CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 742735 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/742735.

Nodus 742735 in documento skerle-n-desc.xml


§ XII.

Quale relate ad rem agrariam.

Verum sicut natura in alpestribus partibus ingratum solum per recondita in visceribus montium metalla compensavit, ita eadem in spatiosis his campis defectum sylvarum ubertate soli retribuere videtur voluisse. Quamquam enim solum Hungaricum universim agriculturae perquam idoneum sit, nullibi tamen in Hungaria fertilitas eius magis emicat, quam in planis eiusmodi, sylva aut prorsus aut maxima in parte destitutis campis. Hic terra vel leviter commota laborem agricolae grandi foenore compensat. Hic possessores, cum nec lignea, nec murata aedificia exstruendi facultas supersit, residuum a necessitatibus suis frumentum, effossis in terra foveis condere coguntur. His agris quamcunque plantam, quae pingui solo eget, commiseris, et egregie auctam et insigni qualitate praeditam recipies. Ipse denique hae partes eodem iure horreum Hungariae appellari possunt, quo tota Hungaria horreum monarchiae Austriacae compellatur.