CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745454 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745454.

Nodus 745454 in documento skerle-n-desc.xml


§ XCVIII.

Leges, quae ad excitandam nationalem industriam perferendae censentur.

Cum legislatio Hungarica, se tempus illud praestolari nolle, sed omnia perficiendae ocyus oeconomiae publicae media adhiberi velle per delatam Deputationi huic provinciam satis contestata sit: ut scopus hic obtineri possit, Deputatio futuris comitiis sequentia constituenda esse demisse arbitratur:

Cum nonnullos magistratus in promovendis oeconomiae publicae obiectis eo, quae utilitas rei exigit, zelo hactenus ideo versatos non fuisse appareat, quia nulla hactenus lege ad id diserte stringebantur, declaretur positiva lege, quod agenda haec ad praecipuam officii eorum partem pertineant.

Si forte magistratuales aliis agendis ita detineantur, ut curandis oeconomiae publicae obiectis, minus sufficiant, liceat comitatui provinciam hanc alicui seu magnati seu nominatiori nobili cum titulo curatoris oeconomiae publicae ita deferre, ut ille et inviationes a comitatu recipere et huic relationes suas praestare teneatur. Processuales autem iudices nobilium eorumque subalterni sociam, quoad alia negotia admiserint, operam eidem iungere teneantur. Quodsi id insuper fuerit constitutum, ut navata egregie in hoc officio opera, eandem relate ad promotiones, cum servitiis vicecomitis subeat considerationem, sperare licet, quod in aliquibus adminus comitatibus idonea pro hoc officio individua absque aggravio cassae haberi poterunt.

Ut melior oeconomiae ratio etiam per parochos in plebem propagari possit, in systemate educandi iunioris cleri stabiliatur schola oeconomica ad methodum professoris Mitterpacher, neque ullus ad curam animarum admittatur, nisi qui idoneis super profectu in hoc studio testimoniis provisus fuerit.

Qui primus utile aliquod productum colere coeperit, eidem non modo decem annorum immunitas a contributione aliisque publicis oneribus concedatur, verum etiamsi is Consilium de facilitanda eiusmodi producti distractione interpellaverit, illud eidem omnigenam assistentiam procurare teneatur.

Ut cives ad maiorem industriam etiam honoris stimulo excitentur, stabiliantur duae numismatum species, una videlicet maior alia minor, cum hac inscriptione: praemium navatae bono publico operae; et haec illis, qui seu novum utile productum detexerint, seu iam exstantis manipulationem perfecerint, pro ratione dimanaturae inde in publicum utilitatis distribuantur. Insuper vero

Praemia etiam pecuniaria illis addicantur, qui talia producta detexerint, quorum usus continuo haberi potest. Ita in exemplo, qui carbones fossiles seu lithanthraces aut torfam in tali loco detexerit, qui sylvis alioquin abundat et unde ad partes, his destitutas, transportus nimis sumptuosus foret, numismate seu praemio primae inventionis fraudari posse non videtur. E contra, qui illas species in partibus lignis destitutis detexerit usumque eorum continue propagaverit, praeter numisma pecuniaria etiam remuneratione dignus censetur.

Cum utilium productorum usum quantocyus propagari intersit quoad novorum productorum distractionem nulli exclusivi ad certos annos favores concedantur, nisi forte ea sit producti alicuius natura, ut ipse inventor totum publicum posset providere.

Ut futura adminus generatio ad maiorem industriae gradum praeparetur, nationales scholae ita organisentur, ut iuventus, quae ad scholas Latinas transitura non est, eam historiae naturalis partem audire possit, quae ad oeconomiam publicam refertur.

Evocentur sumptibus fundi litterarii viri in historia naturali apprime gnari. Hi sub directione Consilii Regii Locumtenentialis ( quod tamen eatenus Facultatem philosophicam praevie semper audiet) peragrent omnes Regni partes; producta omnium trium regnorum sollicite pervestigent et colligant; sub ipsum peregrinationis tempus Consilio periodicas relationes praestent. Si quod tale productum detexerint, cuius praesens statim usus haberi posset, id locali iurisdictioni continuo insinuent, una tamen et Consilio referant; terminato vero cursu generalem eidem praestent relationem; Consilium hac habita, seligat ea producta, quae ut usus eorum haberi possit, aliqua praeparatione egent. Superinde eos mechanicos, qui in praeparatione alicuius analogi obiecti iam versantur, audiat sicque definitio operationis modo hunc publicum reddat, et eius propagationem per recensita in superioribus media studeat promovere. Denique naturalistae illi, historiam peregrinationis contexere, typographia vero Universitatis eam proximius excudere teneatur.

Liberum proprietariorum de rebus suis arbitrium, id est, potestatem de rebus suis libere disponendi sartam tectamque conservari ipsum quidem civilis societatis systema exigit; neque tamen id eo plane extendi potest, ut arbitrium hoc cum detrimento publici liceat exercere. Quare si quod utile productum per aliquem in alieno terreno detegatur, inventor id locali magistratui detegere teneatur, magistratus audiat continuo proprietarium: an intra determinandum ipsi tempus culturam eius suscipere velit, si hic aut renuerit aut intra praefixum tempus operi manum non admoverit, debeat magistratus aliquem aequabilem censum definire et erga hunc primum inventori, si voluerit; sin, cuicunque alteri, qui se insinuaverit, culturam admittere, imo efficacem etiam assistentiam praebere debeat.