveniunt. 2) Quorum manipulatio agriculturam minime impedit. 3) Quae certam et pene illimitatam habent distractionem. 4) E quorum cultura utilitas ad plurima incolarum individua dimanat. 5) Cuius cultura notabilem Regno seu infert seu exire impedit pecuniae quantitatem, tunc post primae necessitatis obiecta, nullum Hungariae utilius productum, quam sit sericum, vel cogitari potest.

Relate enim ad primum, si montanos frigidos comitatus excipias, in aliis omnibus sericum, modo recte manipuletur, tam bonae qualitatis atque Italicum est, produci posse iam usus ipse ostendit. Constat autem, quod Germanicarum provinciarum clima producto huic prorsus non faveat. Itaque praeter tabaccam, solum est hoc productum, quod extra omnem cum illis concurrentiam versatur, quod ut quam copiosissimum in Hungaria producatur, ipsarum etiam illarum interest; denique e quo fabricae in Hungaria facillime exsurgere possint.

Quoad secundum, seu tempus seu necessariae ad productum hoc manus spectentur; illud agriculturae minime officere facile apparebit. Educantur enim bombyces e medio ferme maio usque finem iunii, id est, tempore illo, quo ultima, nempe faris seminatura iam peracta est; messis vero tempus necdum advenit. Ad alendos vero vermes illos non requiruntur robustae illae, quas agricultura exigit manus; decrepiti etiam viri et mulieres, aut rurali operi necdum idonei, pueri et puellae ad id sufficiunt.

In ordine ad tertium, adhuc 1786. sericum exoticum in monarchiam Austriacam pro uno prope millione invehebatur. In Hungariam in particulari adhuc ultimo decennio crudi quidem serici 74.177 sericearum vero materiarum inductio 555.739 florenos in diametro etulit. Itaque ad has usque summas modo Hungaria tantum producere posset, certa est domestica distractio. In exteras septemtrionales regiones, quarum clima productum hoc non admittit, distractio ne calculari quidem possit.

Relate ad quartum, ipsa rei natura non admittit, ut unus homo e bombycum educatione magnam pecuniae summam corradat; ad hoc enim nec requisitum spatium, nec necessariae manus uni homini suppetere possunt. Ut ex instituto hoc notabilis utilitas proveniat, debet illud a pluribus familiis tractari, potest autem etiam a miserrimis, quia si in minori quantitate tractetur, nec nova aedificia, neque ullos in praeparatoria instrumenta sumptus requirit, adeoque nihil prorsus obstat, quo minus singulus hospes in comitatibus, quae idoneo ad id climate gaudent, industriam hanc possit exercere.

Denique relate ad quintum, usu iam compertum est, quod talis etiam rusticus, qui unicum spatiosius cubiculum, aut vicinum stabulum vel horreum, praeterea uxorem et unam aliamve decennio maiorem prolem habet, galettas, si earum manipulationem rite percepit pro 30 florenis producere possit. Assumamus in uno comitatu tantum 1.000 hospites, quarum singulus tantam summam producat, iam pro tali summa obveniunt 30.000 florenorum. Assumamus pro toto Regno 10.000 talium hospitum, iam prodibit summa 300.000 florenorum. Et hoc pure e crudis galettis. Quodsi praeterea pretium deglomerationis, defilationis et fabricatorum, quae exinde confici possent, elaborationis assumantur, facile apparebit, quod cultura serici partim impediendo, nec hoc titulo pecuniae exeant, partim etiam exteras pecunias attrahendo, unius millionis lucrum Hungariae haud intra multum tempus adferre possit.