CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745695 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745695.

Nodus 745695 in documento skerle-n-desc.xml


§ CVII.

An vineas in plano sitas sufferre expediat.

Caeterum proposuerunt aliquae iurisdictiones, ut cum alioquin nimia vinearum copia laboremus, eae, quae in locis planis et oleribus potius quam vitibus idoneis plantatae sint, lege publica evellendae decernantur, neve id imposterum fieri possit, eadem lege prohibeatur. Et vero si parte ex una id spectetur, quod planae eiusmodi vineae non possint non malae qualitatis vina procreare; quod cum procreata in his vina, sub nomine illius, cui vineae hae subiacent, promontorii veniant, generosorum licet promontorii eiusmodi vinorum aestimationem naturaliter debeant labefactare; quod possessores planarum eiusmodi vinearum, praesertim si maioribus urbibus adiaceant, longe maiorem e fundo tali, si in illo olera colerent, fructum perciperent; denique quod procreata plane in vineis his vina cum propter malam sui qualitatem, leviori veniant, ebriositatem infimae populi classis provocent; si inquam omnia haec in reflexionem sumantur, opinio iurisdictionum harum videri posset non infundata. Verum si parte ex alia reputetur, quod vineas eiusmodi plerumque cives aliique liberi homines possideant, adeoque quod ius proprietatis in libera fundis suis utendi facultate situm legislatio laedere non possit; si reflectatur ad id, quod proprietarius talium vinearum, et in eradicationem vitium sumptus facere et fructum ad minus unius anni, quem fundus talis eidem producere potuisset, amittere deberet; si denique perpendatur, quod ex oleribus in talibus vineis procreatis, si hae ab urbe magis remotae sint, nullus, a frumento vero, quod in tali fundo procreatur vix tantus quantus e vino fructus percipi possit; si, inquam, omnia haec expendantur, facile apparebit, quod legislatio destructionem omnium, quae in plano sitae sunt vinearum, citra laesionem iuris proprietatis ordinare non possit.