CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745914 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745914.

Nodus 745914 in documento skerle-n-desc.xml


§ CXIX.

Quomodo alicubi cultura apum sensim perfecta sit.

In regionibus desertis sed temperatis sylvestres apes suapte multiplicantur; cum enim illic nullum vomer terram vertat totam, quae a sylvis reliqua est plaga mero gramine, quod mille speciei melliferos flores producit, contegitur. Qui primi mel apibus adimere tentarunt homines, id utique non aliter quam per earum enecationem obtinere valuerunt. Postquam in loco tali, ubi sylvestres apes iam praefuerunt populatio invaluit, dimissa apum examina domesticis alvearibus excipiendi modum facile fuit invenire; rationem tamen, qua mel iis absque alvearis destructione adimi possit, non ita pronum fuit reperire, longo itaque postea tempore conterebantur alvearia ad hoc, ut mel et cera possit obtineri. Postque aucta populatione parte ex una, maxima terrarum pars subarata, adeoque gramen, cuius flores apibus alimentum praebent diminutum fuit; parte vero ex altera cerae consumptio de tempore in tempus magis accrevit, tunc primum eo conversa est cultiorum populorum industria, ut modum quaerant, quo interusurium absque capitalis amissione percipere, id est, mel et ceram absque alvearis destructione obtinere possint. Et vero non modo modum hunc repererunt, sed et totam admirabilem sane animalculorum horum constitutionem et oeconomiam ita detexerunt, ut facile deinde iis fuerit statuere, quid animalibus his noceat, quid prosit, adeoque quid etiam adhibere, quid vitare oporteat?