CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 742705 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/742705.

Nodus 742705 in documento skerle-n-desc.xml


§ X.

Quale solum habeat relate ad rem metallurgicam.

Solum quod attinet, id in protenso, per plures latitudinis et longitudinis gradus Regno, varium utique et multiplex esse debet. Non modo septemtrionales Hungariae alpes, sed ipsi etiam, quibus ab oriente versus Transylvaniam cingitur, montes, omnis fere speciei metalla et semimetalla, imo varii etiam generis pretiosos lapides et inexhauribilem salem illum lapideum subministrant, sed densis plerumque sylvis teguntur adeoque necessaria ad culturam minerarum ligna ultro subministrant. Croaticas, quibus ditio Hungarica a meridie terminatur, alpes nulla adhuc metallurgica manus pertentavit.