CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 745815 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745815.

Nodus 745815 in documento skerle-n-desc.xml


§ CXIV.

Quid hactenus circa torfam et carbones fossiles actum.

Destitutae omni ligno eiusmodi plagae, quas nos supra ad quartam classem collocavimus, alio insuper eoque promptiori subsidio egent; ut hoc iis procuret piae memoriae Imperatrix et Regina Maria Theresia, illi qui torfam viginti quatuor, illi vero, qui carbones fossiles invenerit centum aureorum praemium constituerat; id quod piae etiam memoriae Imperator et Rex Iosephus IIdus 1782. sub 22-a martii benigne renovavit. Cum torfa nil aliud sit, quam inflammabile crassiorum radicum aggregatum; quod plerumque in locis paludinosis reperiri solet, his autem plane illi comitatus, qui maximo lignorum defectu laborant, potissimum abundent: videtur his torfae usus maxime convenire. E contra, cum carbones bituminosi in montanis aut submontanis locis potissimum eruantur, hi in usum metalli fodinarum deservire censentur. Iam sub Regina Maria Theresia torfa et carbones bituminosi reperti sunt. Sed quia talibus in locis eruebantur, quae lignis alioquin abundabant, et unde in partes illas, quae iis egent, promotio sumptuosa nimis evasisset, usus eorum non est propagatus. Sub Iosepho IIdo detecta fuit in comitatu Barsiensi una (tres enim habentur) carbonum fossilium species, sed quae liquandis metallis apta non fuit, et tamen vix hi eruti sunt, cum iam directio montanistica eos ad metalla referri adeoque urburae subjicere praetendit. Cuius tamen contrarium sub 26-a, maii 1788. benigne declarare dignatus est idem Rex et Imperator.