CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745566 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745566.

Nodus 745566 in documento skerle-n-desc.xml


§ C.

Ad hanc perficiendam legislatio tantum frumenti faciliorem et utiliorem distractionem procurare debet.

Itaque legislatio omnem adhuc aliam, quam quae per faciliorem frumenti distractionem, de qua suo loco agetur, procurari quiret, perficiendae agriculturae curam tuto deponere potest. Crescet illa perficieturque suapte, prouti populatio, consumentium numerus et distractionis facilitas increverit et ubi seu interna consumptio seu eductio ad extra eo provecta fuerit, ut omnem frumento idoneum angulum excutere supremumque colendo agro laborem impendere intersit et agraria instituta et omnia illa, quae in aliis provinciis vigent, agriculturae raffinumenta suapte invehuntur. Nunc eo potius studia sua convertenda esse videntur, ut quo plura alia producta eruantur, quorum cultura notabilior incolarum numerus se possit occupare. Nimirum ut hac administratione maior frumenti, quod redundat interna consumptio procuretur.