CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745587 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745587.

Nodus 745587 in documento skerle-n-desc.xml


§ CI.

Ubi populatio id requirit pascuorum divisio admittatur.

Cum tamen memoratum superius populationis distractionisque incrementum, in adsitis Germanicis provinciis montanisque civitatum locis, citius quam in reliquis Regni partibus debeat evenire; Deputatio haec eam provisionalem futuris comitiis faciendam esse ordinationem arbitratur, ut in locis illis, ubi pluralitas colonorum subdivisionem pascuorum (vervacta enim natura sua antea cessare debebunt) postulaverit, hanc magistratus comitatus omnino admittere teneatur. Et quia circa ipsam subdivisionis huius clavim complures enasci possunt quaestiones, quae non ad huius, sed ad urbarialis Deputationis obiecta referuntur, hanc eadem Deputatio pro faturis comitiis elaboret.