CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 743050 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/743050.

Nodus 743050 in documento skerle-n-desc.xml


§ XXI.

Qualem denique ad urbem Tergestinam.

Ab occidente Litorali Croatico-Hungarico imminet quatuor tantum postis per axem mari propter prominens promontorium Istriacum, sat longo circuitu Flumine dissita, florentissima iam urbs maritima Tergestum. Hanc et natura et instauratoris commercii Austriaci Imperatoris Caroli VIti intentio ad excipiendas tantum Germanicas invehendasque vicissim in has provincias exoticas merces, destinavit. Ideo enim dictus Imperator unam Tergestum, aliam Flumen, Buccarim et Portum-Regium (quae tria loca vix horae spatio inter se distant) distinctam viam eodem tempore instauravit, ideo Portum-Regium ingentibus sumptibus excoluit, ut per Tergestum Germanicas, per Portum vero Regium Hungaricas provincias cum Neapolitano, quod tum adhuc possidebat, Regno residuisque Mediterranei et Oceani portubus medio commercii connectat.

Verum amissa subinde Neapoli cedenteque fatis eodem Imperatore, piae memoriae Regina Maria Theresia, principio eo permota fuit, ut Tergesti, quod obscuri adhuc oppidi formam eotum praeseferebat, Gubernium commerciale erigeret eidemque totum etiam Croaticum Litorale subiiceret; Gubernium hoc, in vicem eius, ut intentionem Imperatoris Caroli VIti obsecundando, Hungaricum per Carolostadium, Buccarim aut Portum-Regium, Germanicum vero commercium per Labacum, Tergestum promovere contendat, omnes conatus suos eo convertit, ut totum tam Hungaricum, quam Germanicum commercium Tergesti possit concentrare. Ut scopum hunc assequatur, mercatores permovere navigationem Segniae, Portus-Regii, Buccari et Fluminis navigationi Tergestinae subalternam tantum efficere, ipsum tricesimale vectigal eo dirigere non intermisit. Et vero respondit Gubernii huius conatibus eventus; eo enim rem perduxit, ut non modo producta Hungariae, quae per mare cum lucro distrahi poterant, per Canisam et Pettovium viam versus Tergestum iniverint, verum maxima etiam Italicarum et Levantinarum mercium, quibus Hungaria indigebat, pars, eadem Pestinum devecta indeque per Regnum omne distributa fuerit. Rem hanc perficere Gubernio Tergestino eo pronius fuit, quod eotum nec Colapis et Savus ita repurgati, ut iis adversus Carolostadium usque potuerit navigari, nec viae adhuc in Hungaria et Croatia ita instauratae fuerint, ut eorsum merces commode devehi potuissent. Verum viis quidem instaurandis comitatus eodem ferme tempore manum admoverunt. In reliquo autem non defuere non multo post perspicaciores viri, qui magna argumentorum vi Augustae Aulae demonstrarunt, quod et longior et sumptuosior via illa per Tergestum evehendis productis Hungaricis, quae cum sint voluminosa, pretium sumptuosi transportus haud sustinent, non possit convenire, quod hac ratione exiguo unius partis Monarchiae emolumento, alia, nempe Hungarica pars, enorme capiat detrimentum; denique, quod id nec aequitas nec ipsa status ratio admittat. Quare mox iussu eiusdem Imperatricis, repurgando Savo et Colapi, aptandis semitis attractoriis, regulando molarum situi et perficiendis, quae adhuc restabant, Carolostadium ducentibus viis, manus admota fuit. Necdum haec perfecta fuerunt, cum primum Temesvariensis cum Jánosháziensi compagnia viam Fluminensem tentare productaque Hungarica hoc canali ad mare promovere ceperunt; verum, seu propter transportum per praevia impedimenta sumptuosum effectum, seu propter improvidas directionis societatum harum speculationes, seu denique interno constitutionis illarum vitio, compagniae hae non multo post interciderunt; tandem repurgatis fluviis, instauratis viis reseratoque mercibus Hungaricis usque Carolostadium et terra et aqua, inde vero per Carolinam ad mare aditu; postquam piae memoriae Imperator Iosephus II-dus utrumque Litorale propriis oculis lustrasset, ipse etiam in avi sui sententiam, nimirum, quod Germanicum commercium per Labacum, Hungaricum vero per Carolostadium dirigi debeat, concessit, in eandemque matrem etiam suam Mariam Theresiam Imperatricem pertraxit, ita Partes Maritimae Regno Croatiae postliminio reincorporatae et ex iis novus comitatus Szeverinensis efformatus. Ita Carolostadium e Militari Iurisdictione exemptum, Iurisdictioni Politicae restitutum et in Liberam Regiamque Civitatem evectum fuit. Ita Hungaricum a Tergestino distinctum Gubernium erectum; et cum Flumen ad ipsum ductus commercialis Hungarici ostium iaceat, illud Hungariae adiectum sedesque huius adeoque ipsius etiam commercii ibidem defixa. Ita denique huic commercii Hungarici directio delata fuit. Ne tamen parte ex una primitivi Regni Croatiae limites convellantur, parte vero ex alia directio commercii Hungarici tanto facilius procedat, Gubernii quidem iurisdictio ad exiguum litori maris proximum districtum restricta, gubernator tamen neoerecti et ad Colapim usque protensi comitatus Severiensis supremus comes renunciatus fuit, nimirum ut eam, quam commercium quandoque exposcit, assistentiam, qua supremus comes tanto facilius eidem praestare possit. Separata licet hac ratione commercii Hungarici directione, magna nihilominus huius pars, per canalem Tergestinum postea etiam defluxit adeoque urbs haec eam in hodiedum ad Litorale Hungaricum relationem habet, quam duo vicina et aemula emporia inter se naturaliter habere solent.

Et haec est politica Hungariae relate ad commercium quoad alias regiones situatio; superest, ut internam etiam eius relate ad idem obiectum politicam situationem ea pari brevitate sub obtutum collocemus.