CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745199 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745199.

Nodus 745199 in documento skerle-n-desc.xml


§ LXXXIV.

An populatio per exteros vel domesticos provehatur arbitrio proprietariorum relinquendum.

In ordine ad tertiam quaestionem nonnulae iurisdictiones huius intuitu eo mentem suam explicuerunt, ut imposterum novas colonias nonnisi ex iis Regni partibus deducere liceat; quae nimia iam alioquin populatione laborant. Ex horum alioquin colonias has e montosis et septemtrionalibus Regni comitatibus educendas esse arbitrantur. Alii vero ita existimant, ut cum plane in illis praesertim Tibiscanis partibus, ubi maxima deserta spatia reperiuntur, vastissimae etiam in horum gremio possessiones existant; redundans in his populus pro impopulatione adiacentis vacuae plagae adhibeatur. Si alterutra e sententiis his adoptanda foret, posterior vel eo nomine utilior videretur, quod deducta a montibus in planum colonia, nonnisi post secundam tertiamve generationem aëri et aquae illi insuescere; interea vero celeriter soleat deperire. Universim infitiari non licet, quod collecta e regnicolis colonia et stabilior sit et minus sumptuosa quam ea, quae ex extraneis conflatur. Verum non interest publici, ut legislatio vel in hoc genere proprietariorum arbitrio limites ponat. Unum tantum est, in quo lex proprietariorum libertati metam definire potest. Nimirum ne loca iam populosa in praedia convertere liceat. Cum enim populatio et ad utilitatem et ad securitatem publicam plurimum conferat, proprietarius, qui locum populosum sponte desolaverit, ad eius reimpopulationem per magistratum comitatus adstringendus esse videretur.