CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 745060 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/745060.

Nodus 745060 in documento skerle-n-desc.xml


§ LXXX.

Legislatio Hungarica eidem in subsidium venit.

Hungaria praesentis adhuc seculi initio in primo illo gradu versabatur; vix enim credere par est, quod eorum vel 400 animae uni quadrato milliari obvenerint, et ideo temporis illius legislatio e republica haud esse existimavit, populationem naturali tantum suo progressui relinquere, verum ut celerius eius incrementum, extrinseco etiam subsidio procuret, anno 1723. articulo 103 immigraturis in Regnum exteris eum favorem concessit, ut per sexennium a contributione publica immunes habeantur. De intraneis, qui aucto nimium domi suae numero alias seu possessiones seu comitatus impopulaturi essent, providere superfluum adhuc videbatur; in desolato enim, in quo tunc adhuc Hungaria versabatur statu, casus eiusmodi vix potuit evenire. Nunc cum populatio Regni iam utcunque aucta sit, secundum tamen gradum necdum attigerit. Porro in aliquibus partibus populus iam redundat, ubi in aliis exiguus adhuc est, relate ad terrenum, quod occupat, numerus, decidendum videtur: an subsistens iam pro incremento impopulationis legis favor porro etiam stabiliri, aut fors etiam magis extendi debeat; si ita, an impopulationem ultro etiam per extraneos, vel vero per domesticum potius populum promoveri expediat?