CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 742813 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/742813.

Nodus 742813 in documento skerle-n-desc.xml


nempe Flumine ad extremos usque comitatus Trenchiniensis limites, quam septemtrionalem Hungariae lineam, nimirum a limitibus eiusdem comitatus usque extremum comitatus Marmarosiensis angulum, Germanicae Haereditariae provinciae continuo ambiunt, Gallicia enim ipsa quamquam Hungarico iure recuperata quoad formam gubernii, et systema tricesimale his accensetur, provinciae hae minus felici solo atque Hungaria gaudent, et cum populatio in iis admodum increverit, necessariis pro sustentatione vitae productis aliunde egent. Opificia e converso fabricas et manufacturas adeo provexerunt, ut magna fabricatorum quantitas ipsis a domestica necessitate reliqua maneat, paucae tamen adhuc ex iis ad eum profectionis gradum perductae sunt, ut exterorum fabricatorum concurrentiam possint sustinere. Donec