CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745656 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745656.

Nodus 745656 in documento skerle-n-desc.xml


§ CV.

Leges, quae in favorem culturae pratorum perferendae censentur.

E converso ad partes legislationis omnino attinet removere impedimenta illa, quae industriosos etiam proprietarios detinent, quo minus eum, quem possent e pratis suis fructum capiant. Talia sunt introducti in pluribus locis abusus illi, ut nemini liceat foenile suum ante festum Sancti Ioannis Baptistae falcare ideo, ut eadem interea pro pascuo deservire possint. Item ut foenilia mox atque defalcantur, pascuo locum dare debeant, adeoque nemini e foenili suo cordum desumere liceat. Abusus hi cum nulla adhuc positiva lege sublati sint, in illis foenilium plagis, quae plures habent nobiles compossessores, si unus tantum alterve possessor in foenilibus suis industriam velit exercere, multis discordiis, saepe etiam scandalosis violentiis ansam praebent. In locis vero illis, ubi unicus dominus terrestris eiusmodi foenilium plagam cum suis colonis possidet, si ille industriam hanc in foenilibus suis inducere velit, solent se plerumque coloni opponere, dominum suum recursibus ad magistratum comitatensem molestare, imo horum aliqui votis colonorum reipsa subscribere solent: quare abusus hos, velut alioquin in potestatem rebus suis libere utendi impingentes lege publica abolendos esse Deputatio arbitratur.