CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 743714 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/743714.
§ XXX.Status actualis culturae agrorum.
His praecognitis, pronius iam est actualem oeconomiae publicae et commercii statum adumbrare. Postremi duo imperantes nullum promovendae in Hungaria oeconomiae publicae modum praetermisere. Suscitaverant societates agrarias; distributis, de singuli ferme obiecti cultura;
in vernaculo idiomate traductis libellis populum illuminare conati sunt. Edidere idonea ad promovendum singulum oeconomiae publicae ramum normalia. Plerumque incolarum industriam propositis etiam praemiis excitarunt. Iuvat itaque nosse ad quem gradumoeconomia publica, cuius officium est producta naturae omnium trium regnorum et augere et perficere tantis medii ferme seculi conatibus perducta sit, ad hoc, ut quid adhuc legislationi hoc in genere agendum restet, intelligatur.
Minerale regnum quod attinet, id ordinata intuitu huius obiecti, montanistica regnicolaris Deputatio indubie exhauriet.
Quoad vegetabile, ac inspecie frumentum : si res intimius expendatur, status agriculturae in eo subsistit, quod in partibus illis, quae occasione fruges distrahendi gaudent eaque ipsa de causa populo abundant, illa, si non ad summum, ad magnum certe perfectionis gradum, seu eius instrumenta seu arandi, firmandi componendique modum spectes, perducta sit; alibi, ubi aut nulla, aut rara distractionis occasio affulget, et ideo minor etiam est populatio, sicut ad propriam tantum necessitatem restringitur, ita satis oscitanter tractatur. Nimirum negligitur usus fimationis, terra potissimum semel tantum leviter subigitur, granum boum et equorum pedibus extunditur. Interea viget adhuc in iis etiam comitatibus, qui distractionis beneficio gaudent et pascuorum communium et vervactorum usus. Qualitatemtritici in Cis-Danubianis comitatibus nemo adhuc ad invicem contulit. Eius, quod Cis- et Trans-Tibiscani proferunt, classificationem, missus sub Imperatore Iosepho IIdo ad investiganda Hungariae producta Fluminensis quaestor Naysz ita definivit: ut postremumSzirmiensi, tumBátsiensi, supra hocBanatico, ultra hocBékessiensi etCsongradiensi, supremumBorsodiensi, tritico, gradum assignaverit.