CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745250 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745250.

Nodus 745250 in documento skerle-n-desc.xml


§ LXXXVII.

Circa id providendum Iudaeis.

Tales incolarum Hungariae classes sunt Iudaei et Zingari; horum enim vix aliqui agriculturam exercent. E Iudaeis plurimi se usuris sustentant. Alii arendas et minutum quaestum assectantur, in quibus debilissimam plane populi partem decipiendi plurimam habent occasionem. Zingari nisi minoribus fabrilibus operis aut circumforanea musica vivant, cum aliarum rerum, tum equorum potissimum furtis subsistunt. Iudaei iam altera primae regum Hungariae periodi seculo ita invaluerant, ut sub Colomanno distinctae pro iis leges perferri debuerint. Sub Andrea IIdo et Bela IVto iam eo pertingerunt, ut non modo campsores Aulae Regiae fuerint, sed omnibus praeterea cameralibus officiis sint admoti. Nunc eorum numerus supra 80.000 assurgit. Tam numerosa et cuius populatio prae omnibus aliis citius increscere solet, incolarum classis omnem sane legislationis attentionem meretur, praesertim quod illa easdem, quas nunc exercet fraudes et usuras, iam ante quinque secula perinde exercuerit, prouti id e perlatis pro illa legibus querelisque eorum temporum satis apparet.

Piae memoriae Imperator et Rex Iosephus IIdus nihil intentati reliquit, ut populosam hanc incolarum classem ex inertia sua ad agriculturam, artes, opificia adeoque fixum alimentationis statum producat. Aperuit iis ad obtinendas colonicales sessiones et ad contubernia viam. Instauravit scholas, civilia iura toti genti attribuit; omnia tamen haec exiguum adusque effectum produxerunt. Cum systematisatio gentis huius cum contributione eorum intimum nexum habeat, non dubitatur, quod Deputatio contributionalis-commissariatica eam ultro sit propositura.