CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745298 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745298.

Nodus 745298 in documento skerle-n-desc.xml


§ XC.

Incrementum inquilinorum impediendum.

Inter hospites sessionatos et inquilinos tanta est in Hungaria improportio, ut 1787. horum 793.270, illorum vero nonnisi 505.708 numerati fuerint. Numerus hic inquilinorum de tempore in tempus semper magis increscere debet. Omnes enim ii, qui nonnisi tantam sessionis partem tenent, quae ab unica familia commode excoli potest, hanc primogenito relinquere, reliquos vero filios dimittere solent. Cum hi omnes nec militiae nec opificiis applicari possunt, debent utique inquilinariam assumere conditionem. Si inquilinorum numerus plus iusto multiplicetur, ipsa haec civium classis ad precarium alimentationis statum recidere et minima sterilitas eos subsistentia privare debet. Posset nimium inquilinorum incrementum impediri per id, si plures in desertis adhuc locis pagi erigantur et ad hos nonnisi inquilinariae eiusmodi familiae deducantur; vel vero si in pagis, ubi adhuc latifundia supersunt, distinctae pro inquilinis domus erigantur, iis certa portio terrae in dotem assignetur sicque sessionati efficiantur. Verum hoc ad proprietariorum arbitrium et privatam industriam pertinet. Quod nunc hanc in rem legislatio praestare potest, illud est, quod constituat quo tyrones ad militiam ex inquilinorum classe praeferenter statuantur. In civitatibus vero hi potissimum ad opificia aliasve artes assumantur.