CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 743230 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/743230.
§ XXVI.Generales reflexiones.
Iam primum a) cum Hungaria, ut § 3 vidimus, sub zona temperata situetur, per quatuor latitudinis et octo longitudinis gradus porrigatur, adeoque diversum etiam solum, diversa climata habeat, suapte patet quod, praeterea, quae § 10, 11, 12, 13 et 14 illam iam procreare ostendimus, producta, omnia etiam alia, quae zona temperata admittit, proferre possit.
Cum horizon Hungariae, ut § 4 vidimus, partim montuosus, partim planus, aut lenibus colliculis inspersus sit, quod hoc ipsum iam primum
internae communicationis vehiculum per id praebeat, quod montosae partesvinum, ligna aliaque montana producta comitatibus in plano sitis, hi vicissim illis fruges suppeditare possint.Quod
Danubius pro occidentali, Tibiscus pro orientali Hungaria insignem prointerna communicatione canalem praestet, omnes vero, quos § 6 recensuimus navigabiles fluvii, si debite repurgentur, pro totidem collateralibus canalibus considerari possent.Cum
Danubius etTibiscus inde a peripheria Pestiensi parallela, ut § 5 vidimus, linea defluant, quod hos per intermedium canalem coniungere, relate adexternum commercium nihil quidem intersit, ad procurandam tamen maiorem Tibiscanae cum Danubiana Hungariacommunicationem, plurimum conferret.Quod interna communicatio per id etiam facilitaretur, si stagna, quae lacus Fertö, ut § 8. vidimus, efficit, transsecto per medium eorum navigabili canali, in Danubium ad
emitterentur, quod si transsectis, qui inter Mogyorod et Nagy Kanizsa intercedunt, collibus et paludibus Iaurinum Balatoniensibus, adKanisienses canalis duci sicque utraeque adKakompa inMuram emitti possent; non tantuminternae communicationi, sedexterno etiamcommercio consuletur. Hac enim ratione notabili comitatuumSzaladiensis, Veszprimiensis, Albensis etSümeghiensis parti, directa in Danubium adeoque Mare etiam Nigrum, navigatio procuraretur.Quod omnia haec necdum sufficiant pro necessaria interna, sine qua nullum externum commercium existere potest, communicatione; sed quod debeant insuper et comitatus inter se et ipsi hi fluvii, uti et ducendi canales per
vias collaterales necti, viae autem in Tibiscanis partibus ob defectum materialium, ut § 7. vidimus, aegerrime possint instaurari.Quod Tibiscanae paludes, cum irregulari et huius et aliorum, qui in eum influunt, cursu intimum nexum habeant. Et haec relate ad
internam communicationem. Quoad commercium externum apparet.Quod cum Hungaria praeter exiguam, quae Austriam contingit, plagam, altissimis undique et longo spatio porrectis montibus concludatur, per axem commodum tantum cum Austria commercium possit exercere.
Quod Hungaria unicum
Mare Adriaticum immediate contingat; sed ab hoc etiam protensis octo postarum spatio alpibus (ut §-pho 20.) intercludatur.
Mare Balticum perPopradum, qui in Vistulam influit (ut § 5.) contingit quidem; sed ipse hic fluvius a comitatibus illis, qui obiecta eductionis praebere deberent, longiori adhuc asperrimorum montium intervallo praecluditur. Unicum itaque est Mare Nigrum, in quo quaestor, et Germanus et Hungarus (ut § 17.), per Danubium continua navigatione pervenire potest.Cum in Danubium omnes Hungariae fluvii, hic autem in Mare Nigrum effluat, quod situatio Hungariae respectu provinciarum, quae mari huic adiacent, ac in specie Moscoviam, in linea commercii sit admodum favorabilis, utpote cum ad has secundo Danubio exiguis sumptibus possit navigari; e contra, quod respectu
Galliciae, Austriae etGermanici Imperii Hungaria minus feliciter situetur; utpote cum in has, nonnisi aut sumptuosa axis via, aut longa adversis fluviisnavigatione perveniri possit.Quod plane illa producta, quae maximam eductionis Hungaricae partem efficiunt, a loco eductionis plurimum distent; adeoque nonnisi longa et sumptuosa, seu axis seu navigationis adversis fluviis, via, eo deduci possint. Ita boves e partibus Cis - et Trans-Tibiscanis, ubi
rem pecuariam sedem sibi fixisse §3. diximus, Viennam; ita frumentum e Batsiensi et Banaticis comitatibus adverso Danubio, Savo et Colapi Carolostadium educi debet.Quod Hungaria maxima sui parte provinciis Germanico-Haereditariis, ut § 15. ostensum est, cingatur; quod longe maximam commercii Hungarici partem efficiant, producta Hungarica et Germanica artefacta; quod per totam hanc lineam nullas exoticas merces, nisi per provincias Germanicas, Hungaria accipere possit, adeoque quod teloniis Austriacis magis quam ullius extraneae potentiae sit obnoxia, per consequens, quod tota ferme commercii Hungarici sors unice ab horum inaequabili moderatione dependeat.
Quod licet Hungaricum commercium in
Valachiam etMoldaviam defixo tantum per initum cum Aula Turcica tractatum, ut § 16. vidimus, portorio regatur; cum tamen provinciae hae, iisdem quibus Hungaria, productis abundant, et aditus ad eas per montosam Transylvaniam sit impeditus, per lineam hanc nullum notabile commercium possit exerceri.Quod licet Zemlino usque Dalmatiam Venetam, Turcicae provinciae Sclavoniam et Croatiam, ut § 18. apparuit, immediate contingant; quod tamen limitaneae illae provinciae pauperes sint, cum nullam habeant per collaterales vias facilem communicationem. Denique cum et hae a Provinciali per Statum Militarem Confiniarium, cuius systema ipsum libertati commercii repugnat et qui maxima in parte distincto vectigali regitur, intercludantur; hac quoque linea vix exiguum commercium vigere posset.
Quod inter Dalmatiam Venetam et Generalatum Carolostadiensem ex iisdem causis nec modus nec obiectum commercii activi (ut § 19.) existat.
Quod ipsum, exiguum licet, litorale Croaticum, diversis in praesens iurisdictionibus
Carlobagum, nempe etSegnia, militari,Portus-Regius, Buccari, et quod subinde accessit,Flumen, politicae iurisdictioni subiaceant; quod Litoralis huius cum Hungaria per Carolostadium nexum, intermedia alpium series, per quamet Carolina procedunt, adhuc admodum impeditum efficiat; quod Segnia iam etiam per Iosephina Vunam etCostaniczam, verum per medium Statum Militarem, cum Hungaria nectatur; et quod nullius adhuc cum Europaeis reliquis potentiis quoad commercium Hungaricum initis tractatibus: eductio mercium Hungaricarum, quae e Litorali hoc suscipitur, arbitriis potentiae illius, ubi merces hae venui exponuntur, teloniis obnoxia sit. Denique.Quod etsi Flumen ab Hungaria avelli contingat, commercium tamen Hungaricum, modo vectigali non impediatur, suam, seu
Buccari seu inPortu-Regio seu etiamSegniae, sedem tuto defigere possit.Superest, ut actualem commercii Hungarici statum dispiciamus.